• Non ci sono risultati.

Lettera solenne di Bonifacio VIII, In excelso throno, 10 maggio 1297

Bartolomeo Sacchi detto Platina (1421-1481), uomo d’armi, ma anche di grande cultura, può considerarsi uno dei maggiori umanisti italiani; nel 1478 Sisto IV gli affidò

29. Lettera solenne di Bonifacio VIII, In excelso throno, 10 maggio 1297

Ad perpetuam rei memoriam. In excelso throno vidi sedere virum quem adorabat multitudo angelorum psallentium in unum, cuius imperii nomen est in eternum, et factus est principatus super humerum eius, et vocatur nomen eius admirabilis, Deus fortis, Pater futuri seculi, Princeps pacis. Cuius, licet immeriti, vices tenentes in terris, debemus exurgere ut dissipentur inimici eius et fugiant a facie eius qui oderunt eum, sicut deficit fumus deficiant, et sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores pertinaces in malo, exultent iusti in conspectu Dei et in letitia delectentur, habentibus virtute premium et culpa supplicium transiens posteris in exemplum, ex ore Sedentis in trono procedente gladio bis acuto. Sane preteritorum temporum nephandis Co- lumpnensium actibus, et presentium pravis operibus recidivis, ac futuris de quibus verisimiliter formidatur, in considerationem prudenter aductis, venit patenter in lu- cem quod Columpnensium domus exasperans, amara domesticis, molesta vicinis, romanorum reipublice impugnatrix, sancte Ecclesie romane rebellis, Urbis et patrie perturbatrix, consortis (così) impatiens, ingrata beneficiis, subesse nolens, preesse ne- sciens, humilitatis ignara, plena furoribus, Deum non metuens nec volens homines revereri, habens de Urbis et orbis turbatione pruritum, studuit carissimum in Christo filium nostrum Iacobum Aragonie regem illustrem, tunc hostem Ecclesie ac rebel- lem Siculisque perfidis presidentem de facto, in nostrum et carissimi in Christo filii nostri C[aroli] Sicilie regis illustris grave preiudicium et gravamen, Christianitatis et Terre Sancte succursus grande dispendium, in rebellione tenere, tam sibi quam nobili

iuveni Frederico nato quondam Petri olim regis Aragonie in crimine criminoso fa- vendo. Ut illud notissimum omittamus qualiter quondam Ioannes de Columpna ti- tuli Sancte Praxedis presbyter cardinalis et Oddo de Columpna nepos ipsius, pater Iacobi Sancte Marie in Via Lata et avus Petri de Columpna Sancti Eustachii diaco- norum cardinalium, tempore felicis recordationis Gregorii pape VIIII predecessoris nostri, fuerunt dure et graviter ipsam Ecclesiam persecuti cum damnate memorie Frederico olim romanorum imperatore, supradicte Ecclesie publico persecutore et hoste, tempore quo quondam Matheus Rubeus de domo filiorum Ursi, sororius dicti Oddonis, senatus in Urbe regimen exercebat ad obsequium et honorem Ecclesie memorate; a cuius Mathei domo dictus cardinalis et Oddo et eorum posteri multa beneficia receperunt, presertim a sancte memorie Nicolao papa III predecessore no- stro, qui dictum Iacobum, iuvenem satis et inscium, perniciosum tamen postmodum, ypocrisim tunc temporis periculose gerentem, ad cardinalatus provexit honorem: quod utinam non fecisset, quia nec Sedi apostolice, nec Christianitati, nec dicti pre- decessoris Nicolai domui talis promotio expedivit, quam dicti Iacobus et Petrus ac sui, velud ingratitudinis filii et beneficiorum immemores, multipliciter impugnarunt. Terras etiam subiectas Ecclesie sibique rebelles in rebellione fovebant, in hoc dantes eisdem auxilium et favorem. Novissimis vero temporibus, dicti iuvenis Frederici la- tenter discurrentibus nuntiis per Urbem et loca vicina, ut immissis scandalis ea pos- sent ipsius subicere ditioni, licet id procurarent homines dicte domus Columpnensis et ad hoc eis ministrarent auxilia et favores, mansuetudinis tamen apostolice Sedis benigna sinceritas, que libentius emendat in subditis peccata quam puniat nec exerit ferrum precisionis in morbos quos sanare potest mulcebris lenitas medicine, eos stu- duit nunc paterne lenitatis dulcedine alloqui nunc verbis caritative correctionis indu- cere ut a talibus abstinerent, ipsorumque elatam pertinaciam, immo effrenem super- biam, non semel sed pluries in fulgore terrifice comminationis increpavit, tendens ante ipsos arcum iustitie in rigore, quo sagitta perpetue deiectionis, solita non con- verti retrorsum, emittitur, ut formidabilis vindicte significatio, eis clementer exhibita, stupori eorum sensum timoris incuteret et fugam ad misericordiam per compendium penitentie suaderet. Sed nec sic profecimus apud eos; traxit enim illos in desperatio- nis laqueum moles preponderans peccatorum, ut nec rationibus, nec correctionibus, monitionibus sive minis reduci potuerint ad salutem; quin potius, velud aspis surda, suarum aurium obstruxerunt auditum, eligentes quasi pro gloria confusionis oppro- brium et inreparabilis ruine periculum pro tutela.

