• Non ci sono risultati.

[126ra]

I

NCIPIT COMENTUM MAGISTRI

R

OGERII

C

APERONII

A

NGLICI SUPER CANTUM

IC 1 <U>T ad doctrinam artis musice venire possimus, quedam pauca set utilia sub compendio declarare propono, incipiens a capite, tanquam a parte nobiliori. 2 In capite vero uniuscuiusque libri tria sunt inquirenda scilicet intencio, materia et finalis causa que utilitas appellatur. 3 Intencio autem huius artis est revelare armonica instrumenta quorumdam Phisicorum, que apud latinos ambigue erant posita, et prius erant demostrata, nostrisque latinis adhuc occulta. 4 De qua causa, cum satis esset habundancia et materiarum primordia, latinis ostendere voluit. 5 Et cum esset ex quamplurimis peritus, tamen dictare voluit ubi ab armonicis instrumentis que erant impedimenta latinis, licet de vocibus et consonanciis; unum decens est nos vegentes, et quod illi esset cognicio et nostris incognitum, ideo sine ullo scrupulo sit nostrum condecens.

6 Unde intencio est sonorum numerorumque diversitatem ac modorum

demonstrare. 7 Materia huius artis est aer et aqua, quia ut dicit Guido in primo tractatu suo prosayco quod Greci quo porrexerunt et in sumitate maris dulcissimum sonum audierunt, de quo sepius inter se murmurabant dicentes: «Quis est qui tam magnam melodiam et dulcedinem cantus potuit audire?», quasi dicat nullus. 8 Ita longius perrexerunt quod saxum quoddam quod erat in longe positum viderunt in quo sirenes esse putabant, et illuc, quam citius potuerunt, devenire. 9 Illi pavescim melodiam et dulcedinem cantus audientes, ac borea precipitante, multi submersi sunt. 10 Set quidam eorum, scilicet grecorum, aliis audaciores, ingenium [126rb] tale quesierunt, quod bene ad saxum intrare potuerunt. 11 Saxum illud erat concavatum et ventus et mare per multa foramina intrabant, et idem melodie cantus fiebant in illo saxo de gradu in gradum, quasi et divina gratia. 12 Octo decem foramina viderunt aperta et ibi

IC, 3 armonica ] armoniaca Ms. IC, 5 latinis ] latine(n)tib(us) Ms.

IC, 6 numerorumque ] numerorum q(ua)r(e) Ms. IC, 7 aer ] aere || murmurabant ] murmurabat(ur) Ms.

4 septem voces primo invenerunt, et septem mutaciones et septem claves artis

musice quibus omnis cantilena contexitur, quibus omnis cantus discurrit.(1)

13 Primum autem foramen formatum erat sicut .A.. et emittebat unam vocem

sicut .re. 14 Secundum foramen formatum erat sicut .B. et emittebat unam vocem sicut .mi. 15 Tercium foramen formatum erat sicut .C. et emittebat dupplicem vocem sicut .fa. et .ut. 16 Quartum foramen formatum erat sicut .D. et emittebat dupplicem vocem sicut .sol. et .re. 17 Quintum foramen formatum erat sicut .E. et emittebat dupplicem vocem sicut .la. et .mi. 18 Sextum foramen formatum erat sicut .F. et emittebat dupplicem vocem sicut .fa. et .ut.

19

Septimum foramen formatum erat sicut .G. et emittebat sicut triplicem vocem .sol.re.ut. 20 Et videbatur quod illa vox qua dicitur .ut. ostenderet inter idem idem .G. et proximam litteram sequentem qua dicitur .a., et ibi primo dyapason invenerunt, et totus cantus ille ita gravis erat, quod vix poterat bene audiri, quare adhuc iste septemdicuntur graves. 21 Octavum foramen formatum erat sicut .a. et emittebat triplicem vocem sicut .la.mi.re. 22 Nonum foramen formatum erat sicut in .ë. rotundo et <. ì .> quadrato et emittebat dupplicem vocem sicut ly. [†] . ë. rotundo .fa. et ly. [†] .ì. quadrato .mi. 23 Decimum foramen formatum erat sicut .c. et emittebat triplicem vocem sicut .sol.fa.ut.

