• Non ci sono risultati.

quenam] que nunc F 8 pastorali] pastotari B 19 competenter] comperentem B vincas] unicas F 20 utreque]

Excidium Troie

3 quenam] que nunc F 8 pastorali] pastotari B 19 competenter] comperentem B vincas] unicas F 20 utreque]

Cui ille ita promisit et discessit, promissum eius retinens. Accedens deinde Iuno, ad eundem

Paridem ingressa est, etiam ipsa ei promisit duplicare fetus armentorum suorum, ut ei geminos parerent et iudicaret eam pulchriorem. Etiam ipsi promisit, quia Iuno dea connubii et fetus appellatur, et discessit.

Postea vero Venus amicta pallio, balteo regali nuda, tenens ante se duobus digitis pallium, ad eum ingressa est. Et dum ante eum staret, dimisso pallio, nuda ei apparuit, cui Paridi sic dixit: « Ego tibi dabo pulchriorem me uxorem et me iudica pulchriorem ». Ille vero videns speciem dee vel virginis ut habet etatem, iuvenilis furore amoris incensus, ei dixit : « Te iudico inter omnes pulchriorem », et discessit. Ergo venit dies statuta ut ad iudicium eius venirent et malum aureum Veneri tradidit. Ille vero, videntes se despectas et abiudicatas, exierunt cum magno dolore.

Exciderat animo, manet alta mente repostum iudicium Paridis spreteque iniuria forme, et genus invisum et rapti Ganimedis honores. Quod iudicium fecit ut adversus Troiam iracundiam excitaret dearum, ut impleretur quod per somnium regina viderat, quia per Paridem Troia periret. Ille vero, id est Iuno et Minerva, dum de iudicio Paridis discesserunt, ceperunt cogitare qualiter Troia periret. Venus, cui iudicatum fuerat, etiam ipsa, ut Paridis promissum impleret, cepit de eius coniugio cogitare. Et dum hec geruntur, subito in animo Paridis amor spectaculorum, que apud Troiam gerebantur, quia numquam noverat, introivit et cepit pastori nutritori suo imminere ut ad Troiam, ubi pater eius regnabat, pro videndis spectaculis descenderet. Nutritor vero eius, metuens ne eum perderet, cepit eum ab intentione revocare. Tandem cum eodem ad spectaculum circi ad Troiam descendit.

11-12 Exciderat-honores] Publius VergiliusMaro, Aeneis, I 26-28

1 Cui ille ita promisit et discessit, promissum eius retinens] Cui ille ita promisit et discessit, per promissum eius retinens

F accedens] secedens F 5 balteo] blateo B pallium] palleum B F 11 repostum] respostum B 12 invisum] in usum B Ganimedis] Ganismedis F 12 iracundiam] iracundia B excitaret] excitarent B impleretur] impleret B et om. F

Qui dum aurige cucurrissent, completo sexto missu, capraciarii, ut consuetudo habet, ante domum

regis ad dimicandum descenderunt. Quos dum Paris dimicantes videret, presumens de iuventute sua, audaciam ad dimicandum cum eis cepit petere. Quem cum nutritor suus videret, metuens ne eum perderet, cepit eum velle revocare. Ille vero non obediens nutritori suo, sed presumens de iuventute sua, se in arenam iactavit et cum capraciariis non arte set virtute dimicavit et coronam accepit.

Descendentibus vero capraciariis iuvenculis, cursores quidem et armenta currebant, cum quibus cucurrit et ipsos vicit et coronam accepit. Deinde filii regis, fratres eius, furore ducti ad arenam descenderunt et eum ad cursum provocaverunt et ipsos etiam vicit et tertio coronatus est. Hoc videntes filii regis qui ab eo victi sunt, dolore coacti, quia inter tantum agmen populi eos confunderet, ceperunt de eius nece cogitare ut eum interficerent, et iusserunt vomitoria circi a militibus custodiri ut, dimisso circo, comprehenderetur et desiderium suum in eo complerent.

Hoc nutritor eius dum agnosceret, se in arenam ante casam regis iactavit et tali voce regem interpellavit, dicens: « Domine rex, miserere iuveni, quoniam filius tuus est, et vos, o filii regis, amovete furiam vestram a iuvene, quia frater vester est ». Quid multa ? Cognovit rex filium, fratres fratrem et ad reginam matrem eius mandatur, si ita factum est ut nutritor suus suggessit. Regina vero manifestavit quia pro somnio quod viderat eum iactavit. Et dum hoc regina manifestaret cum rege patre suo vel cum fratribus ad domum regiam perrexerunt, ut triumphus de agnito filio vel matre in domo regia factus est. Et dum hoc ad sacerdotes pervenit, ceperunt imminere ut Paris occideretur nec civitas, secundum quod antea mater eius per somnium visitata fuerat, periret. Hoc autem dum ad regem perferetur, dixit: « Melius est ut civitas pereat dum tamen filius noster non interficiatur ».

