• Non ci sono risultati.

De appellatione boni, efficacia orationis; quomodo Deus ubique.

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Condividi "De appellatione boni, efficacia orationis; quomodo Deus ubique. "

Copied!
7
0
0

Testo completo

(1)

III

<III>

[ 1 , 1] MARSILIUS

De appellatione boni, efficacia orationis; quomodo Deus ubique.

[2] In sequentibus libri capitibus ordine quodam quasi Platonico primo quidem tractabit de bono, secundo de ente atque ideis, tertio de vita, quarto de intelligentia, deinceps vero de quibusdam ad hanc ordine consequentibus. [3] Inter omnia Dei nomina precipuum est ipsum bonum: omnia enim nomina que processiones

1

et munera Dei significant, in hoc uno nomine tripliciter comprehenduntur: primo, quia hec omnia dona

2

tanquam varia bona, uno communique continentur bono; secundo, quoniam Deus exuberanti nature voluntatisque bonitate cuncta largitur, velut efficiens; tertio, quoniam ad suam bonitatem communicandam et representandam, tanquam finis, omnia refert. [4] Due videntur potissime ad bonum vie: inquisitio disputans, oratio supplicans; illa quidem ad cognoscendum bonum contendit, hec autem ducit ad consequendum et consecutione perfectissime cognoscendum. [5] Tria vero sunt ad orationis efficaciam summopere necessaria:

primum quidem perturbationes sensuum cohibere, que ad corporea longissime a divinitate distantia nos detorquent

a

; secundum expellere, tanquam nebulas, fallacias et machinamenta imaginationis ab intellectu; tertium, universum voluntatis affectum in diversa nunc bona distractum in primum bonum tota prorsus amoris intentione convertere. [6] Ita enim fervor obsecrantis animum coniungit Deo sicut sulphureus calor copulat lignum flamme; huc tendit Zoroastricum illud: «Si mentem igneam ad opus pietatis intenderis, caducum quoque corpus inde servabis»

b

. [7] Quatuor proinde rerum gradus considera: res sane dividua certis loci limitibus circumscribitur; res individua quidem sed virtute finita, etsi non

3

continetur loco, finitum tamen spectat locum; hec itaque si virtutem habet rebus quibusdam equalem, eas ipsas facile presentia lustrat; si rebus cunctis equalem, facile totum habitat; quod autem immensam possidet potestatem, non tam dicendum est rebus cunctis inesse, quam adesse pariter et preesse.

1processione I

|

2bona P

|

3non om. I

[ 2 , 1] DIONYSIUS

a Cf. Plotin., Enn. 5, 1, 2, 15 ss.

b Or. Chald. fr. 128 des Places.

(2)

III

{138, 1 – 139, 1} [2] Principio, si placet, perfectissimam omnesque divinas processiones exprimentem appellationem boni consideremus, invocantes videlicet Trinitatem bonorum princi|1049|pium atque superbonam, optimas quasque suas providentias explicantem. [3] Oportet enim nos votis in primis ad ipsam tanquam bonorum originem provehi atque ita ad illam propius accedentes in hoc ipso gradu optima queque dona penes ipsam sita perdiscere. Illa enim omnibus adest, non tamen omnia illi adsunt; quando vero illam castissimis precibus et intellectu tranquillo affectuque ad divinam unionem apto precamur, tunc nos etiam illi adsumus. [4] Iam vero illa nec est in loco, ut propterea absit ab ullo aut ab aliis se ad alia transferat; immo etiam dicere hanc in rebus omnibus esse longe deficit ab ipsa infinitate, que et excedit et complectitur omnia. Quamobrem nos ipsos ad divinorum salutariumque radiorum sublimiorem intuitum orationibus

1

elevamus.

1orationibus: omnibus I

.

[ 3 , 1] MARSILIUS

Catena aurea vel luminosa a Deo dependens est dispositio rerum sibi invicem connexarum divine providentie subdita.

