• Non ci sono risultati.

CHRONICA TERRAE PRUSSIAE

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Condividi "CHRONICA TERRAE PRUSSIAE"

Copied!
155
0
0

Testo completo

(1)

CHRONICA TERRAE PRUSSIAE

[EPISTOLA]

Honorabili viro et in Christo devoto fratri Wernero de Orsele magistro hospitalis Sanctae Mariae domus Theutonicorum1 in Ierusalem frater Petrus de Dusburgk eiusdem sacrae professionis sacerdos oboedientiam debitam cum salute. Quam diligenti circumspectione et circumspecta diligentia antiqui et sancti patres mira Domini nostri Iesu Christi opera, quae per se aut per suos ministros operari dignatus est, ad laudem et gloriam Eius et tam praesentium quam futurorum informationem patefacere cuilibet intenti attendebant, ad illud Tobiae verbum, quod opera Domini

revelare honorificum est2. Quorum imitatus sum vestigia, ne cum servo nequam et inutili, qui talentum sibi a domino traditum abscondit3, proiciar in tenebras exteriores4, et bella, quae per vos et antecessores ordinis nostri fratres victoriose gesta sunt, conscripsi et in hunc librum redegi, quem discretae providentiae vestrae mitto5, supplicans, quia nemo sibi satis est6, quatenus ipsum examinari faciatis, ut si qua correctione digna in eo reperta fuerint, emendentur, et sic correctus publicetur, ut huius sollemnis facti memoriale posteris relinquatur. Scriptum et completum ab Incarnatione Domini anno 1326.

PROLOGUS

Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare signa Eius, quia magna sunt, et mirabilia Eius, quia fortia7, Danielis 3. Verba ista sunt Nabuchodonosor regis Babyloniae, qui, postquam Daniel et socii sui pro eo, quod tradidissent corpora sua, ne servirent et adorarent omnem deum excepto Deo8, in quem crediderunt, ligati missi fuissent in fornacem, quae effundebatur 49 cubitis, et incendit ministros suos et Danielem sociosque eius omnino non contristavit, nec quidquam molestiae eis intulit9, ait: Signa et mirabilia10 etc. Competunt tamen haec verba auctori huius libri, qui in persona sacrae congregationis fratrum hospitalis Sanctae Mariae domus Theutonicorum in Ierusalem, postquam vidit et audivit tot magna signa et tam mirabilia facta insolita et a saeculo inaudita, quae per predictos fratres in terra Pruschiae Deus excelsus misericorditer operari dignatus est, qui pro defensione fidei corpora sua tradere in mortem non formidarunt, potuit dicere:

Signa et mirabilia fecit apud me Deus excelsus etc. Sed quia scriptum est: Videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est11, ideo ad laudem et gloriam nominis Christi et tam praesentium quam futurorum informationem placuit ei praedicare signa Dei, quia magna sunt, et mirabilia Eius, quia fortia. Signa 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

(2)

magna: Dictum est in actibus apostolorum, quod Stephanus plenus gratia et fortitudine

faciebat signa magna12. Nec dubitandum est, quin fratres domus Theutonicae pleni fuerint gratia et fortitudine, cum ipsi pauci numero tam potentem et ferocem et innumerabilem Pruthenorum gentem sibi subdiderunt, quam etiam multi principes, licet saepius attemptarent, non poterant sibi aliqualiter subiugare. Nec praetereundum est hoc etiam magnum signum, quod bellum prosperatum est in manu13 fratrum predictorum sic, quod infra 11 annos a die introitus sui in terram Pruschiae gentes, quae terram Colmensem et Lubouiae14 occupaverant, et nationes illas, quae terras Pomesaniae15, Pogesaniae16, Warmiae17, Nattangiae18 et Barthae19 inhabitabant, sibi potenter et Christianae fidei subdiderunt, aedificantes in eis plures munitiones, civitates et castra, quorum numerus et nomina inferius apparebunt. Ecce quam magnum signum apparuit in caelo ecclesiae militantis. Signo ergo, bone Iesu, servos tibi devotos, per quos tam magna signa operari dignatus es, ut turbentur gentes et timeant, qui habitant terminos, a signis tuis20. Placuit etiam ei praedicare mirabilia Eius, quia fortia21. Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus22 per dictos fratres, ut vere possit dici de ipsis, quod scriptum est de populo Israelitico post exitum de Aegypto: Confiteantur Domino

misericordiae Eius et mirabilia Eius filiis hominum, quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis23. Ad intelligendum, quoniam anima, i. e. vita

fratrum, quondam inanis et esuriens, nunc sit bonis temporalibus satiata, necesse est ponere de defectu preterito et abundantia praesenti, ut scilicet opposita iuxta se posita magis elucescant. Fratres in primitivo, ut inimicos fidei facilius expugnarent, toto cordis desiderio24 laborabant pro fortibus equis, armis validis et castris firmis et nemo illis dabat25; alium exteriorem26 apparatum corporis et victum non curabant, nisi quantum summa necessitas requirebat. Imitantes salvatoris nostri vitam et doctrinam, qui ait: qui vult venire post me, abneget semetipsum et crucem suam

tollat et sequatur me27, in hoc abnegabant semetipsos, quia, cum essent genere nobiles, divitiis potentes28, animo liberi, generosi tamen sanguinis sui titulum parvipendebant vilia et vilissima humiliter amplectentes, quae statum suum secundum saeculi dignitatem29 non decebant; eligentesque paupertatem veram renuntiaverunt propriae voluntati sic, quod diversis et infinitis se incommodis, periculis, curis, sollicitudinibus pro Christi nomine implicabant. Crucem etiam suam colebant et sequebantur Christum, cum omni die et hora parati fuerunt contumeliam et mortis supplicium pro defensione fidei sustinere. Vestem venustam30, quae habet 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

