• Non ci sono risultati.

IOVIANI PONTANI POETAE UMBRI «DE DIVINIS LAUDIBUS LIBER»

I

Ad illustrem principem Joannem Aragoniam, quod nec auro nec gemmis capiatur is qui virtutem colat, sed pietate et justitia qualem eumdem esse dicit.

Non aurum gemmaeque iuvant quem candida virtus Veraque divinae gloria mentis alit,

Sed pietas rectique animus, sibi conscius aequi, Et nulli imprimis dedita corda probro.

Nanque auro vix sola homini mortalia constant; Virtuti celum sideraque alta patent.

Divitiisque feras tantum prestamus et auro, At virtus superis nos facit esse pares,

Qualem ego cum te norimque admirerque, Joannes, Maxima Aragoniae gloria honorque domus. Non aurum gemmasque tibi, sed carmina vates Affero, sed mentis pignora grata meae;

Carmina, quis patrios cultus laudesque deorum Et partum divae virginis ipse cano.

Nam neque sit tali quicquam tibi munere maius, Nec queat ingenio dignius esse tuo;

Adde quod et sacer ipse sacras a limine, musas, Non arces, vati sed tua tecta patent.

Illi sunt vates, illi sunt carmina curae, Qui musis et qui vate canenda facit. Tu modo vela tuae felicius erige puppi, Et, qua cepisti pergere, perge via!

Non laudum tibi dulce decus, nec gloria derit, Sed maneant summi premia digna patris, Virtutisque tuae memores, tibi laurea texent Serta deae vatum, castaliusque chorus, Perpetuoque feres meritae praeconia famae: Splendida nam nunquam facta perire queunt.

5

10

15

20

25

Tit. Gen. C* – Ioviani Pontani poetae Umbri de divinis laudibus liber incipit || R – Ioannis Pontani Umbri de divinis laudibus liber incipit || b – Ioviani Pontani umbri de divinis laudibus liber incipit || f – Ioviani Pontani Umbri de divinis laudibus liber ad Ioannem Aragoniam || S – Ioviani Pontani poetae Umbri de divinis laudibus liber incipit

Rub. C* – Ad Ill. Principem Ioannem Aragoniam, quod nec auro, nec gemmis capitur is qui virtutem colat sed pietate et iustitia qualem eundem esse dicit% || R – Ad illustrem Principem Ioannem aragoniam,

quod nec auro nec gemmis capiatur is qui virtutem colat sed pietate et iustitia qualem eundem esse dicit %|| S – Ad Illustrem Principem Joannem Aragoniam, quod nec auro nec gemmis capiatur is qui virtutem colat sed pietate et iusticia qualem eumdem esse dicit || b – Ad illustrem principem Johannem aragoniam, quod nec auro nec gemmis capiatur is qui virtutem colat sed pietate et iusticia qualem eundem esse dicit ||" f – caret.

% 5 Nanque] Namque R b | homini mortalia] homini motalia C mortalia homini corr. man. homini mortalia b || "6 sideraque] syderaque R f || 9 Norimque admirerque] norim admirerque b f || Joannes] Ioannes C* f Johannes b ||% 10 Aragoniae] aragonia b ||% 12 meae] mee corr. ex mentis R ||% 15 Nam neque] Namque S ||% 18 vati] nati S ||% 20 musis] musas f ||% 21 felicius] foelicius C* foelicius R faelicius f || 23 nec] nec C1 * non C2 * || %26 castaliusque]

82

II

Quod omnes gentes beatissimae virginis Mariae nomen venerent et colant, quippe quae pro humano genere apud Deum intercedat defendatque a variis periculis quibus humana subiacet imbecillitas.

Quae tellus extrema tuos, sol, exerit ortus, Quae tegit occasus ultima terra tuos,

Qui Rhenum, patriaeque bibunt Maeotidis undam, Phebeisque urit, quos plaga fusca rotis,

Te cuncti, regina deum, metuuntque coluntque, Et celebrant nomen, diva Maria, tuum.

