• Non ci sono risultati.

Quomodo Deus potentia, vel virtus cognominatur.

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Condividi "Quomodo Deus potentia, vel virtus cognominatur. "

Copied!
11
0
0

Testo completo

(1)

VIII

<VIII>

[ 1 , 1] MARSILIUS

Quomodo Deus potentia, vel virtus cognominatur.

[2] Quod Greci duvnamin vocant, proprie potentiam interpretamur et potestatem, tametsi virtutem pro potentia usus iam communis usurpavisse videtur. Deum

1

igitur potentiam vel virtutem religionis antistites nominant, non quia Deus proprie per formam sit illa virtus que in effectum prodit et in definitionem excogitationemve pervenit, sed quoniam omnem potentiam super potentiam eminenter anticipat et unicuique potentias semper infatigabiliter ubique distribuit, atque quod ipsa potentia universalis simul et particularis et esse possit existatque potentia Deus efficit.

1dum P

.

[ 2 , 1] DIONYSIUS

{200, 3 – 201, 4} [2] Verum quoniam divinam veritatem ipsamque supra modum sapientie sapientiam theologi etiam ut potentiam et iustitiam, salutemque et redemptionem appellant, age ista quoque cognomenta pro viribus explicemus. [3] Summam quidem Deitatem omni potentia quomodolibet vel sit vel cogitetur eminentissime superiorem esse neminem reor qui in divinis litteris versatus fuerit ignorare. Pluribus enim locis Theologia divine potentie dominationem potestatum quoque supercelestium palam assignat. Quo igitur pacto illam theologi celebrant ut potentiam, que universa potentia est eminentior? Aut qua ratione in ipsa hoc ipsum potentie virtutisve nomen accipimus? [4] Dicamus igitur Deum esse potentiam quoniam omnem in se ipso potentiam anticipat et comprehendit, omnisque virtutis est causa omniaque per virtutem nusquam inclinantem incircumscriptamque producit, causaque est ut ipsa virtus sive universalis sive particularis existat.

[ 3 , 1] DIONYSIUS

Quomodo Dei virtus dicitur infinita.

(2)

VIII

{201, 4 – 10} [2] Dei virtus dicitur infinita non solum quoniam virtutes omnes producit, sed etiam quoniam ipsam virtutem universam eminenter excedit potestque super ipsum potentie modum infinite infinitas preter eas que sunt alias proferre potentias, ipseque vires inde producte, etiamsi in infinitum prodeant infinite, nequeunt effectionem plusquam infinitam virtutis eius virtutem omnem efficientis obtundere, denique quoniam virtus eius omnia superans nec exprimi neque cognosci neque excogitari potest.

[ 4 , 1] MARSILIUS

Signa vel argumenta quod Dei virtus sit infinita.

[2] Ultimum in elementis quidem est terra, in corporibus vero materia prima, in rebus intellectualibus anima nostra, in rebus omnibus esse. Esse nanque sicut post nihilum apparet in creatione primum, sic ultimum in resolutione prope nihilum

a

; divine virtutis efficacia in hoc elucet maxime infinita, quod infimos ordinum fines procul a fine conservat stabilesque efficit atque sempiternos, alioquin debiles atque nutabundos et excellenti quadam proprietate donat. [3] Ita igitur terra stabilis, sicut celum mobile celestiumque capax; materia quoque ita sempiterna est ut forma prima; ita suscipit omnia naturalia sicut forma celi dat omnia; anima quinetiam nostra ad angelicos gradus admittitur in corpore etiam moribundo pro viribus angelos imitata. [4] Denique hoc ipsum quod dicimus communiter esse, divina virtute prorsus immensa et prodit ex nihilo per spatium infinitum et servatur inde ne resolvatur in nihilum; exempla vero Dionysii patent. Ubi notabis excellentissimi sensibilis potestatem, etsi ad sensum pervenit debilissimum, non tamen ultra procedere, non propterea quod ultra non possit ipsa, sed quoniam deest ultra quod capiat; similiter vim effectionemque divinam etiam ultra universi extrema absque fine facile processuram, si modo finita universi conditio patiatur. |1108|

[ 5 , 1] DIONYSIUS

{201, 10 – 201, 21} [2] Divina virtus propter exuberantiam potestatis infirmitatem quoque corroborat extremaque vestigiorum suorum prepotenti continet potestate, quemadmodum cernimus et in rebus que ad movendum sensum valentissime sunt. [3] Nempe splendidissima lumina ad hebetiores quoque acies penetrant; ferunt etiam ingentes sonitus in aures quoque ad audiendum minus idoneas pervenire. Quod enim audiendi munere penitus vacat nec est auditus, quodve nihil

a Cf. Ficin., In Dion. Areop. 5, 5, 3.