(3)

calumniam elationis, portare fuit dedecus inter eos. Quidam ex eis cilicio, alii lorica pro camisia utebantur, ut quilibet cum propheta posset dicere: Ego, cum mihi molesti

essent, i. e. infideles, induebar cilicio31. De saccis quoque lineis, quibus farina ipsis trans mare ducebatur, fiebant vestes lineae his, qui induere voluerunt. Victus autem cibi et potus arctus fuit nimis. Dabatur enim in pondere et mensura, ut vere possent dicere cum propheta: Cibabis nos pane lacrimarum et potum dabis nobis in

lacrimis et mensura32. Completum fuit in eis, quod Dominus per Ysayam dicit: Dabit

tibi Dominus panem arctum et aquam brevem33. Cogebantur saepius familiae suae, quae in abstinentia fratrum consueta non potuit servitia debita complere, carnes dare ad vescendum, a quibus eo ipso tempore laeto animo et vultu hilari abstinebant34. Potus et pulmentum fratrum et familiae adeo fuit tenuis substantiae, quod color et sapor admixti bladi vel leguminis vix poterat humanis sensibus comprehendi35. Haec et multa alia maiora, quae longum esset scribere, patienter perpessi sunt in casis et tuguriis suis. Sed quot pericula et angustias in exercitibus, tum in bello, cum proficiscerentur contra infideles, patiebantur, novit ille, qui nihil ignorat36. In eis completa sunt, quae apostolus de sanctis martyribus scribens ad Hebraeos ait: Alii

distenti sunt, alii ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et in montibus et speluncis et in cavernis terrae37. In his patet de factis, quae fratres quondam passi fuerunt, in quibus anima eorum inanis fuit et esuriens. Si volueris scire, qualiter in abundantia satiata sit in aedificiis, equis, armis, vestibus, cibo, potu et multiplicatione fratrum et suorum et aliis vitae necessariis, aperi oculos tuos et vide38; omnia ad oculum tibi patent. Confiteantur etiam Domino misericordiae Eius et mirabilia Eius filiis hominum, quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit. Ecce mirabilia fortia, quomodo per fratres praedictos omnes gentes, quae inhabitabant terram Prussiae, quarum innumera multitudo inferius apparebit, exterminatae sunt et urbium et munitionum suarum portae aereae contritae sunt et vectes ferrei sunt confracti39; sicque Deus suscepit eos de via iniquitatis eorum et propter iniustitias suas humiliati sunt40. Confiteantur etiam Domino misericordiae Eius et mirabilia Eius filiis hominum, ut sacrificent sacrificium laudis41. Attende, qualiter fratres ut Iudas Machabaeus loca sancta terrae Prussiae, quae gentes prius per idolatriam polluerunt, mundaverunt, et sacrificatur in eis cotidie Deo sacrificium laudis et honoris. Accipe ergo, bone Iesu, sacrificium istud pro universo populo tuo et custodi partem tuam et sanctifica42. Et, ut debetur, etiam instituunt sacerdotes et augent cotidie cultum Dei. Sic perquam magna et fortia mirabilia fecit Deus excelsus per praedictos fratres in terra Prussiae43; quomodo ea predicabuntur, inferius apparebit. Sed quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes44 quaerentes, quae sua sunt, non, quae 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43

(4)

Iesu Christi45, abundabit iniquitas et multorum caritas refrigescet46. Idcirco, benignissime Iesu, da eis spiritum consilii sanioris47, ut non contristent spiritum, in quo signati sunt48; innova signa et invita mirabilia49 et erue ipsos in mirabilibus et da gloriam nomini tuo, ut confundantur in omnipotentia sua et robur eorum conteratur, et scient, quia tu es Deus solus et gloriosus super orbem terrarum50.

DEMODOAGENDILIBRIHUIUS

Modus agendi in hoc libro erit iste: primo describam, quo tempore et a quibus et quomodo incepit ordo domus Theutonicae; secundo, quando et quomodo fratres intraverunt in terram Prussiae; tertio de bellis et aliis, quae gesta sunt in dicta terra, quorum pauca, quae vidi, alia, quae audivi ab his, qui viderunt et interfuerunt, cetera, quae relatione veridica intellexi; quarto ponam in margine pontifices summos et imperatores, qui a tempore institutionis huius ordinis regnaverunt, et notabilia quaedam facta, quae ipsorum temporibus acciderunt.

Sed quia insufficientem me ad hoc negotium consummandum recognosco, maxime pro eo, quod huiusmodi factum paene iam a memoria hominum nunc viventium sit elapsum, et sine Deo nil facere possum51, ideo te deprecor, bone Iesu, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt reconditi52, qui revelas mysteria non solum futura53, verum et praesentia et praeterita; illumina spiritus tui gratia intellectum meum et da mihi os et sapientiam54 ad complendum breviter opus istud, ut omnes, qui signa tua magna et mirabilia fortia in eo commenta audierint, in te sperent, te adorent, te glorificent et collaudent, quod tu, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia55, praestare digneris, qui vivis ac regnas in saecula saeculorum. Amen56.

PRAEFATIOADINSTITUTIONEMORDINIS DOMUSTHEUTONICAE

Sapientia aedificavit sibi domum et excidit columnas septem57 (Proverb. 9). Licet

haec verba fuerint Salomonis, qui filium Dei appellat sapientiam patris, iuxta illud apostoli: Ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis praedicamus Christum, Dei virtutem

et sapientiam58; et in psalmo: Omnia in sapientia fecisti59 i. e. in filio, qui assumpta humana natura aedificavit in morte sua sibi ad gloriarn et honorem domum militantis ecclesiae et excidit columnas septem i. e. septem sacramenta60, quibus sustentatur; possunt tamen esse verba sanctae matris ecclesiae, quae dominum papam Caelestinum III vocat sapientiam, quia in terris Dei filii vicem gerit secundum illud Ecclesiastici: 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59

(5)

Sapientia doctrinae secundum nomen eius61. Ad ipsum enim confluit ecclesia universalis audire et videre suam doctrinam, ut regina Saba sapientiam Salomonis62. Hic dominus papa Caelestinus III aedificavit i. e. instituit et confirmavit sibi et sanctae ecclesiae ad utilitatem domum, fidelibus sacrae religionis, hospitalis sanctae Mariae Teutonicorum in Ierusalem et excidit columnas septem i. e. septem fratres commendatores seu praeceptores provinciales63 scilicet Liuoniae, Prussiae, Theutoniae, Austriae, Apuliae, Romaniae et Armeniae, quibus fratres dicti ordinis tanquam materialis domus innixa columnis aedificia sustentantur, ut sic magister generalis et capitulum sint fundamentum huius domus, provinciales commendatores seu praeceptores columnae, alii fratres superaedificati. Et sic dominus papa assimilatur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram64 et potest dicere: Ego confirmavi

columnas eius65. Sed quia scriptum est: Spiritus est, qui vivificat, caro autem non prodest

quidquam66, ideo ponendae sunt septem columnae aliae spirituales in hac domo, quarum tres scilicet oboedientia, paupertas, castitas disciplinam ordinent regularem67 et quattuor aliae videlicet contritio, confessio, satisfactio et caritas, quae operit multitudinem peccatorum68, omnem sanctae observantiae negligentiam in torpentibus zelo rectitudinis disciplinent. Haec sunt columnae spirituales excisae manu sapientiae in domo hac sacrae religionis, quam aedificavit dominus papa, ita quod, si pluvia avaritiae descendat et flumina luxuriae veniant et venti superbiae flent et irruant in illam, non possit cadere; fundata est enim supra firmam petram69, petra autem est Christus.