Periculis igitur obviare volentes, dictis I[acobo] et P[etro] cardinalibus districte mandavimus ut terras, quas Stephanus, ipsius Iacobi nepos et frater Petri prefati, tenere vulgariter dicebatur, videlicet civitatem Penestrinam, castra Columpne et Zagaroli, procurarent custodienda ad nostrum beneplacitum assignari, ne per ea Ur- bis et patrie possent quies et tranquilitas impediri, et ut ex eis non posset prestari auxilium dicto Frederico hosti Ecclesie memorate, utque ipse hostis et valitores seu adiutores ipsius non receptarentur in eis: assignationem quorum non revocabatur in dubium ab ipsorum I[acobi] et P[etri] voluntate pendere, que conficto seu quesito colore teneri per dictum Stephanum dicebantur, ne dilecto filio Matheo preposito ecclesie de Sancto Audomaro Morinensis diocesis et nobilibus viris Oddoni et

Landulpho, fratribus dicti I[acobi], filiis sepedicti Oddonis, assignaretur paterna et hereditaria portio, que in dictis civitate et castris competebat eisdem; quam, propter duritiam et crudelitatem dictorum Iacobi et Ioannis defuncti, Petri et fratrum suo- rum, nequiverunt habere, licet quadraginta anni et amplius sint elapsi quod obiit dic- tus Oddo; quamvis etiam nos pietate moti pro bono pacis inter eos interposuerimus sollicite partes nostras, ut unusquisque de dictis civitate et castris suam portionem hereditariam obtineret, oblationibus magnis factis nepotibus dicti Iacobi in avanta- gium ut huiusmodi concordia proveniret, considerantes fore indignum ut, quibus de una substantia competit equa successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis in- comodis ingemiscant; quos tamen rationibus, precibus, sive minis ad hoc nequivimus emollire. Ipsi vero Iacobus et Petrus cardinales a nostra presentia recedentes, non facta huiusmodi assignatione que ab eorum beneplacito dependebat, nunquam ad nos postea redierunt.

Nos igitur attendentes ipsorum Columpnensium adeo incaluisse duritiem, adeo fore nequitiam induratam quod non rationibus dirigi, non blandimentis alici, non fomen- tis reduci, nec minis etiam inclinari potuerunt ad bonum, ex quo blandimenta non proderant, nec fomenta valebant, deliberavimus apponere manus ad fortia, et ferro abscindere vulnera que medicamenta non senserant lenitiva; ac, premissis et aliis, que nobis et fratribus nostris rationabiliter occurrerunt, provida deliberatione discussis, providimus non solum contra filios dicti Ioannis, qui peccabant apertius, verum etiam contra Iacobum et Petrum prefatos, ex quorum adipe predicte iniquitas et su- perbia procedebant, iuste procedere, qui consentiebant ipsis peccantibus, prestando fomentum, favorem, presidium et tutamen: quia culpa non caret, et delicti efficitur particeps, qui non prohibet delinquentem, dum potest; et negligere, cum quis potest, perturbare perversos nichil est aliud quam fovere; nec caret scrupulo societatis oc- culte qui manifesto facinori desinit obviare.