(3)

VIII

videt non est visus. [4] Illa igitur infinite potens divina distributio se per omnia porrigit, neque quicquam est in rebus quod non aliquam sortiri potentiam valeat, sed vel intellectualem vel rationalem, aut sensualem aut vitalem aut essentialem potentiam habet. Ipsum quoque esse, si dictu fas est, potentiam ad essendum habet ab illa que super essentiam est potestate.

[ 6 , 1] MARSILIUS

Confirmatio superiorum.

[2] Quecunque sunt preter primum finita sunt semperque dependent. Igitur ut talia quedam (scilicet angeli) semper similiterque permaneant in eodem essendi, intelligendi, volendi habitu, ex infinita Dei potentia nanciscuntur per eandem vim infinitam; [3] inferiora rursus habent primo quidem ut que propter naturarum diversitatem coniugium refugerent coniungantur; secundo, ut que propter impetum et confluxum confunderentur, in suis spheris naturisque propriis sincera perdurent;

tertio, ut que propter turbam instabilitatemque inordinata forent ordinem semper observent universo convenientem ad finem tam communem quam proprium ubique directum.

[ 7 , 1] DIONYSIUS

Confirmatio superiorum.

{201, 22 – 202, 10} [2] Ex ipsa sunt divine angelicorum ordinum potestates: nam ex illa et esse habent procul a lapsu omnesque suas intellectuales et immortales sempiternasque motiones, indeclinabilemque constantiam et incontaminabilem voluntatem boni ab ipsa infinite bonitatis potentia susceperunt, ipsa videlicet ipsis largiente ut et possint et sint hec ipsa et semper esse desiderent ipsumque posse desiderare semper posse. [3] Munera preterea indeficientis virtutis illius ad homines quoque procedunt animaliaque et arbores et totam universi naturam, que quidem munera quecunque in unionem conveniunt corroborant ad mutuam amicitiam atque societatem, rursum que discreta sunt virtute donant per quam ut unaqueque secundum rationem propriam sint atque terminum, neque confusa prorsus neque commixta; denique mundi ordines directionesque ad proprium bonum ubique conservant.

[ 8 , 1] MARSILIUS

(4)

VIII

Confirmatio superiorum.

[2] Multis in secundo Theologie nostre libro rationibus confirmavimus infinitam esse Dei potentiam

a

; quarum una est qua plurimum nititur Dionysius et profecto tutissima: ad durationem videlicet diuturniorem maiori opus esse virtute, ad infinitam igitur infinita. Itaque, cum Deus sit proculdubio per se sempiternus, virtutem per se infinitam habet; cum vero multa preterea sempiterna sint semperque agant, vel saltem semper esse vel agere ratio nulla prohibeat, hec insuper infinita quadam virtute fulciri necesse est. [3] Solum vero primum per se infinitum; illinc

1

igitur virtutem eiusmodi consequuntur, ut angeli, celestia corpora, eternitas, tempus, elementorum sphere, anime rationales, materia prima, item perpetua rerum mutabilium et continuata successio atque ordinata ad eadem vel similia certis temporum curriculis restitutio infinita Dei potestate perficitur

2

. [4] Per eandem elementa, per se quidem erratica, locum terminumque certum servant; diversa passim et contraria familiariter in unum ceunt permanentque

3

ad tempus, neque pereunt eiusmodi mixtione. [5] Dantur et quibusdam non per se divinis dona divina; nihil usquam divine potentie munere est orbatum. Ipse denique mundus, tanquam ex rebus diversissimis congregatus, ideoque neque per se prorsus indissolubilis, indissolutus divina potentia permanet

b

.