1.INCIPITPRIMAPARS[ORDINIS] DOMUSTHEUTONICAE

In nomine Domini amen. Anno incarnationis eiusdem 1190 tempore illo, quando civitas Aconensis esset a Christianis obsessa et divina favente gratia de manibus infidelium recuperata, fuerunt in exercitu Christianorum quidam devoti homines de Bremensi et Lubecensi civitatibus70, qui tanquam viri misericordiae71 oculis compassionum72 incidentes in diversos et intolerabiles defectus et incommoda infirmorum degentium in dicto exercitu, fundaverunt hospitale in tentorio suo facto velo cuiusdam navis dictae cocka73 Theutonice, ubi dictos infirmos colligentes ipsis devote et humiliter serviebant et de bonis sibi a Deo collatis caritative procurantes misericorditer pertractabant attendentes74, quod in persona cuiuslibet infirmi vel pauperis susciperent ipsum Christum, qui dicet his, qui a dextris erunt in iudicio: „Esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus eram et cooperuistis me, infirmus eram et visitastis me” etc.; et cum dicent: „Ubi te vidimus talia patientem?”, respondebit: „Amen dico vobis, 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73

(6)

quod fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis”75. Ecce quomodo Cristus infirmos et debiles et despectos quosque fratres vocat; et bene, caro enim et frater noster est. Sed quod dicit apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem

incrementum dedit76, ex quibus verbis liquide licet appareat, quod neque is, qui plantat, neque is, qui rigat, aliquid sit, sed qui incrementum det Deus; tamen humana diligentia impensioris curae sollicitudinem debet impendere circa plantas, quae adhuc novellae fructus uberes afferunt et uberiores suo tempore repromittunt77. Unde tum dominus patriarcha Ierusalem78, Henricus rex Ierusalem illustris79, Nazarenus et Tirensis et Caesariensis archiepiscopi80 et Bethlemitanus et Aconensis episcopi81, magister hospitalis sancti Iohannis82 et magister domus templi83 et multi fratres ambarum domorum pluresque barones terrae sanctae scilicet Radulphus dominus Tiberiadis et dominus Hugo frater suus84 et Reinoldus dominus Sidonis et dominus Cymarus de Caesarea, et dominus Iohannes de Hibelino85 et multi alii de regno Ierusalem, et de Almania Conradus Moguntinensis archiepiscopus86, Conradus Herbipolensis episcopus87 et cancellarius imperii Romani, Wolgerius Pataviensis episcopus88, Gardolphus Halberstatensis episcopus89 et Cisensis episcopus90, Fridericus dux Sueuiae91, Henricus palatinus comes Reni et dux de Brunswich92, Fridericus dux Austriae93, Henricus dux Brabantiae94, qui capitaneus tunc erat exercitus, Hermannus palatinus comes Saxoniae et landgravius Thuringiae95, Albertus marchio Brandenburgensis96 et Henricus de Caladin97 marschalcus imperii, Conradus marchio de Landsbergk98, Theodoricus marchio Misnensis99, comites vero et magnates et quam plurimi nobiles dicti exercitus100 oculo propitiationis videntes hanc novellam hospitalis plantationem101 aliquos fructus honoris et honestatis tempestiva quadam fecunditate producere et sperantes indubitanter, quod Domino incrementum dante expansis ramis suis uberrimam fructuum copiam faceret in futurum102, omnium principum supradictorum consilium in hoc resedit, ut dominus Fridericus dux Sueuiae nuntios sollemnes fratri suo serenissimo domino Henrico VI regi Romanorum futuro 75 76 77 78 79 80 81 82 83 84 85 86 87 88 89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101

(7)

imperatori mitteret, qui apud dominum papam institutionem et confirmationem hospitalis praehabiti impetraret. Papa itaque audita hac legatione piis petentium precibus inclinatus in dicto hospitali ordinem fratrum hospitalis in Ierusalem circa pauperes et infirmos, fratrum vero militiae templi circa clericos et milites et alios fratres instituit et in nomine Domini confirmavit concedens fratribus dicti hospitalis, ut nigra cruce et albo pallio uterentur103, omnesque libertates, immunitates et indulgentias venerandis domibus praedictorum hospitalis et templi ab apostolica sede concessas indulsit, ut eis uterentur libere sicut illi. Dignum enim erat, ut, quibus in operatione virtutum pio vellent proposito fieri pares, iis in assecutione apostolici beneficii essent coaequales104. Sicque institutus et confirmatus et multis privilegiis dotatus est venerandus ille militaris ordo fratrum hospitalis sanctae Mariae domus Theutonicorum in Ierusalem. Haec est vinea Domini Sabaoth105 electa, quam tu, Iesu Χριστέ106, instituisti, fuistique dux itineris in conspectu eius. Plantasti radices eius et implevit terram, transtulisti eam postea et eiecisti gentes de terra Prussiae et Liuoniae et plantasti eam ibi, et sic extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumina propagines eius107. Heac reverenda militia non solum in terra est ab hominibus confirmata, verum etiam typo caeli et terrae multifarie praefigurata. Legimus enim in veteribus historiis magnum patriarcham Abraham cum suis vernaculis 318 pro liberatione fratris Deum timentis decertasse et captivitate innocentium conversa, postquam a caede regum reverteretur, eidem patriarchae encenia munerum panis et vini cum benedictione Dei excelsi, quo protegente hostes in manibus suis erant, a Melchisedech rege et sacerdote fuisse oblata108. Ex quo tempore tirocinia fidelium contra nationum turbas coeperunt exerceri revelante extunc spiritu sancto, quanto favore is, qui summum in ecclesia obtinet locum, tales amplecti debeat tirones ad protectionis ecclesiasticae benedictionem eosdem spiritali benevolentia suscipiens et suis indulgentiis et privilegiis encenia patrimoniorum crucifixi militibus illis oblata confirmans. Haec militia caeli et terrae typo praefigurata sola et praecipua esse videtur, quae vicem Christi in opprobrio suae crucis doleat et terram sanctam Christianis debitam recuperare ab oppressione gentilium se devovit. Vidit namque Ioannes ecclesiam militantem sub typo novae Ierusalem109 de caelis a triumphante descendere, in qua cum ceteris caelestium virtutum agminibus potestates Deo militant quamlibet potestatem contrariam debellando. Quae profecto visio nos admonet quosdam in ecclesia militante debere contineri milites, quorum votum sit inimicam ecclesiae tyrannidem infidelium propulsare, statuente in omnibus altissimo terminos fidelium populorum iuxta numerum et officium angelorum Dei. Huic et terrae consonat testimonium110. Nam sub Moise et Iosue et aliis iudicibus Israhel milites Dei111 nova bella, quae elegit Dominus, eligentes stirpem Enachim et ceteros iniquos terrae sanctae inhabitatores giganteae malitiae coheredes leonum more invadentes funditus exterminaverunt illis duntaxat exceptis, quos ad eruditionem populi Dei servavit dispensatio sub onere servitutis. Secundum vero incrementa temporis religionis huius simul creverunt prefigurationes. David namque secundum cor Dei112 in regnum fidelium exaltatus, ut propheta futurorum praescius, expressiora militiae huius 103 104 105 106 107 108 109 110 111

