• Non ci sono risultati.

LUDOVICO MERLINO

Nel documento Opere Volume 1 (pagine 21-57)

Archiepifcopo Athenarum, B E N E D I C T I X I V . Prelato Domenico, Solio Pontificio Affilienti, &

apud Majeltatem Regis Sardinia Nuncio ApoftoHco,

ABB/tS JOAKNES BATTISTA VASCUS

D E T A T T S A N N O R U M D E C E M ,

S E , S U A S Q U E T H E O E O G I C A S T H E S E S FacU cu'Iibit argusndi potevate,

D . D . D . Obiit ìle,vt |Hcfemér,/jyS fJstipicuia.C' Sai Ì/mxmtu^h. A U G U S T A T A U R I N O R U M

| | Apud Alesandomi Vimercatum Typographuoi S.Qfficii.

^ Supsrìorttrn permijfu. jJ;

adhaereat, deque illius veritate dubitare se nullo modo posse omni-no sentiat. Quivis igitur vel levissimus errandi timor iudicio admix-tus omnem tollit certitudinem; probabilitatem non tollit, quae maior aut minor erit prò varia timoris, dixerim, intensitate, qui subit ani-mum inter iudicandum. Proclive est ergo dicere eos errasse omnes qui in certitudine gradus posuerunt. Non aliud enim est sciscitari an aliae sint propositiones certiores aliis, quam disputare duorum im-possibilium utrum sit altero magis impossibile.

3. Porro an de rebus facti haberi certitudo possit, haec ea quae-stio est, quam primum versandam assumimus. Qui enim id solum cer-tuni putant, cuius oppositum repugnat evidenter in historiarum omnium certitudinem perfricta fronte negant. Quamvis, si eorum, qui ita philosophantur, argumenta expendamus, apparebit certe I non [4V.] factorum omnium certitudinem illis infirmatam iri nimirum quae non aliud faciunt, quam hominum fallacitatem ostentare ac dubiam fi-dem monumentorum plurium quibus solent historiae comprobari.

4. Age porro: unum vel alterum huius scholae scepticum inter-roga, an serio dubitet suum ne existat corpus, aliquae complurima, quae suis perpetuo observantur oculis, ac manibus contrectantur? Non puto eum eo usque insanire ut se dubitare affirmet. Et tamen in exi-stentiae corporum metaphisicam, ut aiunt, demonstrationem postu-les, invenies qui nullam praesto esse respondeant, neque vel mini-mum contradictionis fore, si fingeremus corpora existere omnino nulla.

5. Sed praeter ea, quae nostris ipsi sensibus percipimus, quod alia sunt, quae ex iisdem tutissimo analogiae argumento tamquam certa, atque indubia iudicamur? Si ligneum, e[xempli] gfratia], glo-bum ac ferreum simul mergi viderimus, ne leviter quidem dubitare fas erit, quin futurum sit, ut superinnatet aquae ligneus, ferreus imum petat.

6. Certitudo ergo quam de illis habemus, quae sive attingimus sensibus, sive rigidiore atque pienissima analogia ex iis ducimus quae in similibus observata a nobis fuerunt, ea est quam phisicam appella-re solent, ita a appella-rerum sensibilium geneappella-re, quas spectat, quae et phisi-cae vocantur dieta, atque a metaphisica certitudine, quae ad purae speculationis res pertinet non a sensus gradu, sive intensitate, sed obiecti solum ratione distincta.