1illanc P

|

2an perficiatur legendum ?

|

3permanentemque I

.

[ 9 , 1] DIONYSIUS

{202, 11 – 203, 4} [2] Divina potestas immortales angelicarum unitatum vitas conservat inviolabiles celorumque et luminum et syderum substantias et ordines efficit immutabiles; auctor est eternitatis et temporis. Temporales quoque circuitus progressionibus quidem distinguit, restitutionibus vero colligit; vires ignis reddit inextinguibiles et aquarum fluenta perennia; aeriam quoque fusionem terminat, super nihil firmat terram; [2] vivificos terre partus custodit incorruptibiles; mutuam elementorum harmoniam |1109| mixturamque inconfusam atque individuam servat; anime preterea corporisque nexum continet; vires arborum quibus nutriuntur et crescunt movet et suscitat; essentiales denique vires omnium roborat, universum conservat indissolutum, deificum largitur munus dum his qui divini redduntur ad hoc ipsum suppeditat facultatem. [3] Denique nulla res est usquam quam omnipotens virtus et conservatio Dei non ubique

a Ficin., Theol. Pl. 2, 4, t. I, pp. 82 ss. Marcel.

b Cf. Plato, Tim. 41 b 1 ss.

(5)

VIII

contineat. Quod enim nullam prorsus potentiam habet neque est quidem, neque est aliquid, neque prorsus est eius ulla positio.

[ 10 , 1] MARSILIUS

Declarat illud Pauli: «Deus se ipsum negare non potest».

[2] Paulum Apostolum dicentem: «Deum se ipsum negare non potest»

a

magus quidam Elymas inepte admodum criminatur quasi Deum potentia quadam ita privaverit. Defendit

1

Paulum Dionysius quod his verbis Dei potentiam potius ab impotentia vindicaverit: [3] posse enim Deum negare se ipsum, qui ipsa veritas et essentia est, nihil aliud foret quam impotentie infirmitatique subiectum esse, per quam aliquando a se ipso, a veritate, ab essentia, a potentia sit forte casurus.

Deus igitur adeo potens sapiensque asseritur ut neque possit non posse quicquam neque cognoscat aliquid se nescire.

1descendit I

.

[ 11 , 1] DIONYSIUS

{203, 5 – 204, 4} [2] Atqui inquit Elymas magus: «si est omnipotens

1

Deus, quonam modo a theologo vestro aliquid non posse dicitur?». Divinum hic insimulat Paulum dicentem Deum negare se ipsum non posse. Ego vero vehementer timeo ne ut amens ridear, qui puerorum ludentium structuras in harena fabricatas infirmasque evertere moliar atque huius rei veram theologi mentem velut imperscrutabile aliquid intentius coniectare studeam. [3] Nempe enim seipsum negare est a veritate decidere; veritas autem ens ipsum est, casusque a veritate est ab ipso ente ruina. Si igitur veritas ens est, veritatisque negatio est ab ente prolapsio, certe Deus ab ente cadere nequit. Neque est in eo non esse (ut ita dixerim

1

) et non posse non potest

2

, et non cognoscere secundum privationem non novit. [3] Quod quidem sapiens ille non animadvertens athletas imitatur imperitos qui sepe adversarios suos imbecillos esse sibi persuadentes, atque contra absentes ipsos fortiter velut adumbrata pugna dimicantes, et aerem cassis ictibus audacter ferientes, superavisse adversarios opinantur seque victores iactant, cum neque illorum vires noverint. [4] Nos autem divinum theologi sensum

3

pro viribus coniectantes Deum prepotentem celebramus tanquam omnipotentem, tanquam beatum solumque potentem, ut dominantem evo in potestate sua, ut qui

a 2 Tm. 2, 13.

(6)

VIII

nulla rerum essentia exciderit, immo vero excedat anticipetque entia omnia per virtutem essentia longe superiorem, qui his que sunt omnibus et

4

ut esse possint et ut sint propter excellentis virtutis copiam exuberanti profusione largitur.

1diximus I

|

2non potest: posse et P

|

3sensus I

|

5et om. I

.