(8)

praesagia praesignans legiones Cerethi et Pheleti113 membra quaedam suae militiae voluit esse, quorum hoc esset officii, quatenus secundum proprii nominis significationem capitis sui custodes iugiter haberentur, ut videlicet insidiatores capitis David exterminantes mirabili salute subiectos defensarent. Cerethi exterminantes, Pheleti vero salvantes mirabiliter interpretantur114. Propheta quippe cum esset David et familiare spiritus sancti organum, tam praesentia quam futura in scripturis veritatis intuens distinctione suae cohortis edocuit, quod in novissimis temporibus caput ecclesiae Christus custodes foret habiturus, qui115 pretiosiores animas suas se ipsis facientes accingerentur gladio suo sancto super femur suum116, ut fortissimi Israelitae viri117 Salomonis lectulum ambientes timores nocturnes118 tenebrosae perfidiae a finibus expellerent Christianis. Subit etiam animum illud laudabile et Deo dignum bellum Machabeorurn, qui in deserto vili cibo pasti, ne participes fierent coinquinationis119, zelo legis et fidei repleti Antiochum Epiphanem radicem iniquitatis, qui populum Dei ad ritus gentiles et lupanar120 pertrahere nitebatur, Dei suffulti iuvamine contriverunt, ut sancta iterato mundarent, arcem Sion reciperent121, et redderent122 pacem terrae. Quorum bella sacer hic ordo militiae videlicet domus Theutonicorum hospitalis sanctae Marie in Ierusalem strenue imitans membris honorabilibus meruit decorari diversis ad diversa digna Deo officia laudabiliter ordinatis. Sunt namque milites et bellatores ecclesiastici zelo legis potestate manus valida hostes conterentes. Sunt et caritatis beneficiis affluentes, hospitum, peregrinorum et pauperum receptores. Sunt insuper, qui pietatis visceribus in hospitalibus languidis et decumbentibus fervido spiritu subministraverint. Inter quae membra dignum et perutilem clerici locum habent, ut tanquam scintillae in medio discurrentes123 pacis tempore ad laicos fratres exhortationes de observantia regulari faciant et divina celebrent ac sacramenta ministrent, sed ad arma convolantibus sanguinem uve124 et mori memoriam scilicet crucifixi Domini ostendentes ad virtutem acuant proeliandi, et sic a fine robustorum militum usque ad finem infirmorum decumbentium, quorum custodiunt conscientias et muniunt exitus, fortiter accingentes suavitate spiritus sua ministeria exequuntur. Hunc ergo spiritualem ordinem ad utilitatem sanctae ecclesiae se generalius diffundentem congratulationis oculo diversi summi pontifices intuentes confirmatum plurimis privilegiis et immunitatibus et libertatibus illustrarunt125.

2.DEFRATREHENRICOWALPOTEPRIMOMAGISTRO [HOSPITALIS]SANCTAEMARIAE

DOMUSTHEUTONICAE

Frater Henricus dictus Walpote126 magister primus hospitalis sanctae Mariae domus 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125

(9)

Theutonicorum in Ierusalem praefuit multis annis, et obiit nonis Kalendis Novembris [24.10] et sepultus est Acon127. Huic cives Bremenses et Lubecenses, qui primi huius ordinis fuerant fundatores, ut dictum est, dum completo peregrinationis suae voto ad propia vellent redire, de consilio domini Friderici ducis Sueuiae praedicti et aliorum nobilium de Almania, qui fuerunt in obsidione civitatis Aconensis, dictum hospitale cum omnibus elemosinis et attinentiis, quae tunc sufficientes erant, presentabant, ubi dictis infirmis cum suis fratribus humiliter serviebat et necessaria ministrabat. Sed post captionem128 civitatis Aconensis praedictae idem frater Henricus emit quendam hortum infra muros ante portam sancti Nicolai, in quo ecclesiam et hospitale et mansiones diversas extruxit Deo ibi cum suis fratribus serviens et infirmis. In qua ecclesia idem dux Fridericus de Sueuia129 in itinere peregrinationis mortuus est sepultus, quia, dum viveret, elegit ibi ecclesiasticam sepulturam.

3.DEFRATREOTTONEMAGISTROII

Frater Otto magister secundus praefuit multis annis et obiit 4 Nonas Iuni [2.06] sepultusque est Acon130.

4.DEFRATREHERMANNOTERTIOMAGISTRO

Frater Hermannus131 dictus Bart magister tertius praefuit multis annis et mortuus est 13 Kalendas Aprilis [20.03] sepultusque est Acon.

5.DEFRATREHERMANNODESALTZA MAGISTROQUARTO

Frater Hermannus de Saltza magister quartus praefuit plurimis annis, obiit 9 Kalendas Augusti [24.07] et sepultus est in Barletho132. Hic fuit facundus, affabilis, sapiens, circumspectus, providus et in factis suis omnibus gloriosus. Dum post electionem suam videret tam tenerum statum ordinis, optavit in audientia fratrum aliquorum se uno velle oculo carere, ut ordo suus tempore suo, quo praeesset, tantum sumeret incrementum, quod posset habere in armis paratos 10 fratres milites et non plures133. Sed quid fecisti in hac causa, o bone Iesu, qui iustis petentium desideriis semper praesto es et pia vota non desinis propitius intueri? Numquid fraudatus est a desiderio134? Certe non. Imo desiderium animae eius tribuisti ei abundanter135. Tantum enim profecit ordo temporibus, quibus ipse praefuit, quod non longe post mortem eius computata fuerunt de nobili sanguine regni Almaniae duo milia fratrum in ordine supradicto. Illustris etiam ille Thuringiae landgravius dominus Conradus cum copiosa comitiva nobilium136 dicti suscepit ordinis habitum regularem. Tempore etiam huius 127 128 129 130 131 132 133 134 135

