• Non ci sono risultati.

Lettera solenne di Bonifacio VIII, Lapis abscissum, 27 maggio 1297

Bartolomeo Sacchi detto Platina (1421-1481), uomo d’armi, ma anche di grande cultura, può considerarsi uno dei maggiori umanisti italiani; nel 1478 Sisto IV gli affidò

31. Lettera solenne di Bonifacio VIII, Lapis abscissum, 27 maggio 1297

Ad perpetuam rei memoriam. Lapis abscisus de monte sine manibus, ab edificanti- bus reprobatus et factus in caput anguli, duos et diversos parietes copulans, pastores a Iudea et magos ab Oriente producens, in se reconcilians ima summis et ordinans

in sancta, romana, apostolica et catholica Ecclesia caritatem, ipsam sponsam statuit esse unam sicut scriptum est: «una est columba mea, electa mea, perfecta mea, una est matris sue, electa genetricis sue», per inconsutilem tunicam Domini designata de- super contextam per totum. Hanc non diviserunt milites; sed sortiti sunt eam. Hanc impugnaverunt heretici et scismatici ac blasphemi a iuventute sua; sed non prevalue- runt adversus eam, divina virtute protectam et ut castrorum acies ordinatam. Sed nondum hereticis, scismaticis, ac blasphemis est [adeo] finis impositus quin, velut viperei filii natique degeneres, in senectute positum eius sabatum perturbare et uni- tatem scindere moliantur. De quorum numero fore noscuntur Iacobus de Columpna et Petrus nepos eius, quondam dicte Ecclesie cardinales, quos, eorum culpis et de- meritis exigentibus ac suorum, pridem VI idus maii pontificatus nostri anno III, ex rationabilibus causis moti, de fratrum nostrorum consilio, cardinalatibus privavimus perpetuo et deposuimus ab eisdem, variis processibus et sententiis comminationes et penas continentibus contra ipsos habitis; necnon et contra natos quondam Ioannis de Columpna, fratris dicti Iacobi et patris Petri prefati, ac contra omnes qui per mas- culinam et femininam lineam descenderunt hactenus et descendunt ab ipso Ioanne. Ipsi namque Iacobus et Petrus intraverunt Ecclesiam sub pelle ovina, operibus ta- men et fructibus exhibuerunt se quasi lupos rapaces et graves; non parcentes gregi Dominico et in reprobum sensum dati, et oculis excecati malitia ita ut lumen coeli non viderent nec videant, descendentes in malorum profundum et contemnentes exurrexerunt loqui perversa et, acuentes ut gladium linguas suas, in blasphema verba et scismatica proruperunt, aperte monstrantes quod, licet ex nobis prodierint, tamen non erant ex nobis, nam si ex nobis fuissent utique permansissent nobiscum. Quibus verbis redactis in scriptis, ipsa scripta in diversarum ecclesiarum Urbis hostiis affigi et super basilice Principis Apostolorum de Urbe altari poni fecerunt: que quidem scripta eorum abolim precogitatam et preconceptam nequitiam patenter indicant, ipsosque Iacobum atque Petrum blasphemos atque scismaticos fore manifeste decla- rant, sancte Dei Ecclesie, romane, catholice et apostolice molientes scindere unita- tem, et columpnam Dei viventis pene ad nutationem deducere, ac sagenam summi Piscatoris procellis intumescentibus ad naufragii profunda submergere, si, quod ab- sit, eis facultas adesset. In huiusmodi namque scriptis, que universis eadem inspec- turis, cuiuscumque preeminentie, dignitatis, status, vel conditionis existant, ecclesias- tice vel mundane, a Iacobo et Petro predictis mittuntur sub modo scribendi quo ante depositionem suam uti solebant et sub sigillis quibus antea utebantur, inter cetera continetur: nos divina providentia ad summi apostolatus apicem secundum scita ca- nonum, licet immeritos, evocatos et non solum ab omnibus fratribus nostris et ab ipsis, previa electione canonica, immo ab ecclesia universali receptos, in papam con- secratos eis assistentibus secundum approbatum morem romane Ecclesie, et etiam coronatos, papam non esse; hec et alia confingentes, que non solum sunt blasphema et scismatica, sed insana, prout eorum scripta indicant manifeste. Post depositionem etiam et privationem, processus et sententias supradictos, cardinales se nominant, et cardinalitica portant insignia, annulis et rubeis capellis utentes, et cardinaliticos actus exercent sicut, antequam per nos de fratrum nostrorum consilio essent depositi, fa- ciebant et hactenus utebantur: ut illud taceamus ad presens quod fere per triennium