Cumque dictorum Iacobi et Petri cardinalatus et status dicte Ecclesie eiusque fideli- bus esset in scandalum, eorumque potestas non in edificationem sed in destructio- nem, ipsique obessent quibus prodesse debebant, nec nos relevarent per suam par- ticularem sollicitudinem, qui vocati sumus a Deo in plenitudinem potestatis, immo potius impugnarent, quantumlibet venerabilibus fratribus nostris episcopis et dilectis filiis presbyteris et diaconibus sancte romane Ecclesie cardinalibus, quantum cum Deo possumus, deferamus ipsorumque collegium honoremus, eorumdem Iacobi et Petri elegimus domare superbiam in robore virtutis Altissimi, arrogantiam et presu- mptionem elatam conterrere, eos tanquam oves morbidas a dominico ovili abicere ipsosque, ut culpa supplicium timeat et virtus premium retributionis expectet, a loco suo quantumcumque sublimi perpetuo amovere, tam ex eorum culpis et demeritis ac suorum, quam ex causis rationabilibus que nos movent: presertim cum explorati divini et humani iuris existat unum pro altero interdum ex causa puniri.

Eorum ergo absentiam Dei replente presentia, ad honorem Dei omnipotentis, beate Marie semper virginis, beatorum apostolorum Petri et Pauli, et romane Ecclesie se- pedicte, prefatos Iacobum Sancte Marie in Via Lata et Petrum Sancti Eustachii dia- conos cardinales, de ipsorum fratrum nostrorum consilio, a cardinalatibus ipsis sancte romane Ecclesie et predictarum ecclesiarum deponimus; omnibus cardi-

nalatus seu cardinalatuum iuribus, comodis, utilitatibus, honoribus, proventibus, fructibus, redditibus, obventionibus et quibuscumque ad cardinalatum vel cardinala- tus ipsos spectantibus privamus perpetuo, necnon cunctis monasteriis et ecclesiis, hospitalibus, religiosis et secularibus, ipsis et eorum cuilibet sub quacumque forma, modo titulove concessis, ac commissionibus seu commendis de eis factis, et omni iure et iurisdictione ipsis et eorum cuilibet competentibus in eisdem vel ipsorum aliquo vel aliquibus infra Urbem et circa Urbem; reddentes ipsos et unumquemque ipsorum perpetuo inhabiles ad apicem apostolice dignitatis et cardinalatus honorem seu statum, dignitatem et officium, beneficium, ministerium et iurisdictionem queli- bet in romana Ecclesia et eius Curia seu in Urbe et circa Urbem, aut in monasteriis, ecclesiis regularibus vel secularibus constitutis infra centesimum miliare ab Urbe, cuiuscumque ordinis, conditionis aut status existant, et statuentes ut nec ad ipsa vel ipsorum aliquod vocari aut elegi valeant vel assumi, et, si secus scienter vel ignoranter actum fuerit, illud decernimus irritum et inane. Excommunicamus insuper predictos Iacobum et Petrum, et etiam omnes illos qui de cetero scienter et deliberate pro cardinalibus ipsos vel aliquem eorum habuerint et assensum prestiterint quod pro cardinalibus habeantur et qui eos vel ipsorum aliquem in electione romani pontificis ad aliquem actum ut cardinales admiserint vel vocis eorum suffragium aut alicuius ex eis. Omnes etiam et singulos, cuiuscumque eminentie fuerint, dignitatis, ordinis, conditionis aut status, etiamsi fuerint sancte romane Ecclesie cardinales, qui ipsis Iacobo et Petro vel eorum alteri, postquam, quod absit, in heresim vel in scisma et rebellionnem ceciderint, in heresi vel scismate et rebellione stantibus scienter et de- liberate prestiterint auxilium, consilium vel favorem, publice vel occulte, omni statu ecclesiastico, prelatura et honore privamus; et omnia civitates, castra, terras et loca que ipsos vel aliquem eorum in heresim, scisma vel rebellionem lapsos scienter sus- ceperint, tenuerint, ecclesiastico supponimus interdicto. Privamus quoque perpetuo Iohannem et Oddonem, natos quondam Iohannis de Columpna, fratris dicti Iacobi, et omnes qui descenderunt et descendent ab ipso Iohanne de Columpna per mascu- lineam et femininam lineam, omnibus dignitatibus, personatibus, officiis, canonicati- bus, prebendis et beneficiis ecclesiasticis, cum cura vel sine cura, et pensionibus que in quibuscumque religiosis vel secularibus ecclesiis obtinent vel ab eis, omnique iure ad ipsa vel ipsorum aliquod vel aliqua obtinenda ipsis vel eorum alicui competenti. Reddimus etiam inhabiles perpetuo tam ipsos Iohannem et Oddonem et alios fratres eorum quam omnes qui per lineam masculinam vel femininam a dicto Iohanne de Columpna descenderunt vel descendent, ad apostolice dignitatis apicem, et cardina- latus seu status honorem, et ad dignitatem, iurisdictionem, beneficium, officium, mi- nisterium et regimen quelibet, ecclesiastica vel mundana, quocumque nomine cen- seantur, in dictis romana Ecclesia et Curia et in Urbe vel circa, quomolibet obtinenda. Et nichilominus omnes filios dicti Iohannis et omnes qui ab ipso Iohanne per dictas lineas descenderunt vel descendent inhabiles reddimus, usque ad quartam generatio- nem, ad omnes ecclesiasticos ordines, prelaturas, cuiusvis altitudinis, eminentie, or- dinis, conditionis aut status, honores, dignitates, personatus, canonicatus, prebendas, pensiones, officia et beneficia, ecclesiastica vel mundana, et regimen quelibet et ubi- libet extra Urbem, presertim in provinciis, civitatibus, castris, terris, et locis romane