(10)

fratris Hermanni meliora privilegia tam papalia quam imperalia ordini sunt collata137. Magnifica quoque dona in Apulia, Romania, Armenia, Almania, Ungaria, scilicet territorium, quod dicitur Wurcza138, Liuonia et Prussia temporibus suis ordini sunt donata. Tantum enim exaltatus fuit per eum ordo, quod a saeculo non est auditum, quod unquam aliqua religio vel ordo per unum hominem tantum profecerit in hoc mundo. Nec mirum. Tantam enim gratiam contulit ei Deus, quod ab omnibus amaretur ut vere posset de ipso dici, quod dilectus esset Deo et hominibus139. Habebat dominum papam et imperatorem praeter alios principes in manu sua et ita eorum animos ad se inclinavit, ut, quicquid ab eis pro honore et commodo ordinis sui peteret, impetraret. Unde factum est, quod, postquam Veneti pro rebellione, quam contra imperium exercuerant, essent graviter correcti, magnam partem sanctae crucis140 Friderico imperatori II pro spirituali munere obtulerunt, quam idem imperator dicto magistro dedit, qui eam versus Prussiae partes misit ad castrum Elbingense141, ubi usque in praesentem diem a Christi fidelibus in magna reverentia habetur propter crebra miracula, quae per ipsam Dominus operatur. Accidit et, quod, dum inter dominum Honorium papam III et Fridericum II imperatorem aliqualis dissensionis materia versaretur occulta, uterque causam suam eidem fratri Hermanno diffiniendam commisit142, quod cum audiret ipse, renuit asserens magnam indecentiam esse, si dominorum totius mundi causam in se susciperet, cum ipse esset persona humilis et in nullius dignitatis praeeminentia constitutus. Unde factum est, quod ipse dominus papa et imperator, ut idem frater Hermannus in maiori reverentia haberetur, ei et suis futuris successoribus in officio magisterii ordinis domus Theutonicae constitutis dignitatem principis contulerunt143 et in signum huius principatus dominus papa anulum ei optulit et imperator insignia regalia imperii deferenda in suo vexillo indulsit et sic inter eos compositionem amicabilem saepius ordinavit144.

Explicit prima pars libri huius

1. INCIPIT SECUNDA PARS DE ADVENTU FRATRUM DOMUS THEUTONICAE IN TERRAM PRUSSIAE ET DE VASTATIONE

TERRAE COLMENSIS PER PRUTHENOS.

Tempore, quo nobilis ille ac illustris Christianissimus princeps Conradus dux145 principatum tenuit in Masouia, Cuiauia et Polonia, fuit quidam episcopus de Prussia, Cristianus nomine ordinis Cisterciensis, qui divini verbi semen saepius sparsit146 inter Pruthenos, exhortans eos, ut relicta ydolatria Deum verum colerent Ihesum Χριστόν147. Sed quia hoc semen cecidit in terram non bonam, fructum nullum fecit148. Tantum enim erant obstinati in malitia sua149, quod nulla monita salutis eos ab 137 138 139 140 141 142 143 144 145 146 147 148

(11)

infidelitatis suae errore poterant revocare. Unum tamen150 fuit in eis factum laudabile et multipliciter commendandum, quod, licet ipsi essent infideles et diversos deos colerent, pacem cum Christianis vicinis nihilominus habuerunt nec eos in cultura Dei vivi impediebant aut aliqualiter molestabant. Sed hoc inimicus humani generis151 pacis aemulus non diu sustinens superseminavit zizania152. Excitavit enim persecutionem durissimam inter eos, ut infra paucos annos Christi fidelibus partim trucidatis, quibusdam captis et in servitutem perpetuam deductis, paucis fugae praesidio salvatis, [Prutheni] terram Colmensem penitus destruentes in solitudinem redigerent153.

2. DE VASTATIONE TERRAE POLONIAE

Et quod idem dux principiis non obstitit154 nec contra violentos ipsorum ausus et conamina remedium adhibuit opportunum, ad ulteriora, et deteriora procedentes invaserunt terram Poloniae cum magna potentia pugnatorum tot vicibus et tanta damna intulerunt ei, quod combustis aedificiis homines aetatis adultae percusserunt gladio et mulieres et parvulos in servitutem abduxerunt; et si forte aliqua matrona gravida in partu ipsos sequi non poterat, eam occiderunt; rapientes etiam infantes de brachiis matrum infigendo in sudes saepium interfecerunt. Sicque terram adeo vastaverunt, quod de omnibus munitionibus et castris ducatus sui non remansit ei nisi unicum castrum situm super fluviurn Wisele, quod Plotzke dicebatur. Insuper 250 ecclesias parochiales praeter monasteria regularium et saecularium clericorum, capellas, coenobia monachorum et claustra sanctimonialium incendio destruxerunt. Sacerdotes et alios clericos tam religiosos quam saeculares, quosdam extra saepta ecclesiae, alios intra, plures in altari, dum sacrosancta corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi tractarent misteria155, trucidantes, ipsa sacramenta in contemptum Dei irreverenter in terram proicientes pedibus conculcabant156. Calices, ampullas et alia vasa ecclesiae, corporalia vestesque sacras ad divinum cultum dedicata deferentes ad illicitos usus pertrahebant cum virginibus Deo dicatis de claustris suis violenter extractis impudice sua ludibria exercentes. Et ut breviter concludam, nullus sufficeret ad plenum scribere, quanta mala et facta detestabilia fidei et fidelibus irrogarunt.

3. DE MUNERIBUS DATIS PRUTHENIS AD PLACANDAM SAEVITIAM EORUM

Antequam dicta terra Poloniae sic penitus destrueretur, cum adhuc aliquod residuum superesset, idem dux in tantum coactus ab eis et angustiatus fuit, quod, quotienscunque dicti Prutheni nuntios suos mitterent ad eum pro equis et vestibus boni coloris, non audebat aliqualiter denegare. Sed cum non haberet, undo satisfaceret eis, vocavit ad convivium suum nobiles et alios et uxores eorum, et dum sederent laeti in: mensa comedentes et bibentes, iussit secrete vestes et equos ipsorum praenominatis infidelium nuntiis praesentari. Nec hoc profuit quicquam nec potuit eorum saevitiam mitigare, 150 151 152 153 154 155

(12)

quin destrueret dictam terram, ut superius est praemissum157.