[ 12 , 1] MARSILIUS

Divina iustitia non dat omnibus omnia, sed varia variis, et sua cuique pro dignitate distribuit.

[2] Ad divinam potentiam pertinet ut universum sit et magnum atque multiplex; ad sapientiam ut in hac rerum ampla diversitate sit ordo graduum et pulchritudo formarum; ad iustitiam vero spectat et hoc quod dixi commune cum sapientia et id preterea, ut variis rerum gradibus atque formis varias pro modo suo vires, motiones actionesque distribuat; [3] his quoque pro dignitate varias dotes, varios exitus atque terminos, atque ut in suis queque gradibus officiisque sincera permaneant nec aliis alia confundantur, singula suum exsequantur munus statumque teneant, nec usurpent sibi quod est proprium aliorum. Hec in Republica latius a Platone narrantur

a

. Tu vero nota iustitiam ad Deum attinere, sicut diximus; virtutes autem que circa affectus versantur, fortitudinem, patientiam, continentiam, temperantiam et similia minime, nisi forte ratione quadam a nostris longe diversa; denique iustitiam non solum apud homines, sed etiam apud superos atque inferos suum officium exercere. Est igitur iustitia pre ceteris divinissima et amplissima virtus.

[ 13 , 1] DIONYSIUS

{204, 5 – 11} [2] Deus preterea iustitia nominatur ut sua cuique pro dignitate distribuens modumque et pulchritudinem et ordinem et ornatum, omnes preterea distributiones dispositionesque definiens unicuique secundum ipsum terminum re vera iustissimum, singulis quoque ut suum queque opus agant auctor existens. [3] Omnia enim divina iustitia ordine certo disponit atque determinat; custodit preterea singula seorsum a singulis non confusa, singulis denique quod cuique convenit pro dignitate largitur. |1110|

[ 14 , 1] MARSILIUS

a Plato, Rsp. 3, 397 e ss. ; 4, 433 a ss.

(7)

VIII

Divina iustitia non commutat rerum naturas, sed sua cuique custodit et distribuit

1

.

[2] Ordo rerum sub divina sapientia postulat ut varii deinceps sint rerum gradus: ut alia quidem eterna sint (scilicet stabilia semper, ut angeli), alia vero temporalia prima (scilicet mobilia semper que et per se, id est intimo vigore mobilia sunt, ut rationales anime et quodammodo sphere celestes), alia vero temporalia secunda ab alioque mobilia (ut ipsa secundum naturam suam corpora, presertim inferiora); [3] alia rursus perfecta corpora (ut celestia), alia non eque perfecta; sub celo insuper alia quidem activa (ut calor et frigus), alia vero passiva (ut humidum atque siccum). Divina vero iustitia sapientie comes non pervertit ordinem a sapientia ita dispositum, sed conservat;

quamobrem propria superiorum munera inferioribus non distribuit, sed sua cuique pro natura confirmat et pro dignitate rependit.

1tribuit I

.

[ 15 , 1] DIONYSIUS

{204, 12 – 21} [2] Si hec recte dicimus, quicunque divinam iustitiam incusant inscii suam iniustitiam proculdubio damnant: aiunt enim immortalitatem mortalibus adesse debere, imperfectis perfectionem, rebus naturaliter ab alio mobilibus sui ipsarum

1

movendi potentiam, mutabilibus identitatem, debilibus vim adultam; [3] item que temporalia sunt esse sempiterna debere, que natura moventur penitus immobilia, temporaneas voluptates eternas, et omnino attribuunt aliis que sunt aliorum, cum alioquin considerandum sit divinam iustitiam ex hoc maxime veram esse iustitiam, quod omnibus que sua sunt pro dignitate cuiusque tribuit singulorumque naturam in ordine proprio suaque facultate conservat.

1ipsorum I

.

[ 16 , 1] MARSILIUS

[2] Divina iustitia permittit pios terrenis expoliari atque conteri ne terrenis oblectamentis a divinorum amore flectantur.