[2] Finge catenam variis contextam luminibus, quasi anulis per totum celum diffusam et ad terram usque porrectam, qualem Plato in decimo De Republica fingit

a

, qualem rursus apud Homerum Iupiter Deos convocans per celum proiicit promittitque sursum se tracturum quicquid catenam apprehenderit, se vero trahi non posse deorsum

b

. [3] Catena vero hec est ordo seriesque rerum divine providentie parens: series, inquam, luminum partim quidem invisibilium, partim etiam visibilium; occulta quidem lumina sunt intellectus angelici animalesque; manifesta vero sunt celestia lumina. Est autem communio quedam et connexio mutua, tum in ipsis intellectibus, tum etiam in celestibus, tum denique celestibus ad intellectus atque vicissim. [4] Universus sane contextus eiusmodi catena dici potest, sed ibi quidem intellectualis et aurea atque providentie; hic autem naturalis et argentea, atque fatalis. Series vero fatalis ordini providentie subest, per quem anime pie solvi a fato quandoque possunt, ut Platonicis placet

c

et Magis atque Astronomis Hebreorum. [5] Ex verbis denique Dionysii colligitur divinam providentiam usque ad minima se prorsus intendere, atque dum ipsa immutabilis est, ordine mutabilia ducere locumque relinquere

a Plato, Rsp. 10, 616 b; cf. Leges 10, 893 b.

b Hom. Il. 8, 18 ss. ; Ficin., Theol. Pl. 13, 4, II, p. 239 Marcel.

c Cf. Iambl. Myst. 10, 4 – 5.

(3)

III

arbitrio animarum atque votis, quod sane Plotinus sepe confirmat

a

. [6] Catenam quidem fatalem per infimos eius anulos Magi prensant ut gradatim trahantur ad celestia bona; catene autem intellectualis gradus propinquiores attrectant metaphysici contemplatores, ut paulatim perveniant ad intelligibile lumen. Sed quenam catena est quam adorator debet apprehendere, a Deo summo facile quod optat impetraturus? [7] Catena profecto hec est divina lex et naturaliter insita mentibus et modis ubique variis promulgata, dictans primo quidem unum summumque Deum esse, deinde hunc esse bonorum omnium auctorem, tertio ab omnibus in primis amandum. [8] Iamblichus Platonicus votum longo intervallo sacrificiis anteponit probatque hec ab illo totam vim accipere, nihilque adoratione vehementius animam cum divinitate coniungere, nec mutari orationibus Deum, sed animum intrinsecus permutari atque ad dona divinitus capienda parari

b

. Plato in Epistolis inquit omnibus in rebus principium a Deo faciendum esse

1

, et dicendi et cogitandi

c

; in Timeo potissimum a Deo inchoandum inquit ubi agitur de divinis et opificio Dei

d

.

1est I

.

[ 4 , 1] DIONYSIUS

Qui adorat innititur immobili Deo per quem nixum non Deum ad se, sed se ipsum movet ad Deum.

{139, 1 – 16} [2] Veluti si catena quedam multis contexta luminibus a summo celo suspensa usque ad infima protendatur, nosque hanc manibus semper alternis in anteriora porrectis apprehendamus, trahere quidem ipsam ad nos videbimur, re autem vera non deducemus eam ad

1

nos, supra videlicet infraque presentem, sed ipsi potius ad excelsiores radiorum varie lucentium splendores feliciter provehemur. [3] Aut forte quemadmodum si ingressi navim funes ex petra quadam ad nos extentos teneamus, quippe quorum nitamur auxilio, non petram quidem ad nos sed nos potius navimque revera provehemus

2

ad petram; quemadmodum vicissim si quis stans in navi maritimum percutiat saxum, in illud quidem tanquam immobile permanens nihil efficiet, sed seipsum potius arcebit a saxo, et quantum vehementius contendet impellere, tanto illinc longius repelletur. [4] Quamobrem ante omnem actum, precipue theologicum, ab oratione nobis exordiendum, non quidem ut potestatem illam ubique presentem et nusquam addictam ad nos

a Cf., e. g., Plotin., Enn. 3, 2, 9, 1 ss.

b Cf. Iambl., Myst. 1, 12; 1, 15; 5, 26.

c Plato, Epl. 8, 353 a 1.

d Plato, Tim. 27 c.

(4)

III

quandoque trahamus, verum ut divinis commemorationibus invocationibusque nos ipsos illi dedamus et unione iungamus.

1ad om. P

|

2promovemus I

.

[ 5 , 1] MARSILIUS

Apologia cur scribit que scripserat Hierotheus. Mira Hierothei laus.

[2] Plato in Protagora scribit antiquorum doctrinam nihil aliud fuisse, quam breviloquium quiddam

a

, idque esse viri absolute sapientis, paucis videlicet multa complecti. Hac ratione Hip|1050|pocrates composuit Aphorismos

1

, Pythagoras quoque Symbola, et Proverbia Salomon. [3]

Quo enim altior intellectus est in angelis, eo formis paucioribus plura comprehendit et agit.

Hierotheus igitur post Paulum Dionysii doctor et apostolis excellentia proximus, theologiam summulis mira profunditate conclusit

2

, scripsitque expiatissimis mentibus atque doctissimis.