7. Sed plurima adhuc sunt, quae neque observamus ipsi, neque percipimus sensibus, de quorum tamen veritate ancipites inter iudi-candum haerere nullo modo possumus. Cuius quidem generis I sunt br-l piane multa, quae aliorum testimonio addiscimur. Enim vero dubi-tare quis rogo posset, an verum sit existere urbes Romae et

Constan-tinopolis? Fuisse inter vivos Simonem Magum, Arium, Nestorium? Impetum fecisse in Italiani Gothos ac Vandalos, aliaque his similia plusquam sexcenta? Haec quidem si nostris cerneremus oculis cer-tiora nobis non essent. Non est igitur moralis certitudo, ea nempe, quam eorum quandoque habemus, quae narrata ab aliis accipimus, minor quam phisica vel methaphisica. Quaecumque enim tandem ratio fuerit, quae assensum nostrum extorqueat, sive fides quam vel no-stris damus sensibus, vel aliorum hominum narrationi, sive proposi-tionis oppositae repugnantia, certitudo constans semper est quam iu-dicium nostrum penitus vacat vel levissima errandi formidine. Pro-batum est igitur de rebus facti, quod principio erat propositum, ha-beri certitudinem posse, non methaphisicam illam quidem, sed phi-sicam vel moralem. Sic enim loqui solemus et consueta ego verba sub-movere non audeo.

8. Atque id quidem uberius constabit ac plenius, quam iam viam aperiemus et media, quibus de rebus facti nobis certitudinem com-paramus. Qua quidem in re philosophis concedentes, quod eorum est proprium, signa dare phisicae certitudinis, quam comparamus sensi-bus atque analogia, id nobis nostra veluti iure vindicabimus, ut hi-storiarum, quas audimus, aut legimus certitudinem a probabilitate separantes suos cuique figamus limites ac tuta utriusque adigiemus indicia.

9. Opportune autem ab historiarum probabilitate incipiemus propterea quod intemperantiores4 sceptici, quos refutamus scien-tiam de rebus facti ex maiore minoreque probabilium rationum co-pia unice metientes, non alia de causa certam quandoque a nobis I bv-l appellari putaret, nisi quia maximum probabilitatis gradum

certitu-dini, sed falso, ut aiunt, aequiparamus.

10. Itaque factum omne, quod narratur ab aliquo certum omni-no habendum esset, si constare certo posset facti eius testem et id scivisse quod narrat et voluisse ita nobis rem dicere, ut eam scivit. Hoc vero Dei solius est proprium ut suae conditione naturae, neque falli ipse possit, neque velie nos fallere. Ea igitur solum quae narran-tur a Deo ipso, quocumque, sive bruto, sive humano utanarran-tur instru-mento, ex ipsius testimonii vi et natura certa haberi possunt. Quae autem ab aliquo narrantur hominum numquam secum adferunt no-tam certitudinis, propterea quod fieri semper potest hominem illum vel fuisse deceptum vel id habuisse in animo, ut nos vellet decipere. Consequens ergo est unius hominis testimonium non plus quam

babilem rei narratae fidem facere, magis tamen minusque, ut plura habemus aut pauciora scientiae eius et veracitatis indicia. Si de re eadem testi accedat testis, probabilius evadet iudicium ac eo magis semper, quo magis testium numerus adaugebitur.

Ita tamen, ut circumstantiae aut negligantur, quibus de singulo-rum testium veracitate ac scientia constare possit. Pluris enim, ut palam est, sibi vindicant fidei pauci testes docti et probi, quam ru-des, indocti, nimium creduli vel improbi longe plures.

1 1 . Neque est puto hic opus circumstantias istas copiosius per-sequi ex quibus de singulorum testium scientia atque veracitate ar-gumenta ducimus. Quis enim est qui nesciat, tunc praesumi magis historicum rem scivisse, quam narrat, cum factis praesens adfuit, aut a praesentibus illud ipse audivit I testibus. Si vir fuerit et ingenio [6r.] polleris opportuno ad facti adiun[c]ta ponderanda et is quidem cui illudere fallaci specie, aut fabulas venditare facile haud fuerit? Con-tra igitur minus rem narratam sciens existimabitur, qui distans loco et tempore, quo factum contigit, qui eius generis rerum ignarus, qui fanaticus, qui nimis facilis ad credendum.