[ 17 , 1] DIONYSIUS

(8)

VIII

{205, 1 – 15} [2] At vero dixerit quispiam non esse iustitie permittere viros sanctos ab improbis sine presidio conteri. Huic igitur respondendum est eos qui appellantur sancti, si terrena diligunt quibus homines terreni student, a divino amore penitus excidisse. [3] Nescio equidem quo pacto sancti appellari debeant qui re vera amabilia divinaque iniuriis afficiunt, quatenus his illa que neque amanda sunt neque digna studio indigne comparant. Sin autem que vere sunt amant, gratulari oportet eos qui aliqua cupiunt quando potiuntur optatis. Nonne tunc magis virtutibus propinquant angelicis quando, divinorum desiderio, pro viribus ab omni terrenorum affectione discedunt? [4]

Iam vero ad hoc admodum viriliter exercentur dum angustias honesti gratia tollerant. Quamobrem id

1

dictu verius, hoc

2

potius esse divine iustitie proprium, nequaquam mulcere atque enervare virilem optimorum quorunque animum largitionibus terrenorum neque, si quis id tentet efficere, eos absque auxilio linquere, sed illos in statu potius honesto et inflexibili solidare eisque, cum sint tales, secundum merita reddere.

1hoc I

|

2hec I

.

[ 18 , 1] MARSILIUS

Quomodo divina iustitia sit salus omnium.

[2] Duo dicta sunt iustitie propria: primum ut unusquisque, immo et res unaqueque, id quod suum est et quod sibi convenit teneat et exsequatur; secundum, ut non usurpet sibi quod a se alienum est et proprium aliorum. Quamobrem divina iustitia ita res instituit, ita providit, ut omnia naturaliter recteque disposita duo hec pro viribus observarent. [3] Quatenus autem

1

hec observant, eatenus et ipsa servantur. Propterea divina iustitia insuper omnium conservatio salusque nominatur:

salva enim illa permanent que a proprio habitu et ordine non discedunt neque alienis presertim deterioribus commiscentur. [4] Que semper id agunt salva sunt et semper, ut celestia motoresque celorum septem

2

elementorum sphere

a

primaque materia rationaliumque substantie animarum;

substantias earum dico, non actiones atque vitas, que aliter atque aliter commutantur. Que vero ad tempus id observant et conservantur salvave sunt ad tempus.

1autem in I

|

2et I

.

[ 19 , 1] DIONYSIUS

a Cf. Plato, Tim. 36 d; Ficin., In Dion. Areop. DN 4, 3, 2 ss.

(9)

VIII

{205, 16 – 206, 7} [2] Hec igitur divina iustitia salus quoque omnium predicatur, propriam cuiusque segregatamque ab alienis essentiam et ordinem servans atque custodiens causaque pure existens ut actionem propriam quelibet prosequantur. [3] Si quis preterea salutem laudet quatenus a deterioribus singula eripit conservando, hunc ipsi laudatorem universe salutis li |1111|benter recipiemus; iam vero et hanc primam omnium salutem ipsum definiturum existimamus que omnia in se ipsis immutabilia neque dissidentia et nusquam ad deterius deflectentia servet custodiatque omnia procul a pugna et bello, singula suis distinctim rationibus exornata; omnem

1

quoque inequalitatem et actionem se circa aliena versantem ex cunctis eliminet proportionesque cuiusque ita confirmet ut in contraria neque ruant neque pertranseant.

1omnemque I

.

[ 20 , 1] MARSILIUS

Quomodo divina iustitia non solum salus, sed etiam redemptio nominatur.

[2] Divina iustitia, qua ratione salus, eadem et redemptio nominatur, quatenus et omnia pro singulorum modo in suo statu ordineque conservat et que cecidere restituit: substantias quidem simplices in se subsistentes solum servat; que vero quoquomodo mutantur, pro cuiusque modo vel firmat corroboratque vel quandoque restituit redigitque in ordinem. [3] Nihil omnino permittit in nihilum permutari, species desinere vel confundi nunquam sinit; individua sub speciebus similia similibus reddit temporibus, prevaricantes animas corrigit et sua cuique ordine certo rependit.