4. DE FRATRIBUS ORDINIS MILITUM [CHRISTI]

Cum itaque praedictus dux videret terram sum sic miserabiliter deficere nec eam posset aliqualiter defensare, de consilio fratris Christiani episcopi Prussiae et quorundam nobilium pro tuitione terrae suae instituit fratres milites Christi appellatos cum albo pallio, rubro gladio et stella, qui tunc in partibus Liuoniae fuerant et multas terras infidelium potenter subiugaverant fidei Christianae, et episcopus praedictus quendam virum discretum Brunonem dictum et cum eo 14 alios ad dictum ordinem investivit. Hoc facto idem dux ipsis fratribus aedificavit castrum dictum Dobrin, de quo ipsi postea fratres de Dobrin158 fuerunt appellati, deditque ipsis allodium seu praedium159 in terra Cuiauiae, quod fuit Cedelicze nuncupatum. Convenerunt ipse dux et fratres sub his pactis, quod ipsi aequaliter dividerent inter se terram infidelium, quam possent sibi cooperante Domino160 in posterum subiugare. Quod cum Prutheni percepissent, provocati amplius cum copiosa multitudine armatorum dictum castrum Dobrin saepius impugnaverunt tamque infesti fuerunt illis fratribus, quod vix aliquis ipsorum extra saepta castri audebat comparere. Immo tandem ad hoc deventum fuit, quod quinque vel quattuor Prutheni ausi fuerunt circa ipsum castrum sua latrocinia exercere161.

5. DE DONATIONE TERRAE PRUSSIAE, COLMENSIS ET LUBOUIAE FACTA FRATRIBUS ORDINIS DOMUS

THEUTONICAE

Hoc eodem tempore ordo domus Theutonicae per fratrem Hermannum de Saltza magistrum eiusdem in multiplicatione fratrum, in divitiis, potentia et honore multum profecerat, ita, quod odor bonae famae ipsius longe lateque diffusus162 tandem ad notitiam dicti ducis perveniret. Hoc resedit in corde163 ipsius divinitus inspiratum, quod dictos fratres vellet ad defensionem suae terrae, fidei et fidelium invitare, ex quo videret, quod fratres milites Christi per eum ad hoc instituti non proficerent164 in hac causa. Convocatis ergo episcopis et nobilibus suis aperuit eis sensum165 suum petens super hoc salubre consilium sibi dari. Qui consenserunt unanimiter votis suis addentes, quod relatione veridica intellexissent dictos fratres esse milites strenuos in armis166 et ab annis adolescentiae suae in proeliis exercitatos, insuper et apud dominum papam et imperatorem et principes Almaniae gratissimos et acceptos, sic quod sperarent indubitanter, quod in favorem ipsorum dominus papa faceret passagium in subsidium dictae terrae. Unde misit sollemnes nuntios cum litteris suis ad dictum fratrem Hermannum magistrum, qui dum causam itineris coram eo et fratribus suis exposuissent, idem magister post multa consilia variosque tractatus 157 158 159 160 161 162 163 164 165

(13)

cum fratribus suis habitos super hoc arduo negotio tandem per suggestionem domini papae et imperatoris Friderici II et principum Almaniae, qui consilio et auxilio ei assistere promiserunt167 in hac causa, dicti ducis precibus acquievit. Misit itaque dictus magister fratrem Conradum de Landisbergk168 et quendam alium fratrem sui ordinis ad ipsum ducem Poloniae, ut explorarent terram Colmensem et viderent, si de voluntate ipsius nuntiorum legatio processisset. Qui cum venirent in Poloniam, duce in remotis agente venit exercitus Pruthenorum et terram Poloniae rapina et incendio devastavit. Quem exercitum dicti fratres de mandato dominae Agasiae uxoris ducis assumpta sibi multitudine Polonorum viriliter sunt agressi in bello, sed Prutheni ex adverso se opponentes fugientibus Polonis in primo congressu dictos fratres letaliter vulneraverunt et capitaneum exercitus Polonorum captum deducentes multos de populo interfecerunt. Sed domina praedicta post conflictum fratres semivivos in campo relictos reduci mandavit et per curam medicorum sanari. Qui fratres cum sanati assent, legationem sibi commissam prudenter peregerunt. Qua audita praedictus dominus Conradus dux Poloniae praehabita matura delibaratione, ut praemissum est, de consilio, voluntate unanimi et consensu expresso uxoris suae Agasiae169 et filiorum suorum Boleslai, Casimiri et Semouiti dedit dictis fratribus domus Theutonicae praesentibus et futuris terram Colmensem et Lubouiae et terram, quam possent favente Domino in posterum de manibus infidelium expugnare, cum omni iure et utilitate, quibus ipse et progenitores sui possederunt170, in perpetuum possidendam nihil sibi iuris aut proprietatis in ea reservans, sed renuntians omni actioni iuris vel facti, quae- sibi aut uxori suae vel filiis sive successoribus posset competere in eisdem. Et ut haec donatio firma esset et perpetua nec ab aliquo in posterum posset infirmari, dedit eis litteras sigillo munitas171. Acta sunt haec circa annum- Domini 1226 in praesentia testium subscriptorum scilicet Guntheri Masouiensis, Michaelis Cuyauiae172, Christiani Prussiae episcoporum, Sermildi praepositi, Wilhelmi decani173, Pacoslai senioris et iunioris174 comitum de Dirsouia, Iohannis cancellarii175, et aliorum plurium religiosorum et saecularium virorum discretorum.

6. DE CONFIRMATIONE PRAEMISSORUM ET EXHORTATIONE DOMINI PAPAE AD FRATRES

Cum autem haec destructio terrae Poloniae per clamosam insinuationem dicti ducis ad notitiam Romanae curiae deveniret, sanctissimus pater et dominus Gregorius IX papa176 compatiens ei et praecavens periculis in futurum omnem ordinationem cum fratribus domus Theutonicae tanquam rite et rationabiliter factam in nomine Domini confirmavit, iniungens dictis fratribus in remissionem peccaminum, ut vindicarent iniuriam crucifixi Domini et terram Christianis debitam recuperarent ab infidelibus occupatam. Et exhortans eos ad bellum ait: „Accingimini et estote filii potentes, estote parati, ut pugnetis adversus nationes, quae conveniunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam 167 168 169 170 171 172 173 174 175

(14)

melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sociorum”177. Confortansque ipsos ad magnanimitatem consolatus fuit eos verbis Domini, quibus usus fuit ad filios Israhel, dicens : Si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatus

et currus et maiorem, quam tu habes, adversarii multitudinem, non timebis eos, quia Dominus Deus tuus tecum est178, et interpositis quibusdam sequitur: Vos hodie contra

inimicos vestros pugnam committetis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere nec formidetis eos, quia Dominus Deus venter in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos a periculo179. Non enim pugna vestra est, sed Dei180. Haec magnanimitas maxime fuit in Iuda Machabaeo, qui, quando cum paucis stabat contra maximam multitudinem gentium, confortando suos ait: Ne

timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis. Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum persequeretur eos Farao181 cum exercitu multo. Et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri Dominus et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem vestram hodie, ut sciant omnes gentes, quia est Deus, qui redimat et liberet182. A verbis viri peccatoris ne

timueritis, quia gloria eius stercus et vermis est. Hodie extollitur et cras non invenitur183. Estote ergo, o filii, aemulatores legis, et date animas vestras pro testamento patrum et mementote operum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum184. Confortamini et viriliter agite in

lege, quod185, cum feceritis, quae praecepta vobis [sunt]186 a Domino Deo vestro, in ipso gloriosi eritis187. Adducite ergo ad vos omnes fautores legis et vindicate

vindictam populi vestri et retribuite retributionem gentibus188.