obedientiam nobis et reverentiam exhibuerunt ut pape, participantes una nobiscum reverendum Dominici corporis et sanguinis sacramentum ac ministrantes nobis in missarum solemniis et divinis officiis, prout ab antiquo solent cardinales sepedicte romane Ecclesie romanis pontificibus ministrare; in ecclesiarum provisionibus et dif- finitionibus per nos factis consilia sua dantes et se in concessis a nobis privilegiis subscribentes, alia faciebant nobiscum et recipiebant a nobis que cum homine et ab homine, qui non habuisset ingressum canonicum, nec fieri nec recipi debuissent. Nec possunt supradicta metu proponere se fecisse, qui nos in scrutinio, more me- morate ecclesie cardinalium, elegerunt et nominaverunt eligendum in papam, quando de nobis timendum non erat et, post electionem, receptionem, consecratio- nem, et coronationem premissas factas de nobis, in castro tunc ipsorum, quod Zaga- rolum dicitur et quod per dictum Iacobum tunc temporis tenebatur, cum pluribus ex fratribus nostris hospitati fuimus confidenter, et ipsi ac sui tunc ibidem exhibue- runt nobis papalem reverentiam et honorem, ubi nulla aderat eis causa timoris. Nos igitur, super hiis et aliis que huiusmodi negotium contingunt vel contingere possunt, habita cum dictis fratribus nostris deliberatione matura, omnes processus omnesque sententias, comminationes et penas et specialiter dictam sententiam depositionis et privationis cardinalatuum et cuncta alia que in nostris super hoc confectis litteris continentur, de eorumdem fratrum nostrorum consilio rata habentes et grata, con- firmamus, rati ficamus et approbamus et etiam innovamus et, propter adauctam eo- rum contumaciam, scisma atque blasphemiam, de dictorum fratrum consilio, ipsos Iacobum et Petrum sententiando pronuntiamus esse scismaticos et blasphemos et excommunicationis sententia innodamus; ipsosque in huiusmodi blasphemia et scis- mate perdurantes, tanquam hereticos puniendos; et tam dictam depositionis et pri- vationis cardinalatuum sententiam quam omnia que contra ipsos et alios fecimus et pronuntiavimus de novo facimus, sententiamus atque proferimus, et robur habere decernimus perpetue firmitatis. Omnibus insuper canonicatibus, prebendis, dignita- tibus, personatibus, officiis et beneficiis, cum cura vel sine cura, pensionibus eccle- siasticis, redditibus seu proventibus, que predicti Iacobus et Petrus et unusquisque eorum habebant, tenebant et possidebant in quibuscumque seu a quibuscumque ecclesiis, monasteriis, hospitalibus, religiosis et secularibus, vel specialibus personis, cuiuscumque eminentie, condictionis, ordinis, dignitatis et status, ecclesiastici vel mundani, ipsos omnino privamus, ipsaque collationi Sedis apostolice reservamus: decernentes irritum et inane, si secus a quoquam super iis scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Eosdem quoque Iacobum et Petrum, quondam cardinales, Ioannem dictum de Sancto Vito et Oddonem, filios quondam Ioannis de Columpna fratris dicti Iacobi et patris Petri prefati, omnibus iuribus et bonis mobilibus et im- mobilibus ecclesiasticis; et tam ipsos quam Agapitum, Stephanum et Iacobum dic- tum Sciarram, filios Ioannis de Columpna predicti, et alios filios eiusdem Ioannis, si qui alii sunt filii eorumdem vel alicuius eorum, omnibus iuribus et bonis et rebus mobilibus et immobilibus, hereditariis seu quomodolibet acquisitis, quibuscumque ratione, causa, vel titulo ad eos vel ipsorum aliquem seu aliquos pervenerint seu ob- venerint, obvenire vel pertinere possent, necnon comitatibus, baroniis, communita- tibus, civitatibus sive castris, ubicumque illa habeant, teneant vel obtineant, vel