Dionysius autem et Hierothei

3

iussu et Timothei rogatu universales illas summulas Hierothei in notiones singulas derivavit.

1Amphorismos ante corr. P

|

2concludit I

|

3Hierotheus I

.

[ 6 , 1] DIONYSIUS

{139, 17 – 140, 16} [2] Purgatione forsan nobis opus est. Cum enim inclitus preceptor noster Hierotheus Theologica elementa mirabiliter profecto collegerit, mirabitur

1

forte aliquis cur nos, quasi minus illa sufficiant, et alibi et hic theologica conscripserimus. [3] Iam vero si ille omnia theologica ordine deinceps disposito digerere voluisset particularibusque explicationibus unumquodque totius theologie caput disposuisset, nunquam nos in tantum furoris vel ruditatis incidissemus ut vel perspicacius vel divinius quam ille theologica penetrare posse mysteria confideremus, aut eadem bis dicendo superflua frustra tractare vellemus, [4] atque ita preceptorem amicumque nostrum iniuria auderemus afficere et preclarissimam intelligentiam expositionemque illius, a quo post divinum Paulum instituti sumus, nobis usurpare non dubitaremus. [5] Ceterum ille, divina venerabiliter exponens, summas profecto quasdam perspicacia compendiosa refertas nobis exposuit in uno videlicet plurima complectentes, precipiens videlicet nobis ceterisque

2

rudium

3

a Plato, Prot. 343 b.

(5)

III

animorum magistris explicare pro viribus atque distinguere, sermone nobis congruo, lucentia intus compendiosaque mysteria a virtute illius apprime intellectuali manantia. [6] Preterea et ipse ad idem sepe nos exhortatus es, librumque ipsum, ut supra modum excellens quiddam, remisisti.

Quamobrem nos quoque ipsum velut perfectorum seniliumque animorum magistrum his duntaxat assignamus qui intelligentia ceteros antecellunt, tanquam secunda quedam eloquia sacra apostolicam auctoritatem proxime consequentia. [7] Nos autem his qui nobis propinquiores

4

sunt, pro ingenii nostri proportione, divina trademus: si enim cibus solidus perfectorum est, hoc certe et alios pascere quante perfectionis extimandum esse censemus?

1mirabitur correxi: mirabiliter IP

|

2ceterisve P

|

3radium I

|

4proprionquiores I

.

[ 7 , 1] MARSILIUS

Sicut non est idem lumen hoc in rebus illuminatis aspicere atque lucem ipsam in sole suspicere, sic aliud est divina mysteria introspicere, aliud disciplinam ad illam conferentem prosequi.

Illud quidem Hierotheum

1

effecisse Dionysius ait, hoc autem se profiteri non negat.

1Hierotheus P

.

[ 8 , 1] DIONYSIUS

{140, 17 – 141, 4} [2] Recte igitur id quoque nobis est dictum, contemplationem quidem intelligibilia eloquia prorsus inspicientem compendiosamque eorum doctrinam consummate virtutis existere, scientiam vero sermonum ad id conducentium atque eiusmodi disciplinam inferioris meriti preceptoribus discipulisque congruere. [3] Enimvero diligentissime id observavimus, ut que divinus ille preceptor plane nobis expressit nunquam attingeremus, ne forte repeteremus eadem ad id exponendum quod in verborum divinorum explanatione fuisset ab eo propositum.

[ 9 , 1] MARSILIUS

Salutatio Marie virginis, mira Petri et Hierothei laus, modestia Dionysii singularis.

[2] Quantum multi sensu valent afficiunturque ad corporea et quando corporis oblectamenta

commemorant, eadem quodammodo patiuntur; tantum Hierotheus pollebat intelligentia et

(6)

III

afficiebatur ad incorporea, laudansque divina patiebatur eadem; simile quiddam narrat Porphyrius de Plotino

a

.

[ 10 , 1] DIONYSIUS

{141, 4 – 141, 17} [2] Convenimus quandoque apud pontifices nostros Deo plenos, ut nosti, nos simul et ipse multique sancti fratres nostri visuri corpus illud quod vite principem Deum suscepit; ubi aderant et Iacobus frater Domini et Petrus excelsum et antiquissimum theologorum culmen. [3] Illic ergo post contuitum placuit ut |1051| pontifices omnes pro viribus quisque suis infinite potentem debilitatis

1

divine bonitatem laudarent. Hierotheus autem alios omnes ibi doctores sacros, ut nosti, post ipsos theologos superavit, totus excedens, totus extra se positus, eorum que laudabat communionem patiens. [4] Quamobrem ab omnibus qui audiebant eum atque videbant, sive cognoscerent ipsum seu non cognoscerent, occupatus Deo divinusque laudator est iudicatus.