12. Sed veracitatis quoque indicia cuique praesto sunt si illam utilitate metiatur. Non alia enim de causa quidpiam contra animum ab aliquo dictum existimari potest, nisi quia id quis sua interesse pu-tet ut mentiatur. Plus ergo aut minus fallacitatis suspectus erit histo-ricus, ut pluris minusve utilitatis ex mendacio potuisse eum sibi pol-liceri agnoverimus. Veracem autem tum credemus potissimum quum veritas eam confitenti noxia apparebit. Demum hac etiam de causa maximam probis viris prae improbis fidem damus. Qui enim virtutis amore capti sunt utilitatem omnem quae captari posset vitiis quo-rum mendacium videlicet unum est maximum nihili solent facere.

13. Ex dictis hactenus pronum est concludere probabilitatem ali-cuius facti coniunctim ex testium numero et fide quam sibi meren-tur singuli metiendam esse. Qua vero ratione a probabilitate etiam

5. Vasco si riferisce a John Craig, matematico e teologo scozzese, autore di un trat-tatello, Theologiae chrìstianae principia matematica, Londini, impensis T. Child, 1699 (parzialmente ripubblicato, con traduzione inglese, in Craig 's rules of historical evidence 1699, History and Theory — Studies in the philosophy of history — Beiheft 4, We-sleyan University Press, 1964), nel quale, con metodo newtoniano, applicava il calcolo delle probabilità alle testimonianze storiche del Cristianesimo «to establish more geo-metrico the rules of historical evidence» (Cfr. Craig's rules cit., p. [1]). Come afferma nelle Osservazioni sopra alcuni punti cit. (cfr. infra, p. 27), Vasco non conosceva diretta-mente questo testo, di cui confuta le argomentazioni ricavandole dal citato articolo di de Prades (Encyclopédie cit., pp. 8 4 7 - 8 5 6 ) . Cfr. F. V E N T U R I , Giambattista Vasco all'uni-versità di Cagliari cit., p. 24.

maxima, quae a certitudine plurimum semper distat, transitus fieri ad hanc possit hoc illud est, quod difficillimum pluribus, aliquibus etiam impossibile visum est. Quum enim de unius alicuius hominis scientia ac fide certitudo haberi minime possit, quod nos quoque con-cedimus, datus de facto aliquo probabilitatis gradus, adaugebitur qui-dem magis magisque aucto ut libuerit testium numero, sed ita sum-mus ut certitudini aequivaleat, tunc solum evasisse censeri posset, cum infinitus testium numerus haberetur. Sumamus (inquit scepti-[6v.] eorum I nomine recens scriptor Anglus Kraicius5), sumamus proba-bilitatem de facto aliquo unius hominis testimonio partam medieta-tem, sive quam volueris partem tollere rationum dubitandi de facti veritate. Accedente teste altero in idem conspirante fuerit quidem ipse fides probatissimae non omnis sane quae superest dubitandi ra-tio tolletur. Id enim contingere solum poterit, si infallibile prorsus testimonium accesserit. Accedat tertius, quartus ac alii porro testes. Horum quispiam, quoniam non est infallibilis, partem solum earum tollet quae supersunt rationum dubitandi de facti veritate. Aucto ergo ut placuerit testium numero dubitatio, quam certitudo sibi admix-tam non patitur, perpetuo minuetur quidem, sed evadet numquam omnino nulla. Atque id ad eum quidem piane modum, quo producta ad arbitrium decrescente fractionum serie geometrica ipsius summa magis semper magisque ad unitatem accedet, aequabit numquam.

