• Non ci sono risultati.

Secondo memoriale dei cardinali Colonna, Palestrina 11-16 maggio

Bartolomeo Sacchi detto Platina (1421-1481), uomo d’armi, ma anche di grande cultura, può considerarsi uno dei maggiori umanisti italiani; nel 1478 Sisto IV gli affidò

30. Secondo memoriale dei cardinali Colonna, Palestrina 11-16 maggio

1297

5

[1] Universis presentes litteras inspecturis, cuiuscumque precellentie, dignitatis, sta- tus et conditionis existant, ecclesiastice vel mundane, miseratione divina Iacobus Sancte Marie in Via lata et Petrus Sancti Eustachii diaconi cardinales, salutem in Domino sempiternam.

[2] Ad notitiam vestram presentium tenore deducimus quod nos coram publico no- tario et testibus de nullitate processuum et sententiarum obiecimus, si tamen proces- sus et sententie dici possint.

[3] Insuper denuntiavimus et ad cautelam appellavimus et fecimus, secundum quod inferius continetur, ad nostram innocentiam ostendendam universali Ecclesie

totique orbi terrarum, quia id oretenus, propter Benedicti Gaietani qui se dicit roma- num potificem tirampnidem et sevitiam, secure exprimere non valemus, potissime in loco in quo residet Sancti Petri de Urbe, qui non immerito ex antiquis et de novo emergentibus causis iustis et legitimis iam propositis et quarum nonnulle de novo ad nostram notitiam devenerunt, quas congruo loco et tempore non probare obtulimus et offerimus, nobis est omnino suspectus.

[4] Per presentem scripturam et celudam, manu publici notarii confectam nostrique sigillis signatam, notum facimus universis quod de nulla re, crimine seu delicto accu- sati vel denuntiati fuimus seu contra nos quomodolibet inquisitum fuimus, nec um- quam delationis, accusationis, denuntiationis, vel inquisitionis alicuius copiam vel ti- tulum habuimus vel ad nos quoquo modo pervenit, nec umquam ad aliquam defen- sionem super quocumque quod nobis impositum fuerit vel imponentur a quoquam citati fuimus vel vocati, nec aliqua iudiciali ordinaria vel extraordinaria via contra nos est processum, eo quod nec etiam per eum qui in veritate et legitime noster esset verus superior procedi iuste quomodolibet debuisset seu potuisset ed aliquam sen- tentiam vel processum.

[5] Nunc autem Benedictus Gaietanus (qui locum summi pontificis et Dei vicarii perperam et inique iam diu de facto presumptuose detinuit et adhuc temerarie deti- net occupatum, sancte memorie dominum Celestinum papam V, verum legitimum romane et universalis Ecclesie sponsum summumque pontificem, inique et perpe- ram capiendo et carceri durissimo mancipando et tandem morte crudelissima presu- mptuose et temerarie in eodem carcere ut patricida crudelis eum faciendo miserabi- liter expirare) cum nullam potestatem, auctoritatem seu iurisdictionem in nos habue- rit vel habeat, contra nos non accusatos, non convinctos, non citatos ad defensionem vel excusationem aliquam, presumptuose et temerarie et precipitanter de facto dici- tur, certis modi et tenoribus, inique et perperam, illicite et indebite processisse, licite ad nos non pervenerit certitudinaliter de forma sententie et tenore eiusdem, si pro- cessus dici debeat.

[6] Nam licet pridie supradictus Benedictus, motus, turbatus, iratus et provocatus et in furorem accensus fuerit contra nos, sine nostra tamen culpa, peccato seu delict, pro eo quod quamdam pecunie auri et argenti quantitatem de pauperum lacrimis, prelatorum clericorum et ecclesiasticarum personarum spoliis et excoriationibus illi- cite acquisitam, immo verius raptam, prout de huiusmodi excoriationibus manife- stum est et notorium toti mundo, quam Petrus Caietanus, nepos eius, pro quarum- dam terrarum et castrorum acquisitione vel emptione portari faciebat ad Urbem, nonnulli cui cum Stephano de Columpna, ut dicitur tunc temporis morabantur, fe- rebantur ab aliquibus abstulisse et propter hoc (nulla tamen causa in citatione, si citatio dici debet, expressa, nisi quia volebat scire utrum sit ipse papa, cui verbo per aliam nostram cedulam publicatam manu notarii publici respondimus) nos citari fe- cit, si tamen citatio dicti debeat, die sabati proxime preterito, ut coram ipso in Sancto Petro eodem die de sero, in qua tota Urbs turbata era et in armis, prout Urbi et curie est notorium, personaliter comparere, deberemus, prout in citationis copia, si citatio dici debeat, scripta manu Petri de Setia publici notarii plenius continetur.

[7] Tamen iustis et legitimis causis et veris potissime circa loci suspicionem primo et secundo nos excusavimus per procuratores et excusatores nostros ad hoc legitime constitutos et tandem die lune proxime preterito, personarum periculum non par- centes, propter scandalum magnum quod propter eiusdem Benedicti furorem et iram et inimicitias et radicatum odium ad nos et nostros, prout est notorium, consi- deratis hiis que idem Benedictus contra nos et nostros et statum nostrum et nostro- rum inique et crudeliter in ianuis imminebat, vitandum, licet ad id nullatenus tenere- mur, ivimus coram ipso personaliter auditur quid dicere nobis vellet.