1 completo sexto missu] complexantes se et misso B complexante F cosuetudo] consuetuo B 4 suo] suos B 6

iuvenculis] iuvenculas B quidem] quod F 11 vomitoria] bomitri a B bomitria F 12 complerent] complerentur B 13 eius] suus B casam] casans B 14 miserere] meus F 17 somnio] sompno F viderat] videreat B 19 imminere] imminiri B immuniri F 20 ne] nec F secundum] sed unde B F

Et cum hec apud Troiam geruntur, fratres eius maiores vel iuniores qui iam uxores habebant eum

cogebant uxorem ducere. Ille vero ita eis respondit: « promissum teneo dee Veneris, ipsa dabit mihi uxorem », et cotidie fanum Veneris deprecabatur, dicens : « Dea magna, a qua amor connubii procedit, comple circa me promissum tuum et da mihi uxorem ». Illa vero dum interpellationibus eius cotidie extediaretur, volens apud eum promissum implere, sic ei respondit:

Venus de Grecia Paridi promittit uxorem

«De Grecia accipies uxorem». Et dum ista geruntur, contigit ut rex Priamus pater eorum in consistorio suo cum filiis suis, id est Hectore, Paride, qui et Alexander, vel aliis de captivitate Hesione sororis sue, que temporibus Laomedontis facta fuerat, disputaret. Quos sic alloquitur dicens: « Pergat unus vestrum in navibus cum exercitu magno ad partes Grecorum et Hesionam amitam vestram sororem meam exinde liberet ». Paris vero sciens sibi de Grecia a Venere uxorem fuisse promissam, patri suo regi respondit, dicens: « Iube mihi naves cum exercitu vel signo parari, ut iussionem regis adimpleam ».

Quid multa? Iussio regis adimpleta est et naves cum exercitu preparate sunt. Paris vero in navibus cum exercitu perrexit, in qua provincia eodem tempore regnabant Agamemnon et Menelaus fratres. Qui Menelaus habuit uxorem nimium pulcherrimam nomine Helenam, filiam Lede, quam Ledam Iuppiter in similitudinem cigni amavit et de eo concepit, et de ipso conceptu nati sunt Castor et Pollux vel memorata Helena, Menelai regis uxor. Qui dum ibi Paris in eadem provincia venisset, ita contigit ut Agamemnon et Menelaus de urbibus suis ubi regnabant sine mulieribus absentes fuissent. Regine vero, absentibus regibus viris suis, gestatum foris ab urbibus in suburbanis cum familiis suis super ora maris exierunt, in quibus locis ita provenit ut Paris cum suis de navibus ad terram descenderet.

1 iuniores] minores F 3 dabit mihi] mihi dabit B 4 vero om. B 9 Laomedontis] Laumedontis B F 12-13 parari, ut

iussionem regis adimpleam] parari et ut iussionem regis adimpleam B F 16 filiam Lede, quam Ledam] quam Helenam B F 17 similitudinem] similitudine B F cigni] cigri B F 18 Menelai regis uxor] Menerai uxor regis B 19 contigit] contingit F 20 fuissent] fuussent B gestatum] gestatim B F

Et quia iam eum nuntius Veneris precesserat et Helenam reginam furore amoris sagittaverat,

contigit ut ipsa Helena regina Paridem, ornatum cultu regali, super ora maris de contra videret et, quia iam amore eius serpita fuerat, nuntios ad eum mandavit, dicens si aliquid ornamentum quod regine placeat in venalibus posset ferre. Paris vero etiam ipse de contra reginam aspiciens, furore amoris eius accensus, recommemoratus est quod promisso Veneris ipsam poterat ducere uxorem. Nuntius vero regine respondit: « Portamus tale ornamentum quod regine placere possit ». Nuntii vero regine responsum Paridis nuntiaverunt. Illa vero iterato nuntios remisit, mandans ut, si quid magnum in ornamentis portabant, ad palatium regine adferrent.

Paris habitu mutatus

Tunc Paris, mutato habitu, cum ornamentis ad palatium perrexit, et, dum regine ornamenta ostenderet, serpita amore eius, videns speciem vel formam tante virginis, sic respondit: « Vellem regem vestrum secrete videre quia nimium ex quo eum super ora maris vidi amore eius accensa sum ». Cui Paris sic respondit: « Regem quem dicis ecce, adsum, sed ne agnitus fuissem, ornatum regium deposui et in isto habitu ad te veni, nam et ego ex quo te vidi amore tuo accensus sum ». Cui illa respondit: « Quisnam es tu ? ». Ille dixit : « filius regis Priami Troianorum ». Regina dixit: « Et que ratio te fecit ad nostram provinciam venire? » Paris respondit: « A monitu dee Veneris, quia sic mihi promisit, hinc accepturum uxorem ». Regina respondit: « Vellem, si etiam tu vis me accipere in uxorem et me hinc uxorem duxeris ». Paris dixit: « Quomodo fieri potest, cum sis uxor regis, ut te uxorem accipiam ? ». Helena dixit : « Tantum ut tuus animus velit, nam ex quo te vidi intollerabilis me amor tuus possedit, quod si me uxorem non duxeris, amore tuo moriar ».