Ecclesie sepedicte subiectis: decernentes irritum et inane si secus a quoquam scienter vel ignoranter fuerit attentatum.

Omnia insuper canonicatus, prebendas, dignitates, personatus, officia et beneficia, cum cura vel sine cura, pensiones, ecclesiasticos redditus seu proventus, que dicti Iacobus et Petrus vel unuscuisque eorum habet, tenet seu possidet in quibuscumque seu a quibuscumque ecclesiis, donationi apostolice reservamus, intendentes de ipsis disponere prout eorum obedientia vel inobedientia, humilitas vel obstinata superbia exiget seu videbimus expedire.

Ad hec Iacobum et Petrum predictos aperte monemus eisque districte precipimus, astantibus nobis dicto collegio venerabilium fratrum nostrorum sancte romane Ecclesie cardinalium et aliorum prelatorum, clericorum et laicorum multitudine co- piosa, ut infra decem dierum spatium, quod eis pro peremptorio termino assigna- mus, personaliter compareant coram nobis, recepturi pro meritis et nostris benepla- citis parituri: alioquin dictos Iacobum et Petrum et eorum quemlibet, si, ut premitti- tur, coram nobis non comparuerint, omnibus bonis mobilibus, stabilibus seu immo- bilibus, que ipsis aliquibus vel alicui eorum in quibuscumque civitatibus, communi- tatibus, comitatibus, baroniis, castris, terris, roccis, villis, casalibus, territoriis, distric- tibus, possessionibus seu iuribus, infra provincias seu terras Ecclesie romane subiec- tas, sive infra regnum Sicilie citra Farum vel ultra fuerint constituta vel alibi ubicum- que, apostolica auctoritate privamus, publicamus et etiam confiscamus: nichilominus contra eos alios spiritualiter et temporaliter prout expedire viderimus processuri. Premissa omnia et singula facimus exigente iustitia et ex officio ac de apostolice ple- nitudine potestatis, nonobstantibus quibuscumque rimulis iuris, canonici vel civilis, constitutionibus canonicis vel civilibus, privilegiis seu concessionibus dicte sedis, sub quacumque verborum conceptione concessis, etiamsi de ipsis vel eorum toto tenore de verbo ad verbum oporteret fieri mentionem, que contra hoc vel eorum aliqua vel aliquod posset obici vel opponi.