quomodolibet ad ipsos pertineant, privamus omnino; illaque omnia et singula publi- camus et etiam confiscamus, ita quod ad ipsos vel eorum aliquem heredes ipsorum vel alicuius eorum nullo unquam tempore revertantur; eosque ac unumquemque ip- sorum active et passive intestabiles reddimus, ita quod eis et eorum unicuique ex testamento vel quavis ultima voluntate seu ab intestato nullus succedere possit, nec ipsi aut eorum aliquis ex testamento seu ultima voluntate vel ab intestato succedere aut aliquod capere possint, nichilque eis vel eorum alicui ratione legati, institutionis, aut substitutionis seu quovis titulo valeat quomodolibet obvenire; eosque pronun- tiamus infames et legitimis actibus prorsus indignos: statuentes quod nulli eorum porte alicuius pateant dignitatis, ecclesiastice vel mundane, et, si secus fieret, nullum robur habere; ipsisque civilitatem et incolatum et habitationem Urbis, circumposite regionis, et quorumvis civitatum, castrorum, terrarum atque locorum dicte Ecclesie subiectorum prorsus interdicimus; eosque omnes et singulos ab Urbe eiusque terri- torio et districtu et ab omnibus civitatibus, castris, terris seu locis subiectis eidem romane Ecclesie forbannimus; ipsosque Agapitum, Stephanum, Iacobum dictum Sciarram, Ioannem de Sancto Vito, et Oddonem excommunicationis sententia inno- damus: statuentes firmiter et mandantes ut nullus dictos Iacobum et Petrum, et pre- fatos Agapitum, Stephanum, Iacobum dictum Sciarram, Ioannem et Oddonem fratres, eos vel eorum aliquem aut aliquos recipiat vel receptet, nullusque eis aut ip- sorum alicui vel aliquibus prestet auxilium, consilium vel favorem, eos qui secus fe- cerint excommunicationis sententia innodantes. Precipimus etiam sub excommuni- cationis pena, quam contrarium facientes incurrere volumus ipso facto, ut nullus ab ipsis Iacobo et Petro et predictis fratribus vel eorum altero, in scismate vel rebellione huiusmodi existentibus, nuntium vel litteras recipiat, aut mittat ad eos vel ad alterum eorumdem. Reddimus quoque predictos Iacobum et Petrum, Agapitum, Stephanum, et Iacobum dictum Sciarram, Ioannem de Sancto Vito, Oddonem et alios, si qui sint filii dicti Ioannis de Columpna, et filios eorumdem inhabiles ad honorem seu regi- men, vel officium publicum, ecclesiasticum vel mundanum, quelibet et quocumque nomine censeantur, per se vel alium aut alios quomodolibet exercenda, ita quod nec ad illa vocari, eligi vel assumi valeant, vel ad aliquod eorumdem, nec ipsi, vel aliquis eorum seu aliqui ea valeant exercere et, si secus factum fuerit, illud decernimus irri- tum et inane. Si qui vero ex eis, vel ipsorum aliquis, vel quivis per eos vel pro eis, vel ipsorum aliquem, vel aliquos in potestarie, capitanie, consulatus regimine, vel quovis officio publico hactenus, ubicumque positi, electi, assumpti fuerint vel recepti, pre- sertim quorumcumque provincie, civitatum, castrorum, terrarum atque locorum me- morate Ecclesie subiectorum, illos ab eis penitus amovemus, executionibus ipsi pe- nitus interdictis, eosque precipimus nullatenus reassumi et, si secus factum fuerit, illud decernimus nullius existere firmitatis. Civitates vero castra seu loca, que scienter dictos Iacobum et Petrum et predictos fratres receperint, receptaverint sive te- nuerint, aut in quibus publice moram contraxerint, quamdiu ipsi vel alter eorum inibi morabuntur, ecclesiastico supponimus interdicto; et personas ipsorum Iacobi et Petri et fratrum capiendas exponimus quibuscumque fidelibus, detinendas et custo- diendas diligenter quousque per dictam Sedem aliud fuerit ordinatum. Ceterum Ric- cardum de Montenigro prepositum Remensis et Thomasium de Montenigro

