• Non ci sono risultati.

Omnis vita et omnis essentia fit ab eo, quod est super universam

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Condividi "Omnis vita et omnis essentia fit ab eo, quod est super universam"

Copied!
4
0
0

Testo completo

(1)

VI

328

<VI>

[ 1 , 1] MARSILIUS

Omnis vita et omnis essentia fit ab eo, quod est super universam

1

vitam atque essentiam.

[2] A communioribus ad minus communia: ab essentia ad vitam, ab hac ad intelligentiam Platonico, ut solet, more procedit. Vitam eternam, id est Deum, ait ipsius vite (id est communissime vite) causam esse; causam quoque uniuscuiusque speciei vite, causam denique singularis cuiusque vivendi proprietatis. [3] Per Deum angelicas substantias animasque habere ut semper vivant, que suapte natura (ut Timeus ait) immortalem vitam, immo nec vitam quidem ullam

2

habere possent

a

; animas hic veras, id est rationales intelligit; irrationales enim animas esse non veras, et plantarum vitas imagines ultimas anime, idque universum vite genus ex bonitate divina que super vitam est procedere, quemadmodum et ens universum ab eadem bonitate universum ens exsuperante. [4]

Prima enim causa maxime omnium causarum antecellit effectus. Cum igitur excellentiores ubique cause non in eodem genere cum effectibus computentur sed inde sint longius segregate, merito causa prima, cui totum ens respondet tanquam communissimum opus cause communissime, mirabiliter rationem omnem ipsius entis exsuperat. Sempiternum vero in angelis motum, nisi actum exposueris, intelligentiam angelis celerrime discurrentem attribues, quod et

3

nonnulli comprobaverunt.

1universarum I

|

2illam I

|

3et om. I

.

[ 2 , 1] DIONYSIUS

{190, 3 – 191, 8} [1] Nunc autem vita eterna laudibus celebranda ex qua ipsa vita omnisque vita, et sub qua per omnia quomodolibet viventia vivere pro modo cuiusque diffunditur. Iam vero immortalium angelorum vita immortalitasque et perseverantia illa sempiterne motionis angelice ex ipsa perque

1

ipsam est atque subsistit: [3] quamobrem viventes semper immortalesque dicuntur ac rursum non immortales, quoniam non ex se ipsis habent ut sint immortales et eterne vivant, sed ex causa illa vivifica universam vitam efficiente atque continente; [4] et quemadmodum in ente

a Plato, Tim. 41 b 2 ss.

(2)

VI

329 dicebamus ipsum quod est ente superius appellantes ipsius entis eternitatem, ita nunc iterum ipsum quod est vita superius (ipsam videlicet divinam vitam) esse ipsius vite causam vivificantem atque firmantem. [5] Omnis sane vita motusqe vitalis ex illa vita procedit que superat omnem vitam et omne omnis vite principium; ex illa preterea immortalitatem habent

2

anime; ex illa animalia omnia vivunt; ex illa plante per extremum vestigium vite vivunt; illius vite munere forte sublato, iuxta divinum eloquium

a

, deficit omnis vita; sed que participande ipsius infirmitate iam defecerant, illuc conversa iterum reviviscunt.

1per quam I

|

2habeant I

.

[ 3 , 1] MARSILIUS

Deus et generalem vitam et omnes vite species modosque procreat. Motus quidam in angelis sempiternus.

[2] Deus dat viventibus omnibus non solum communem vitam, sed omnes etiam vitarum species singularesque vivendi proprietates: omnis enim formalis distinctio rerum in divina describitur providentia et eiusdem auctoritate perficitur. Supercelestes angeli vitam inde nacti sunt ab omni materie commertio segregatam atque ita incommutabilem

1

, ut non alio tempore sit sapientior quam alio vel melior vel felicior; [3] sempiternitatem quoque motus indeclinabilem:

motum hic aut actionem quamvis intellige aut revolutionem celestem angelo scilicet agitante.

Denique quiquid usquam vite et vigoris existit dependet ex Deo, homines quidem et ab initio angelica quadam cognatione

2

donante et degenerantes quotidie revocante.

1commutabilem P

|

2cognitione I

.

[ 4 , 1] DIONYSIUS

{191, 9 – 192, 1} [2] Ipsa vita dat quidem primum universe vite hoc ipsum, ut sit vita, ac rursus unicuique vite ut sit proprie quelibet quod naturaliter esse debuit, atque supercelestibus vitis immaterialem et divinam immutabilemque immortalitatem, sempiternum quoque motum nusquam vergentem

1

vel inclinantem; [3] preterea propter |1101|copiam bonitatis usque ad demonicam vitam sua munera porrigens. Hec

2

enim non ab alia causa provenit, sed ex ipsa et quod sit vita et quod

a Sal. 104, 29.

(3)

VI

330 permaneat habet, hominibus insuper, velut compositis, quantum accipere licuit, vitam condonavit angelicam atque excessu clementie nos etiam illinc aversos

3

ad se convertit et revocat.

1urgentem P

|

2nec I

|

3

aversos correxi (

gr. ajpofoitou§nta"): adversos IP.

[ 5 , 1] MARSILIUS

Ad primam vitam pertinet immortalium animarum corpora immor- talitate donare.