14. Bene se haberet si maximum aliquem probabilitatis gradum ut sumit Kraicius, certitudini aequifaceremus. At cum ad eam, ex probabilitate transitum facimus suis ipsam certitudinem signis agno-scimus, de maiore, paucioreve exurgentis ex testium numero proba-bilitis gradu nihil solliciti. Ac principio quidem, me ab iis rem audia-mus testibus, qui facto praesentes aderant, quos oculatos testes vo-cant ignorantiae illorum timor omnis procul aberit, quoties et rem se vidisse affirment non pauci, et quod quod videre potuerunt et eius generis factum sit, ut conspicuum cuique esse potuerit. Fingamus, si placet, narrare plurimos urbis incolas visum sibi reducem eorum aliquem, qui elapsis annis invictissimi et clementissimi regis nomine te-Ì7r.] nebant I imperium. Addant eorum plures se eum non semel esse al-loquutos, secum de Sardiniae rebus se verba habuisse ac de ab eo gestis in regni utilitatem. Quis amabo qui haec audiat vel minimum dubius erit num decipi potuerint in tam illustri advena recognoscen-do? Nemo equidem ex testium numero eorum de re narrata scien-tiam metietur, sed ex ipsamet narrati facti natura et circumstantiis.

15. Atque ipsae quidem circumstantiae in proposito exemplo prae-ter testium scientiam, veracitatem quoque omnino persuadent.

Im-possibile enim est, ut tanta civium multitudo, nisi collatis simul con-siliis, in fabulam venditandam conspiraverit. At quomodo fieri, quae-so, potuit, ut consilium inierint plurimi ex omni gradu, sexu, aetate et conditione homines, qui neque se norunt omnes, quorum opposi-ta invicem pugnant studia, qui in gravioribus negotiis plurimum dif-fidunt alter alterius? Atque id quidem tandem ad quem fidem? Num-quid ad magnam aliquam captandam utilitatem aut voluptatem? Ni-hil huiusmodi. Ut illudant paucis, quos plures arctissimo necessitu-dinis aut amicitiae vinculo sibi adiunctos habent, reliqui vix, aut ne vix quidem, norunt qui ipsi sint.

16. Porro si eiusmodi narratio sit (qualis ea est procul dubio de qua huc usque loquuti sumus) ut neque de scientia testium, neque de ipsorum veracitate suboriri dubium possit omni modo de narrati facti veritate habebitur certitudo. Atque ea quidem quae non ex pro-babilium monumentorum copia assurgat, sed propriis ipsa agnosca-tur signis et caracteribus. Neque enim in narrato exemplo multum curavimus plures ne essent testes vel pauciores, sed in eorum con-sensione I qui cum et rem narrarent circa quam decipi non poterant [7V.] et propter conditionum varietatem quam necessario consequitur stu-diorum oppositio, consilii ad decipiendum una suscepti nullo modo suspecti esse possunt, notam certitudinis fulgidissimam deprehendi-mus.

17. Ita vero certitudinem eorum comparamus quae ab oculatis accipimus testibus. Si autem non quod viderunt ipsi nobis nuntient, sed quod audierunt ab aliis, non propterea tamen fas erit dubitare de rei veritate, si quidem eaedem non absint, quas statuimus notae certitudinis. Sed exemplis iterum illustranda sunt haec, quae verbis subtilius, quam satis est disputari videntur. Itaque quo tempore va-cuanti Petri cathedram6, extincto felicissimae recordationis viro Be-nedicto XIV, sanctissimus dominus noster feliciter regnans conscen-dit, nostrum plurimi nullum ea de re habuerunt nuntium ab iis qui electioni, sive electionis evulgationi praesentes aderant. Ab iis rem ergo acceperunt, qui ab aliis narratam audierant. An tamen vel mini-mum dubitare potuerunt alius ne a cardinali Rezzonico electus fuis-set postquam Calaritani omnes incolae, qui abs Roma, Thaurino, Ge-nua aliisque urbibus acceperunt litteras, in illud consentiebant omnes, ut cardinali Rezzonico romanae ecclesiae regimen commissum fuisse affirmarent? Fingamus, si placeat, id falsum prorsus esse. Oportebit

6. La vacanza fra la morte di Benedetto X I V (Prospero Lambertini) e l'elezione di Clemente X I I I (Carlo Rezzonico) durò dal 3 maggio al 6 luglio 1758.