7. DE NOVO BELLO FRATRUM DOMUS THEUTONICAE CONTRA GENTEM PRUTHENORUM

Multa bella antiquitus gesta sunt contra Pruthenos, ut veteres narrant historiae, per Iulium Caesarem, item per 9 germanos189 de Swetia, qui dicebantur Gampti190, item per Hugonem dictum Potyre191, ultimo per fratrem Christianum episcopum Prussiae et per fratres milites Christi, qui vocabantur fratres de Dobrin. Sed habita opportunitate Prutheni capitaneos et alios, qui eis praefuerant, occiderunt et sic servitutis iugum excutiebant a cervicibus suis192 et in errores pristinos sunt relapsi. Modo per fratres hospitalis sanctae Mariae domus Theutonicorum in Ierusalem incipiunt nova bella contra ipsos. Haec sunt illa nova bella, quae elegit Dominus, ut subvertat portas hostium193, quod, si unum vel plures capitaneos vel praefectos occiderent uno die vel 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 188 189 190 191 192

(15)

delerent, eodem et sequenti die in loca occisorum alii meliores surgerent vel aequales. Nec tantum est novitas in bello, sed etiam in novo genere bellandi, quia non solum materialibus, sed armis spiritualibus vincitur hostis, [scilicet] oratione.

Unde legitur de Moyse, dum oraret, Israel vincebat Amalech, dum cessaret ab oratione, Israel vincebatur194. Scribitur etiam de ipso Moyse in libro sapientiae, quod vicit turbas

non in virtute corporis nec in armatura potentiae, sed verbo195, scilicet orationis. Et de eodem dicitur in libro iudicum196: Memores estote servi Dei, quia Amalech confidentem

in clipeis suis non pugnando, sed precibus orando devicit. Legitur et de Machabeis, quod

exclamaverunt in oratione et fugaverunt castra197. Et de Iuda Machabeo dicitur, quod in duobus bellis non oravit scilicet contra Antiochum Eupatorem, et tunc non vicit198, sed divertit, in secundo contra Bachidem et Alchimum et tunc ipse cecidit in praelio et in fugam castra filiorum Israel sunt conversa199. Est et aliud novum genus vincendi scilicet patientia, in qua martyres Christi animas suas possederunt200, de qua poeta dicit:

Nobile vincendi genus est patientia; vincit, Qui patitur: si vis vincere, disce pati201; et alibi:

Maxima virtutum patientia vincit inermes Armatosque viros vincere saepe solet202.

De hac patientia dicit Gregorius: Sine ferro et flamma martyres esse possumus, si

patientiam in animo veraciter conservamus203. Ad idem Hieronimus: Quis sanctorurn sine patiencia coronatur204? A cunabulis ecclesiae non defuit iniquitas premens et

iustitia patiens205. Sic habemus novum bellum et novum genus bellandi, quo armis spiritualibus hostes fidei et ecclesie superamus.

8. DE ARMIS CARNALIBUS ET SPIRITUALIBUS

Scriptum est in canticis, quod in turri David omnis armatura fortium dependebat206, et in libro sapientiae207, quod 60 fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad

bella doctissimi, Salomonis lectulum ambiebant, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. In quo notatur, quod custodes capitis Iesu Christi debent

habere arma, quibus turrim fidei exterminatis insidiatoribus defendant et sanctae matris ecclesiae lectum pacis custodiant et quietis. Sed quod Iudith non in armorum potentia, sed in virtute laudatur, eo quod occidit Holofernem, quis in arcu suo speravit et gladius eius salvavit eum208? Aut qui in gladio suo possederunt terram209? Ideo secundum 194 195 196 197 198 199 200 201 202 203 204 205 206 207

(16)

doctrinam apostoli debemus etiam induere armaturam Dei210 i. e. virtutes, quae (ut dicit

Macrobius) solae beatum faciunt hominem et vi tuentur possessorem suum211. His armis virtutum debemus etiam ab hostibus nos tueri, ut dicit Boetius: Talia tibi

contulimus arma, quae nisi prior abiecisses, invicta te firmitate tuerentur212. Singula ergo arma carnalia et spiritualia sibi moraliter correspondentia, de quibus meminit sacra scriptura, cum quibus pugnandum est in hoc bello novo Domino, hic ponentur.

DE SCUTO

De scuto dicitur, quod Salomon fecit 200 hastas et 300 scuta213; et Ecclesiasticus dicit, quod super scutum potentis adversus inimicum pugnabit214. Pro scuto accipe fidem, de qua Paulus dicit: In omnibus sumentes scutum fidei215, quae est fundamentum omnium virtutum; sine qua, ut dicit Augustinus, omnis virtus sicut ramus sine virtute radicis

arescit216, et ut dicit apostulus: Impossibile est Deo placere sine fide217, sed ea habita veniunt nobis omnia bona pariter cum illa. Unde dicit Dominus: Habete fidem Dei;

amen dico vobis, quicumque dixerit huic monti: Tollere et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quodcunque dixerit, ut fiat, fiet ei218. Ecce quanta vis fidei. Hoc est scutum inexpugnabile, quo Iosaphath rex Iuda populum trepidantem consolatus est dicens: Confidete in Domino Deo vestro et securi eritis et

cuncta evenient vobis prospera219, unde factum est, quod filii Amon et Moab versi in semetipsos concidere mutuis vulneribus, ut nec superesset quisquam, qui necem posset evadere220. Magnae fidei verbum fuit, cum David pugnaturus contra Goliam diceret:

Tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo, ego venio ad te in nomine Domini221, et tradidit eum Dominus in manus suas. O quanta fuit fides in Ionatha et Iuda Machabeo, cum dicerent: Non est difficile Domino, salvare in multitudine vel in paucis222. Ibi per Ionathan et armigerum eius 20 viri in media parte iugeri sunt percussi et natio Philistinorurn conturbata est223. Hic per Iudam Seron et exercitus eius est contritus224. Haec est victoria, que vincit mundum: Quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est filius Dei225, qui dicit: Qui credit in me, etsi mortuus fuerit,

vivet226. Volve igitur et revolve omnem evangelicae historiae textum, quasi in omni salvatione corporum et animarum reperies Dominum conclusisse: Fides tua te salvum

fecit227. 209 210 211 212 213 214 215 216 217 218 219 220 221 222 223 224 225 226