3 ad eum mandavit] ad eum mandavit ad eum F 4 venalibus] iuvenalibus F 4 ipse om. F 5 promisso] promissio B F

ipsam] ipsa B F 6 vero om. B 8 portabant] portabatur F 14 cui om. F 16 fecit] venit F A monitu] ammonitu B F

Paris dixit : « Et quomodo hoc fieri potest, ut de domo tua regia exeas ? ». Helena respondit : «

Sunt mihi de familia mea famuli fidelissimi qui cum thesauris et omnibus ornamentis hora noctis silentissima de palatio exeant tantum ut tu cum navi ad maris oram paratus sis ». Paris dixit : « Et si hoc placet regine, compleatur desiderium utrorumque ». Quid plura? Discedente Paride, regina servos suos fidelissimos ad se vocari iussit, quos secretim allocuta est ut thesauros vel ornamenta occulte collegerent et ad horam constitutam parati essent. Venit hora et Paris cum navi ad litus iunxit.

Paris Helenam reginam furatur

Regina vero cum thesauris et ornamentis suis de palatio ad navim pervenit et cum Paride navigavit et coniunctio Veneris, sicuti ante promiserat, apud eum celebrata est. Quid multa? Opinio per omnem provinciam peragravit reginam de palatio a filio regis Troianorum cum omnibus divitiis fuisse eiectam, que opinio ad Agamemnonem regem et Menelaum maritum eius, ubinam fuerunt, pervenit.

Hoc audientes, furore magno accensi, utrique ad urbem suam venerunt et, congregatis mille navibus et decem ducibus cum exercitu magno, faventibus eis Iunone et Minerva, quia dolebant circa Paridem pro iudicio mali aurei quod inter eas iudicaverat, ad Troiam producunt, ut impleretur quod mater eiusdem Paridis antea per somnium viderat, quia per Paridem Troia periret. Redamus ad causam. Paris vero, accepta Helena, ad Troiam pervenit et domum Priami regis patris sui cum uxore sua ingressus est et ibi cum parentibus suis esse cepit.

Agamemnon et Menelaus ad Troiam perveniunt

Agamemnon vero et Menelaus Troiam mille navibus et decem ducibus obsederunt, ubi foras muros templum Minerve constituerunt et consuluerunt quidnam facturum esset et responsum est eis nisi per Achillem Pelei et Thetidis filium nullo modo possint Troiam adire et ceperunt cogitare ubinam poterat esse iste Achilles.

3 oram] ora B F 4 discedente] descedente B 9 suis om. F 10 celebrata] celebratum B celebratus F 11 reginam]

regina B F 12 fuisse] fugisse F Agamemnonem] Agamennon B F et] vel B 14 congregatis] congregati sunt B 18 pervenit] venit B regis om. B 20 perveniunt] veniunt B 21 vero om. F

Achilles in domo Licomedis regis occulte erat

Et quia fama hoc habuit, quia in domo Licomedis regis in parthenos inter filias regis, id est Deidamiam vel alias, secretim habitabatur. Odisseus vero et Diomedes, acceptis ornamentis virginum, ac veluti ab Agamemnone et Menelao directi pergunt, ubi venientes tale mendacium finxerunt, dicentes : « Petunt te Agamemnon et Menelaus reges nostri ut eis auxilium ad Troiam des ». Quibus ille respondit : « Tractemus et vobis responsum dabimus ». Illi dixerunt : « Si precipis, deferimus munera. Iube ut infantes salutemus ». Rex dixit : « Salutentur a vobis infantes et munera que portatis eis offerte ».

Odisseus et Diomedes filiabus regis munera offerunt

Odisseus vero et Diomedes, accepto scuto, ornamenta, que virginibus competunt, composuerunt necnon et arcum et sagittas et ad filias regis, sicut preceptum fuerat, ingressi sunt. Inter quas etiam Achilles in similitudinem virginis fuit, rege patre eorum ignorante quia vir fuit, quoniam in similitudinem virginis illi a matre sua commendatus fuerat. Quas Odisseus et Diomedes cum muneribus salutaverunt. Et dum singule virgines unaqueque ad ornamenta manum mitterent, Achilles vero non tulit nisi tantummodo sagittam, quam digitis repercutiens, ab Odisseo et Diomede agnitus est et continuo Diomedes tuba cecinit. Achilles vero, dum tubam canere videret, furia armorum invasus, scutum et hastam manu tenens cepit, calcem repercutiens, tunicam muliebrem, qua vestiebatur, concidit et caliga de pede eius exivit. Cui Odisseus et Diomedes dixerunt : « Iusserunt te Agamemnon et Menelaus reges una nobiscum ad Troiam venire, quia sic eis responsum est, quoniam per te Troia poterit adiri ».

Documenti correlati