sane duorum unum verum esse, nimirum ut Calaritani omnes, qui ea de re per litteras se certiores factos dixerunt, vel falsis ipsi nun-ciis decepti fuerint, vel collatis consiliis eos decipere constituerint, qui etsi litteras ipsi non accepissent, potuissent tamen brevi mendacii [8r.] impostores arguere. Atque istud porro impossibile I prorsus esse iam probavimus ante hac satis evidenter ex testium consensione, qui ob studiorum oppositionem, cum multi atque ex varia conditione, statu et gradu sint, in id convenire ut uno ore fabulam tradant nullo omni-no modo possunt. Alterum, nempe ut calaritani testes omnes decep-ti fuerint, condecep-tingere non alia quidem radecep-tione potuissent, nisi si aut oculati publicatae electionis testes datis consiliis falsum de electi per-sona nuncium per orbem mittere statuissent, aut quotquot illustrium quas laudavimus urbium incolae abs Roma de electionis pontificis-habuerunt litteras, falsa narratione Calaritanis illudere, unanimi con-sensione studuissent. Sed quis est, rogo, tam hebes ac plumbeus, qui non agnoscat positiones istiusmodi non pugnare minus cum morali humanae societatis conditione, quam pugnet corporum legibus, ut suspensa teneatur aqua perforato canistro?

18. Sed iam de factorum certitudine dicendum est, quae remo-tis contigere temporibus, quorum notitia ad nos usque nonnisi longa testium sibi succedentium serie, quorum ab aliis, id alii semper au-dierint potest devenire. Non interrupta eiusmodi testium series quae ab ipso quo factum contigit tempore initium ducat, traditio appella-ri consuevit. Eius autem efficaciam ad suadenda remotiorum tempo-rum facta eo potissimum argumento infirmari censuerunt recentio-res sceptici, quod si testis omnium tutissimus cui fidem habeamus ille est, qui evento praesens adfuit, qui vero eventum narrat quod ab alio audivit iam infirmior ipse testis est, ille omnium certe mini-mam sibi fidem promerebitur, qui omnium est recentissimus. Atque [8v.] hinc I quidem id sequi putant ut factum quod olim, nempe quum recens contigerat, certissimum haberi poterat labente tempore du-bium magis semper evadat, ea potissimum quoque de caussa, quod uti longior est testium series, ita plures sunt de quorum scientia et veracitate oportet nos certiores fieri, ut narrationi tuto acquiesca-mus. Palam autem est eo plures praesto esse rationes suspicandi, sive inscienter sive dolose mentitum esse aliquem testium, quo plures ipsi sunt.

19. His tamen argumentis dubias quidem a certis traditionibus secernemus, sed eo adduci minime poterimus ut suam vim denege-mus omnibus atque efficaciam ad facta, quae remotissimis quoque obtigere temporibus certo suadenda. Principio enim (ne a paullo ante

proposito exemplo recedamus) si certum est nobis omnibus summum pontificem Clementem tertium decimum Rezzonicum, Benedicto xiv suffectum fuisse, neque qui idem factum a nobis omnibus maxima consensione narratum audient de eius veritate dubii esse poterunt, quum ipsis aeque certum sit neque nos potuisse omnes nimia credu-litate decipi, neque in illud convenire ut ipsis illuderemus. Ita porro labentibus saeculis, quousque maxima hominum multitudo genera-tioni proximae idem factum veluti firma traditione roboratum tra-dit, eius certitudo infirmari nullo unquam modo potest. Quamobrem quum factum certum est praesentibus testibus et iis quoque, qui a praesentibus illud audierunt, eadem omnino de causa facta veluti I solidissima testium catena, remotissimis quoque aeque certum erit. [gr.]