[8] Ipse autem Benedictus in sacri collegii presentia nobis imposuit ut tria curaremus, quantum in nobis erat et nobis Dominus ministraret cum dicto Stephano seu hiis qui cum eo erant, ducere ad effectum, scilicet ablatarum pecuniarum auri et argenti restitutionem, et quod idem Stephanus in suum carcerem deveniret et quod civitatem Penestrinam et castra Zagaroli et Columpne, que ad ipsum et illos de domo sua et predecessores suos ab antiquo pertinuerunt et pertinent, in suis manibus libere assi- gnaret.

[9] Nos autem, licet ad predicta nullatenus teneremur, dato quod dictus Stephanus et qui cum eo erant predicta fecissent, libenter tamen precaventes periculis et scan- dalis que imminere universali Ecclesie et nobis propter radicatum contra nos et nos- tros eiusdem Benedicti odium et inimicitias et propter illa que inique et perperam et precipitanter et indebite et illicite se facturum in nostrum nostrorumque status ex- terminium continuo et publice crudeliter minabatur, verisimiliter timebamus, perso- narum laboribus et periculis ac sumptibus non parcentes, appropinquavimus ad partes ubi dictus Stephanus morabatur, licet non sine periculo, prout in terris vicinis et circumadiacentibus de iniuriis et indecentiis que ibidem emerserunt nobis et nos- tris omnibus constat ad plenum. Et adeo efficaciter cum dicto Stephano et eis qui cum eo erant laboravimus quod ablata sibi pecunia auri et argenti quantitas restituita fuerunt.

[10] Deductionem autem ipsius Stephani ad carcerem et manus eiusdem et traditio- nem terrarum predictarum libere, ut volebat, licec eidem Stephano persuaserimus, tamen ab eo nequivimus obtinere, quia asserebat se nolle in manibus hostis et inimici sui tam diri et crudelis tirampni sui et suorum persecutoris notorii et iniqui, et qui sibi et sue domui in clericis et laycis ex radicato odio inimicitiis exterminium per- petuum nequiter et iugiter publice minabatur, periculose exponere se et sua. [11] Propter que due ultima non completa, prout noluit, contra nos convocatus et quasi furiosus effectus ad huiusmodi inquas et temerarias sententias et processus, si proces- sus et sententia dici debeant, precipitanter, animose, inordinate, sine causa, illicite et indebite, dicitur prorupisse, cum tamen in nos nulla iurisdictionem, auctoritatem et potestatem legitime habuerit et habeat, propter causas que in alio instrumento publico heri mane «in aurora ante solis ortum» confecto, manu notarii publici, quod incipit «Universus presens instrumentum etc.» et finitur «sigilla sua apponi fecerunt», plenius continentur, quod ad nostri, tuitionem etr defensionem, statusque nostri et omnium nobis adherentium preveniendo omnem suum processus, si processus dici debeat, confici fecimus, protestantes, denuntiantes, provocantes, appellantes et supponentens et interdicentes, prout in eodem instrumento plenius continetur.

[12] Propter que omnia tum propter defectum iurisdictionis, auctoritatis et potestatis, quam in nos non habet nec habuit, ut superius est expressum, tum quia eidem Bene- dicto pastoralis officii executionem ante omnen suum processum, si processus dici debeat, iuste et legitime interdixeramus ex causa, tum quia omnino fecit contra Nice- num concilium, quod est unm de quatuor conciliis que sancta romana Ecclesia, sicut sancta quatuor evangelia veneratur, in qui continetur expresse qualiter episcopi, pres- byteri et diaconi cardinales et per quos quot et quales accusari valeant et convinci, necnon et contra omnia iura, scripta antiquam consuetudinem, ritum et observantiam, honestatem et maturitatem Ecclesie, cum nos de nullo crimine seu peccato convicti, nec contra nos et nostros et nobis adherentes quomodolibet inquisitum protestamur et dicimus omnem huiusmodi sententiam vel processum contra nos tam de facto pre- sumptum, si processum vel sententia dici debeat, vel fiendum seu presumendum de facto quomodolibet in posterum, nullum omnino esse, iniustum, temerarium, et iniquum et nullius efficacie, roboris seu valoris existere seum etiam firmitatis.

[13] Nihilominus ab omni huiusmodi gravamine et processu tamen de facto pre- sumpto, si processus dici debet, vel si quem contra no in posterum de facto fieri vel presumi contigat ad Sedem apostolicam ac futurum romane Ecclesie verum pontifi- cem et generale concilium, quod super predictis cum instantia congregavi postula- mus et petimus, cuiusque declarationi et decreto stare promittimus et offerimus, no- mine nostro et quorumlibet nobis adherere volentium, cuiuscumque status, condi- tionis, dignitatis vel preheminentie fuerint, ecclesiastice vel mundane fuerint, iuris- dictioni divine, protectioni et defensioni apostolice sedis ac futuri veri romani pon- tificis et supradicti petiti concilii generalis.

[14] Et ne secus fiat vel potius de facto presumatur quomodolibet contra nos vel ipsos aut statum et iura nostra vel ipsorum, ad Sedem apostolicam et futurum verum roma- num pontificem et supradictum petitum et postulatum concilium generale, nomine nostro et omnium nobis adherere volentium, cuiuscumque status, conditionis aut di- gnitatis fuerint, ecclesiastice vel mundane, in hiis scripsit prout plenius, iustius, favora- bilius et utilius ad nostram et nostrorum omnium aut nobis adherere volentium tuitio- nem et defensionem debemus et possumus, appellamus, et eorum que contra nos de facto et temere acta sunt et presumpta, quamquam nulla sint, copiam petimus iterum et cum instantia petimus ex habundanti et ad maiorem nostri cautelam.

[15] Datum in civitate Penestrina die XVIa mensis maii, anno Domini millesimo

duecentesimo nonagesimo septimo.