archidiaconum Rothomagensis, Iacobum de Labro canonicum Carnothensis, Herri- cum de Arrone priorem Sancti Benedicti de Calcaria, Spoletane diocesis, Albertum de Castiniate canonicum Ebredunensis, Iohannem de Gallicano canonicum Sancti Reguli Silvanectensis ecclesiarum, et Dominicum Leonardi de Penestre, predictorum Iacobi et Petri aut alicuius eorum capellanos, clericos seu familiares, insuper et omnes alios capellanos, clericos, et familiares eorum aut alicuius ipsorum, qui ipsis Iacobo et Petro, Agapito, Stephano, Iohanni et alicui seu aliquibus eorum, post pri- vationem et depositionem ipsorum, dederunt consilium, auxilium vel favorem seu qui post depositionis et privationis sententias cum ipsis Iacobo et Petro vel eorum altero morati sunt vel steterunt, illos maxime qui remanserunt cum eis vel eorum altero, postquam in scisma et blasphemiam sunt prolapsi, omnibus dignitatibus, per- sonatibus, officiis, canonicatibus, prebendis seu portionibus cunctisque ecclesiasticis beneficiis, cum cura vel sine cura, nec non pensionibus que in predictis vel a predictis ecclesiis obtinent aut in aliis vel ab aliis quibuscumque, scriptorie etiam nostre ac tabellionatus officiis omnino privamus et inhabiles reddimus ad ipsa vel alia seu si- milia in predictis vel quibuscumque ecclesiis seu romana Curia obtinenda. Ad hec quibuscumque religiosis, clericis seu laicis, cuiuscumque ordinis vel observantie re- gularis, et quovis nomine ipsorum ordines appellentur, in virtute obedientie et sub pena excommunicationis, quam, si secus fecerint, eos incurrere volumus ipso facto, districte precipimus ut ad dictos Iacobum sive Petrum non vadant nec cum ipsis morentur, quodque eis vel ipsorum alicui reverentiam non faciant que fieri predicte romane Ecclesie cardinalibus consuevit; civitates quoque, castra, terras et loca, que predicti Iacobus et Petrus et dicti filii quondam Iohannis de Columpna et nati eorum, aliqui vel aliquis ipsorum, per se vel per alium seu alios, tenent vel detinent, vel pro eis in rebellione positis quomodolibet detinentur, quamdiu ipsi vel eorum aliquis seu aliqui per se vel alium seu alios ipsa tenent vel detinent, vel pro eis in huiusmodi rebellione durantibus tenebuntur, ecclesiastico supponimus interdicto. Omnes etiam vassallos ipsorum Iacobi et Petri ac predictorum filiorum dicti Iohannis de Co- lumpna ab homagio, vassallagio et iuramento fidelitatis, quibus tenebantur eisdem, alicui vel aliquibus eorumdem, prorsus absolvimus et eos decernimus liberatos. De- mum omne alienationis genus per predictos Iacobum et Petrum et fratres Petri eiusdem, vel ipsorum aliquem vel aliquos, et cessiones, donationes, permutationes et renuntiationes factas a predicte depositionis tempore in quascumque personas vel universitates, ecclesiasticas vel mundanas, de quibuscumque iuribus, actionibus, re- bus vel bonis, vacuamus, cassamus et irritamus, ipsaque iura et actiones, res et bona duximus confiscanda. Omnem quoque societatem, confederationem et colligatio- nem, conventionem et omnia pacta cum quibuscumque personis, cuiusvis eminentie, conditionis, ordinis, dignitatis aut status, collegiis et conventibus, necnon civitatibus, communitatibus et universitatibus, quarumcumque provinciarum, civitatum, castro- rum, terrarum atque locorum, facta a prefatis Iacobo et Petro et aliis supradictis, aliquo vel aliquibus eorumdem, sub quibuscumque conditionibus, conventionibus et pactis, etiam si fuerint promissionum, iuramentorum et penarum adiectione vallata, decernimus ad eorum comodum non servanda eaque, quantum ad hoc, cassamus, irritamus et penitus omni robore vacuamus. Predicta autem omnia et singula, tam

exigente iustitia et ex officio facimus quam de plenitudine apostolice potestatis, non obstantibus quibuscumque rimulis iuris canonici vel civilis, constitutionibus canoni- cis vel civilibus, privilegiis seu concessionibus dicte sedis, sub quacumque verborum conceptione concessis, etiam si de ipsis vel ipsorum toto tenore de verbo ad verbum oporteret fieri mentionem, que contra hec et eorum aliqua vel aliquod possent obici vel opponi.