[2] Multa sunt preter naturam elementalem que non sunt preter mirabilem celestis nature virtutem; multa similiter supra celi vires sunt in auctoritate rectoris celorum proculdubio posita ad ipsius ordinem, providentiam, bonitatem, iustitiam pertinentia. Huius eternitas infinita absque medio substantias intellectuales omnes efficit atque ideo sempiternas; quod quidem munus substantie omnes eiusmodi ex naturali ad Deum ipsum conversione manifeste declarant. [3] Deus substantias intellectualium ultimas ad quoddam universi bonum cultumque divinum cum caducis corporibus copulavit ad humanam speciem faciendam

a

, Deum videlicet in terris veneraturam.

Itaque

1

, quemadmodum ordinis divini fuit corpora caduca divinarum animarum capacia facere, ita quoque fuit eadem immortalitatis anime participia reddere, presertim ut inter hec duo talis vicissitudo foret ut, quemadmodum in eiusmodi commertio per Deum conciliato anima mortalia quedam quasi subit corporis detrimenta, ita corpus quandoque immortale vicissim vite munus sub anima sortiretur. [4] Mitto in presentia quantum ad iustitiam divinam spectet, sempiternum piis iustisque officiis premium pollicentem contrariisve supplicium sempiternum, duo hec etiam post hanc vitam corpori simul cum anima communia facere, sicut et in vita presenti officia que dicebam sunt utrisque communia. [5] Mitto denique naturalem anime ad resumendum corpus inclinationem non futuram prorsus inanem: nam de resurrectione satis in Theologia nostra

b

, et in libro Athenagore Platonici atque Christiani quem hoc anno e Greco ad sensum interpretati sumus; resurrectionem Plato in Politico quasi vaticinari videtur

c

.

1ita I; sed cf. e. g. 1, 8, 9; 1, 16, 11; 2, 30, 16 et alias

.

[ 6 , 1] DIONYSIUS

a Plato, Tim. 42 e 5 ss.; 69 c 5.

b Ficin., Theol. Pl. 18, 9, III pp. 222 – 224 Marcel.

c Cf. Plato, Pol. 270 d 5 ss.

(4)

VI

331 {192, 1 – 192, 14} [2] Quod autem longe divinius est, Deus ipse nos integros, animas inquam et socia corpora ad perfectam immortalemque vitam traducere pollicetur: mysterium profecto quod veteribus quidem preter naturam forte videri possit, mihi autem et tibi ipsique veritati divinum atque super naturam. [3] Super naturam inquam apud nos visibilem, non supra naturam illam omnipotentem vite divine, apud quam sane tanquam vitarum omnium naturam, presertim divinorum, nulla vita preter naturam est aut supra naturam. [4] Quamobrem dementis Simonis libri mysterio huic adversantes a choro divino tuaque sancta anima longius arceantur.

Latuit enim illum, ut arbitror, quamvis se sapientem existimaret, non oportere sane mentis virum ratione quadam ex sensibus palam deducta niti contra occultam illam omnium causam. Et hoc ei dicendum est esse preter naturam dicere; illi enim nihil est contrarium.

[ 7 , 1] MARSILIUS

Deus non per formam, sed per causam vita dicitur atque ex omni vita laudatur, quia ipse species omnes viventium generat et distinguit et movet.

[ 8 , 1] DIONYSIUS

{192, 15 – 193, 4} [2] Ex prima enim vita vivificantur atque foventur animalia omnia atque

plante. Iam vero sive intellectualem vitam dixeris seu rationalem, sive sensualem sive nutritoriam,

seu auctricem sive qualemcunque vitam vel vite principium vel essentiam vite, ex ipsa vivit atque

vivificat que omnem supereminet vitam; in ipsa quinetiam secundum causam singulariter ante

subsistit. [3] Vita enim illa omni vita superior omnisque vite principium non solum vitam

universam procreat, sed fecundat etiam et implet atque distribuit, quamobrem ex omni vita

celebranda est propter fecunditatem suam vitas omnes mirifice propagantem, [4] unde tanquam

omniformis omnisque vita cogitatur atque laudatur et tanquam nullius indiga, immo vero

superexuberans omni vita. Ipsa quidem vita dicitur et ut super omnem vitam, vite auctor

excelsiorque vita, sive quomodocunque ineffabilem illam vitam humano quodam more laudare quis

velit. |1102|

Riferimenti

Documenti correlati

Pietro ed essere poscia da lui istrutto nelle verità della fede; così inspirò a Dionigi e a Pancrazio di recarsi dal successore di s.. Pietro per acquistare la

Per questo dare ragione della fede significa descrivere sempre di più, sempre più ampiamente, sempre più densamente, gli effetti della presenza di Cristo nella vita della

Coloro che ritengono (lppOr- tuno di variare la composizione del bilancio su cui si fonda il calcolo perchè alcune merci abbondan9 più o meno sui mercati ed hanno

Il sangue cordonale raccolto al momento del parto viene conservato presso una Banca pubbli- ca nell’ambito del servizio sanitario nazionale, Banca del Cordone, che ha come

Ma la prospet- tiva religiosa che una simile metafisica “superata” consente di dischiu- dere non ha più alcun legame di tipo fondativo (ontoteologico) con la vita: il

Quando ho iniziato a correre nel prato le giovani mucche hanno iniziato a correre anche loro insieme a me, saltellando come

[(18)] Questa opera deue esser’ a cuore de’ so(m)mi Po(n)- tefici,e de’ Popoli della Christianità, non che dello stato Eccle- siastico , e molti sogetti altre tanto zelanti, che

Nec vero quod in quoque optimum fui t, studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnis ex se ipsa virtutes extulit inmortalis ingenii beatissima ubertas.. Non