Sed quidnam illa tibi referam que illic sunt theologica ratione tractata? Iam vero nisi mei oblitus sum, memini me partes quasdam divinarum illarum laudationum abs te sepius accepisse: adeo studuisti divina diligentissime prosequi.

1delibatis I

.

[ 11 , 1] MARSILIUS

Mira in Dionysio et reverentia erga Hierotheum preceptorem, et modestia erga omnes.

[2] Sicut sensui amor est ingenitus ad caduca, sic intellectui ad eterna. Igitur eterna pro facultate sua et querere debet et quandoque invenire potest; potest et eternitate frui. Venerati sunt Pythagoram Pythagorici et Plato Socratem, multo magis Dionysius Hierotheum.

[ 12 , 1] DIONYSIUS

1

{142, 1 – 143, 8} [2] Verum que illic mystice tractata sunt missa in presentia faciamus, quippe cum nec multis exprimi possint et tibi nota sint. Quotiens autem oporteret nostra multis communia facere, et quam multos possemus in sanctam disciplinam nostram introducere, erat profecto mirandum quam longe Hierotheus sanctorum doctorum plurimos antecelleret et diuturna

a Porph., Vita Plotini 23, 15 ss.

(7)

III

docendi sedulitate et puritate mentis et exacta diligentia demonstrandi ac ceteris omnibus quecunque ad sacra eloquia pertinent. [3] Itaque nos nunquam adversus solem tam ingentem fingere auderemus obtutus. Sic enim nobis conscii sumus, nec ignoramus nos nec intelligibilia quidem ipsa divinorum satis intelligere posse, vel ineffabilia divine cognitionis mysteria verbis exprimere; et profecto longe divinorum virorum scientia veritatem theologicam spectante inferiores sumus. [4]

Huc profecto reverentia summa nos adduxit, ut nec audire nec loqui de divina philosophia quicquam auderemus nisi id prorsus insedisset animo, non oportere divinarum rerum cognitionem, quatenus assequi licet, nos negligere. [5] Id autem nobis persuaserunt non solum naturalia mentium desideria amatorio quodam affectu contemplationem rerum sublimium, quantam capere possunt, desiderantia, sed ipsa quoque optima legum institutio divinarum que supra nos sunt inquirere vetans, quippe cum et nostra merita superent et comprehendi non possint, que vero preter id quod naturaliter appetuntur notitie quoque nostre concessa sunt studiose perdiscere ceterisque benigne tradere admonens. [6] His igitur et nos persuasi nec labore, nec ignavia perterremur quominus divina pro facultate nobis concessa queramus. Immo vero eos etiam qui humano ingenio superiora contemplari non possunt absque auxilio deserendos minime iudicantes descendimus ad scribendum, novi quidem nihil audentes inferre, sed minutioribus quibusdam et per singula dispositis inquisitionibus discernentes et explicantes ea que ab illo vere Hierotheo (id est sacro quodam Deo) perspicacia compendiosa sunt tradita.

1DIONOSIUS I

.

Riferimenti

Documenti correlati

Once more, given the library is not installed in the default library location, we need to tell the dynamic linker where to find the library before running the program. We can do

Iam vero si velis viventium omnium qua ratione vivunt dicere ipsam per se vitam principium esse, et similium ut similium ipsam per se similitudinem, atque unitorum quatenus sunt

Deum 1 igitur potentiam vel virtutem religionis antistites nominant, non quia Deus proprie per formam sit illa virtus que in effectum prodit et in definitionem

E’ attivo molto precocemente durante lo sviluppo embrionale e recentemente è stata dimostrata la sua fondamentale funzione nello sviluppo e nella morfogenesi del sistema nervoso

Finally, to achieve even higher spatial resolution, it will be shown how voltage imaging, employing fast voltage- sensitive dyes and two-photon microscopy, is able to sample

Résumé : La littérature populaire (chansons, contes de fées) a été créée par des professionnels appartenant à la classe des marginaux, qui gagnaient de

However, occasionally patients refuse or are not eligible for valve replacement due to poor clinical conditions, so that long-term chronic suppressive antibiotic therapy

Say, deux niveaux différents; mais il ne voulait pas tenir compte de toute la hauteur dont le niveau de l'utihté dépassait celui de la valeur; il prétendait même que lorsque