20. Atque huius quidem propositionis veritas maiori in luce col-locabitur si illud fingamus contingere, quod nimirum contingere nullo modo posse demonstramus, ut in crassum errorem prolabatur homi-num multitudo, cum aliquid antiquis gestum esse temporibus certum tenet maiorum fide a quibus rei gestae notitiam continua traditione derivatam existimat. Quid enim caussae esse poterit, ut misere de-cepta multitudo fuerit, nisi elapsis temporibus primum aut pauci, aut plures fabulam prò historia evulgaverint? Sed plurimi ex varia ditione homines adversisque propterea affecti studiis communi con-sensione illudere posteris minime potuerunt. Id quod, post ea, quae saepe diximus, neque demonstrare, neque iterum dicere opus est. Su-perest ergo ut pauci fraudis conscii aliorum omnium credulitate abu-si fuerint. Sed qua fieri demum ratione potuit, ut paucis, qui rem narrarunt, quam non viderunt ipsi, fidem dederit universa populi mul-titudo? Quis non cachinnis eos exciperet, qui nunc primum effuti-rent elapso, e[xempli] g[ratia], saeculo oecumenicam synodum fuisse C alari celebratam? Inquient ne impostores id sibi a maioribus tradi-tum esse? At non desunt viventes piane multi aevi senioris viri, alii-que etiam a maioribus de rebus patriis instructi, qui omnes, cum se nihil ea de re audivisse unquam affirmarunt audaces temeritatis ar-guent, ac revincent mendacii. Impossibile est igitur totam falli po-puli multitudinem, qui factum aliquod certum habet tamquam tradi-tum sibi a maioribus non interrupta testium I serie, quae ab ilio ipso, [9V.] quo factum contigit tempore sumat exordium.

D E L L A D I S S E R T A Z I O N E I N T I T O L A T A

DE CERTITUDINE IN QUAESTIONIBUS FACTI.

D E L L A D I S S E R T A Z I O N E I N T I T O L A T A

DE CERTITUDINE IN QUAESTIONIBUS FACTI.

1. Nel titolo è scritto Dissertatici methaphisica. Ho dato questo [ir.] titolo per prevenire il leggitore che non si aspetti un'orazione, né, per conseguenza, uno stile oratorio. Sono stato avvisato che si desi-derava si trattasse nella prelezione un argomento particolare appar-tenente alla mia facoltà. L'argomento che ho scelto mi è sembrato molto a proposito. Ma trattandolo oratoriamente avrei temuto di in-debolire i raggionamenti che in simili materie vogliono essere espo-sti con precisione e chiarezza, senza fasto di eloquenza o di stranieri ornamenti. Non mi assicuro però che tutte le frasi sieno buone e pur-gate, onde io sarò obligato a chi si darà la pena di correggerle.

2. Al § i si legge Quod autem viri optimi etc. Avendomi sua ec-cellenza il signor conte Bogino espressamente proibito di nominarlo, non ho creduto ben fatto nominare altri soggetti che hanno contri-buito allo stabilimento dell'università, principalmente secondando le idee e gli ordini del regio ministro. Ho lasciato perciò che ciascuno potesse da sé intendere chi erano quelli ch'io chiamo prottettori e miei e dell'Accademia, cioè il ministro e il viceré. Così ho creduto si dovesse facilmente ravvisare il Magistrato sopra gli Studi in quelle I

parole Quod iudices laborum meorum etc. Uv.] 3. Al § 13 Recens scriptor Anglus Kraicius. Io non ho letto questo

libro, di cui non so positivamente nemmeno il titolo. Ho visto ra-portato altrove l'argomento di cui qui si tratta ed attribuito ad un recente autore inglese1. Un uomo dottissimo mi ha detto in apres-so che l'autore era Kraic. Sarebbe adunque ben fatto assicurarsi di questo nome, e per scriverlo in giusti caratteri e per citarne il libro in margine.

4. Alla fine dello stesso § Ad eum piane modum etc. Credo che questa espressione matematica sia giusta, né siavi bisogno il dire che si parla di una serie di frazioni minori della unità, che tali sono le vere e semplici frazioni. La espressione è breve per non annoiare chi non intende le matematiche ed acconcia per mettere vivissimamente

sott'occhio tutta la forza dell'argomento. Se tale espressione si trova

Nel documento Opere Volume 1 (pagine 21-57)

Documenti correlati