Te vasti metuunt fluctus, te nubila celi, Eoliique etiam carceris antra timent. Te, nascente die, te dum sol conditur undis, Omnia te meritis laudibus accumulant. Nanque tibi secreta Dei mandata per auras, Candidus augusto nuntius ore tulit, Progeniemque Deum celesti concipis ortu, Conceptum et nono sidere, virgo, paris. Cuique sacri reges celi nova signa secuti, Aurum et Panchaeo munera odore ferunt. Atque ubi nostra sua delevit crimina morte, Et mestam insonti sanguine tinxit humum, Vidisti e tumulo mira prodisse figura, Veraque pacifero verba referre sono, Scandentemque patris mox ad celestia tecta Sullimem et dextra parte sedere Deum. Tum sacer e summa diffusus spiritus arce est, Et tua divinus corda replevit amor.

Hinc, terris erepta tuis ascendis Olympum Aurea sidereo vertice serta gerens.

Cui liquidi circum cantus thyasique deorum, Et sonat aurato pectine pulsa chelys, Fatidici occurrunt vates castique parentes, Et tibi tum celi regia tota vacat. Ipsa patris natique sinu gestata corusco, Inter mille deum numina prima micas. Qualis ubi oceani nitidum jubar extulit undis, Inter sidereos candida luna choros.

Iam celum sullime patet; iam despicis aetram, Lucida sub pedibus sidera cuncta premens, Stellantis cum jura capis consortia mundi, Et datur humani cura patrocinii,

Conciliasque Deum nobis, facilemque precando Efficis, et genti pellis acerba tuae, Labentemque hominem felici numine sistis, Ac mala in aerios cogis abire notos.

5 10 15 20 25 30 35 40

Rub. C* – Quod omnes gentes beatissimae virginis Mariae nomen venerentur et colant quippe quae pro humano genere apud deum intercedat defendatque a variis periculis quibus humana subiacet imbecillitas." || R – Quod omnes gentes beatissimae virginis Mariae nomen venerentur et colant quippe quae pro humano

genere defendatque a variis casibus quibus humana subiacet imbecillitas || Ott. Lat. – Hic primum Auctor hortatur omnes gentes ut gloriosissime virginis Marie nomen venerentur et colant, presertim cum pro humano genere apud deum perpetuo intercedit || S – Quod omnes gentes beatissimae virginis Mariae nomen venerentur et colant quippe que pro humano genere apud Deum intercedat defendatque a variis periculis quibus humana subiacet imbecillitas || b – Quod omnes gentes beatissime Virginis Marie nomen venerentur et colant: quippe quae pro humano genere apud deum intercedat defendatque a variis periculis quibus humana subiacet imbecillitas || %f – De Laudibus Beatissimae Virginis Mariae, humani generis protectricis || s – Hymnus ad Virginem dei matrem

83

3 patriaeque] primaeque f | Maeotidis] meothidis C1 * meotidis C2 * meotodis b || %4 Phebeisque] Phebisque S

||% 5 deum] divum Ott. Lat. || %7 celi] celj Ott. Lat. ||% 8 Eoliique] aeoliique f Eolique b || %11 Nanque] Namque R Ott.

Lat. S s | secreta Dei mandata] mandata dei secreta f sacra dei mandata corr. man. sacrata dei mandata b ||% 12

nuntius] nuncius f b S || %14 et] ac b | sidere] sydere R || "15 secuti] sequuti R sequti Ott. Lat. ||% 16 Panchaeo] pantheo b puniceo Ott. Lat. || %19 e tumulo] etumulo R Ott. Lat. || %20 Veraque] Vera que corr. ex Verba que Ott.

Lat. ||% 22 Sullimem] Sublimem R Ott. Lat. f Sublimen b || 23 e summa] esumma R | arce est] arce b ||% 25

Olympum] olimpum R Ott. Lat. b olimphum S || 26 sidereo] sydereo R b ||% 27 thyasique] thiasique R S f b || %28 chelys] chelis C* R Ott. Lat. S b || %34 sidereos] sydereos R b ||% 35 sullime] sublime R Ott. Lat. f b s ||% 36 sidera] sydera R f ||" 37 jura] iura C* Ott. Lat. f b | mundi] mundj Ott. Lat. || %40 Efficis] Efficis corr. ex Effig R | genti pellis acerba tuae] populis prospicis usque tuis s ||% 41 labentem – sistis] prospicis et pacis rebus, rerumque quieti

84

III