[ 21 , 1] DIONYSIUS

{206, 7 – 206, 19} [2] Hanc quoque salutem non preter intentionem sacre Theologie

quispiam celebrabit tanquam omnia redimentem, utpote que res omnes bonitate sua omnium

servatrice a bonorum suorum casu redimat, quatenus videlicet uniuscuiusque rei servande natura

capit. [3] Quamobrem theologi ipsam etiam redemptionem nominant quoniam non permittit que

vere sunt ad id cadere, ut ultra non sint; rursus ex eo quod etiam si quid deliquerit atque extra

ordinem prevaricatum fuerit perfectionisque propriorum bonorum passum fuerit detrimentum, hoc

insuper a passione et imbecillitate privationeque redimit, indigentiam implens affectuque paterno

firmans infirmitatem erigensque a malo, immo vero in bono pulchrove sistens. [4] Et quod

1

(10)

VIII

effluxerat boni supplens redigensque in ordinem, dum quod preter ordinem ibi est exornat perficitque ad integrum detrimentisque omnibus prorsus absolvit.

1verba a passum fuerit usque ad et quod bis scripsit I

.

[ 22 , 1] MARSILIUS

Iustitia inequalitatem graduum et equalitatem proportionis amat.

[2] Due sunt divine ipsius iustitie, tanquam regine, comites et pedisseque quas modo narravimus, salus omnium atque redemptio; quodsi absque iustitia salvum tutumque universum esse non potest, multo minus absque hac genus humanum. Iustitia vero divina equalitatem exigit, non quidem in gradu: non enim vult unicum vel equalem esse in universo gradum (alioquin non esset varietas et ordo formarum); inequales ergo gradus in multis deinceps rerum formis speciebusque decrevit. [3] In quibus interim equalitatem proportionis amat, ut qua proportione hoc excedit istud, eadem istud superet illud; item ut unicuique pro modo proportionis sue portio muneris

1

tribuatur equalis quidem dignitati sue vel merito, inequalis autem ad proprium aliorum munus, sed interim hac

2

equitate, ut qua proportione res hec vel persona superat illam, eadem et huius munus, quasi premium, excedat munus alterius. [4] Iustitia igitur inequalitatem e rebus exterminat, eam dico que tanquam privatio proportionali opponitur equalitati ad meritum modumve cuiuslibet pertinenti, non eam que formarum significat differentias: differentes enim propriasque rerum species divina iustitia facit atque conservat.

1

portio muneris:

portioni muneris I; portio numeris P

|

2hoc I

.

[ 23 , 1] DIONYSIUS

{206, 20 – 207, 5} [2] Ceterum de his quidem et de iustitia dictum, que omnium equalitatem

metitur et terminat omnemque inequalitatem privatione quadam oppositam equalitati singulis

competenti foras expellit. Siquis enim inequalitatem illam consideret que significat differentias in

universo totius cuiuslibet ad totum quodlibet, hanc quoque ipsa iustitia servat quatenus non

permittit res totas totis commixtas

1

turbari, sed custodit omnia secundum unamquamque speciem in

qua esse proprium singula naturaliter susceperunt.

(11)

VIII

1commixta I

.

Riferimenti

Documenti correlati

• H1 data [44] on azimuthal correlations between the forward jet and the scattered positron were compared to predictions of generators based on different evolution approaches as well

(20) that infection in the S phase delays the expression of imme- diate-early (IE) viral genes further emphasizes the impor- tance of cell cycle regulation for human

Molto attento alla legge della Natura e al ruolo dell’uomo, aveva capito che l’essere umano non era nato e cresciuto nelle forme che oggi osserviamo, ma in tempi remoti

L’Archivio di Stato di Prato (ASP) conserva invece un importante fondo archivistico denominato “Spedali della Misericordia e Dolce”, all’interno del quale

[4] Universus sane contextus eiusmodi catena dici potest, sed ibi quidem intellectualis et aurea atque providentie; hic autem naturalis et argentea, atque fatalis.. Series

[r]

In addition, the involvement of policy makers and all other kinds of stakeholders throughout the project cre- ated a strong policy network that can inform and influence

Simulation Linked Object Oriented Dynamic Learning Environment – Sloodle (https://www.sloodle.org) is a free and open source project which can be used to integrate 3D