24 Undecimum foramen erat sicut .d. et emittebat triplicem vocem sicut

.la.sol.re. 25 Duodecimum foramen formatum erat sicut .e. et emittebat duas voces [126va] sicut .la.mi. 26 Terciumdecimum foramen formatum erat sicut .f. et emittebat duas voces sicut .fa. et .ut. 27 Quartumdecimum foramen formatum erat sicut .g. et emittebat triplicem vocem sicut .sol.re.ut. 28 Iste septem dicuntur acute, quia acuciorem cantum reddebant. 29 Quintumdecimum foramen formatum erat sicut .a. dupplicata et emittebat sex voces scilicet .la.la.mi.mi. et .re.re. 30 Sextumdecimum foramen erat sicut in .ë. rotundum IC

, 12 omnis cantilena ] omnes cantilene Ms. IC, 20 qua ] q(uod) Ms.

IC, 20 Et videbatur ... qua dicitur .a.: il testo è qui poco chiaro, sebbene l’autore sembri voler mostrare come l’intervallo di ottava si formi tra lettere simili che si accompagnano alle stesse sillabe.

IC, 22 ì. quadrato ] ì. quadratum Ms. IC, 23 c. ] ut Ms.

dupplici littera et in .ì. quadrato dupplici littera et emittebat quatuor voces sicut ly. [†] . ë. rotundum .fa.fa. et ly. [†] .ì. quadratum .mi.mi. 31 Septimumdecimum foramen formatum erat sicut .c. dupplex et emittebat quatuor voces sicut .sol.sol. et .fa.fa. 32 Octavum decimum foramen formatum erat sicut .d. dupplex et emittebat quatuor voces sicut .la.la.sol.sol. 33 Et iste quatuor dicuntur superacute, quia superacuciorem cantum reddebant. 34 Et hac de causa dupplicantur superacute magis quam graves, licet acute et superacute simul et semel voces emittant, nisi dupplicarentur. 35 In superiori vero gradu saxi, invenerunt musice artis inventores figuram unam que vocatur crisis, que latine penes musicos dicitur augmentacio, et quia non erat alia littera in superiori gradu illius saxi ad formacionem septime mutacionis completam illam figuraliter foramen. 36 De figuriis et quot sunt in palma inferius dicemus.

37

Causa finalis, quia utilitas appellatur, est ut, perlecto libro, diversas voces et consonancias ac diversos numeros ad sonum proporcionaliter relatos discernere possumus, atque dividere semitonum maius a semitonio minori.

38

Et hec omnia sub compendio in hoc brevi volumine iuxta regulas Guidonis venerabilis nobis sunt [126vb] tradita. 39 Et ego, Rogerius Caperonii, Anglicus, in opere presenti, iuxta meum posse, sensum et literaturam ipsius Guidonis supradicti nec non magistri mei Reverendi Johannis de Garlandia prosequi temptabo. 40 Sitque mirum si impericia hec egerit, cum penes omnes sapientes hoc egisse cognoscatur. 41 Nam diversitas modulacionum indicat quod literaturam anteriorum sequi semper quis debeat. 42 Nemo rudis sermone vel prolixitate michi crimen imponat, cum multa paucis implicita obscuritatem poscimus et confusionem, quam compendii commoditatem parere solet. 43 Et eo non solum provettis set et aliis profiteri disposui, quo circa quecumque ab egregiis dottoribus communiter et privatim recepi, et de eorum scriptis habere valui ordine infrascripto redigere certo. 44 Et, ut pulcrius elucescant in comuni

IC, 34 emittant ] emitterent Ms. IC, 35 completam ] completam(m) Ms. IC, 37 relatos ] relate Ms.

IC, 42 commoditatem ] comeditatem Ms.

6 omnia, deliberata racione decrevi, huius autem operis compendiose exsecutus,

Documenti correlati