(17)

DE GLADIO

De gladio dicitur Ieremias extendisse dexteram et dedisse gladium dicens: „Accipe gladium sanctum munus a Deo, quod deicies adversarios populi mei Israel”228. Iste est gladius, quo Iudas castra filiorum Israel protegebat. Hic gladius, o fortissimi milites Christi, sicut gladius Saulis nunquam revertatur inanis229, ita quod impleatur de inimicis crucis Christi: Foris vastabit eos gladius et intus pavor, iuvenem simul ac virginem,

lactentem cum homine sene230, ut quotienscunque aliquid adversitatis231 occurrit eis, semper dicant: Non est aliud nisi gladius Gedeonis232 i. e. militiae Christianae. Pro gladio accipe bona opera, quia fides sine operibus mortua est233. Quaedam arma defendunt corpus ab impetu hostium, gladius se extendit ad opus, quo deicitur adversarius, et sicut ex utraque parte est acutus234, ita bona opera ex una parte actorem suum defendunt a poena infernali, ex alia ad aeterna gaudia introducunt.

DE LANCEA

De lancea dicitur, quod Ioiada sacerdos lanceas dedit centurionibus, qui custodias domus Domini observabant235. Hae sunt lanceae, quas Ioab, princeps militiae fixit in corde Absalonis236, qui patrem suum David persequebatur. Pro lancea, quae recta est, accipe rectam intentionem ut secundum doctrinam apostoli: Quodcunque facitis in

verbo et opere, in nomine Domini facite237, et: Sive manducatis sive bibitis sive quid

aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite238. Ex hac lancea meritum et demeritum cuiuslibet operis procedit, quia nunquam format mala intentio bonum opus et e converso.

DE CLIPEO

De clipeo hortatur Esaias dicens: Surgite, principes, arripite clipeum239. Et: Ad Iosue

dixit Dominus: „Leva clipeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quam tradam tibi”, et sequitur ibidem: Iosue vero non retraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clipeum, donec interficerentur omnes habitatores Hai240. Sic faciant praeelecti bellatores, non ut Saul, de quo legitur, quod abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul,

quod non esset unctus oleo241. Pro clipeo accipe sermonem Domini, quo ad omnia bona opera informemur, de quo dicitur: Sermo Domini clipeus ignitus est omnibus

sperantibus in se242. Qui ideo ignitus dicitur, quia ab omnibus telis igneis diaboli defendit. De hoc Iudas Machabaeus dicitur singulos suorum armasse, non clipei nec 228 229 230 231 232 233 234 235 236 237 238 239 240 241

(18)

hastae munitione, sed sermonibus optimis243. Sed ideo optimi dicuntur, quia verbum dei, quaecunque voluit, facit et prosperabitur in illis, ad quae missum est. Si non proficit in uno, prodest in altero; nunquam vacuum revertitur244.

DE LORICA

De lorica dicitur, quod Iudas Machabaeus induit se lorica tanquam gigas et protegebat castra sua245. Pro lorica accipe iustitiam, de qua apostolus dicit: Induite loricam

iustitiae246. Haec iustitia reddit unicuique, quod suum est, Deo humilitatem subiectionis, de qua dicit Dominus: Sic decet nos implere omnem iustitiam247; proximo compassionem, unde Gregorius: Vera iustitia compassionem habet, falsa indignationem248; [sibi carnis subiugationem, quia iustum est, quod caro tanquam ancilla sub iugo sit animae, ut dicit Ecclesiasticus: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia249; et interpositis quibusdam sequitur: Pro iustitia agonizare pro anima tua et usque ad mortem certa pro

iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos250. Et tunc implebitur ut psalmistae:

Iustitia [et] pax osculate sunt251; aliter non erit pax, sed caro semper concupiscet adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem]252.

DE ARCU ET PHARETRA

De arcu et pharetra dixit Isaac filio suo Esau: Sume arma tua, pharetram et arcum253.

DE SAGITTA

De sagitta dicit Esaias: Suscitavit Dominus regem Medorum contra Babylonem, sagittis

implete pharetras254, ut impleatur verbum Domini in hostibus crucis Christi:

Congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis255. Per haec tria intellige illa tria256, quae sunt de substantia cuiuslibet religionis, scilicet oboedientiam, castitatem et paupertatem257. Per arcum oboedientia designatur, quia sicut incurvatur, flectitur et reflectitur sine fractura, ita religiosus inter prospera et adversa aequo animo sine murmure debet incurvari per oboedientiam et reflecti. De qua incurvatione oboedientiae Isaac benedicens filium suum Iacob, ait: Esto dominus

fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae258; ut possit dicere oboediens cum Isaia: Tetendit arcum suum Dominus et posuit me quasi signum ad sagittam259. O 243 244 245 246 247 248 249 250 251 252 253 254 255 256 257 258

(19)

quam dure tenditur ibi arcus iste oboedientiae, ubi religiosus in bello videns sibi mortis periculum imminere non audet retrocedere. Ibi melior est oboedientia quam victima260, quia, ut dicit Gregorius, per victimam aliena, per oboedientiam caro

propria mactatur261. Per sagittam castitas vocatur, quia sicut sagitta dicitur a sagio sagis262, quod est ingeniose agere vel devinare263, ita oportet hominem, ut possit caste vivere, ingeniose agere secundum animae suae vim naturalem contra sensus carnis, qui semper proni sunt in malum, et oportet ipsum divinare264 i. e. Deo plenum esse, quod nemo potest esse castus, nisi Deus dederit. Item sagitta fertur duabus pennis ad modum avis, ut hostem celeriter interficiat, sic castitas, ut antiquum castitatis inimicum deiciat, utitur duabus pennis, quae sunt renovatio vitae veteris et renovationis utilitas. De his duabus pennis loquitur Esaias: Qui sperant in Domino,

mutabunt fortitudinem, scilicet corporalem in spiritualem, assument pennas ut aquilae265, quae, cum se vult renovare, veteres pennas deponit et novas accipit. Ad quod nos hortatur apostolus dicens: Deponite vos secundum pristinam conversationem

veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et induite novum hominem, qui secundum Dominum creatus est266. Et sic renovabitur ut aquilae iuventus tua267, et valebis in virtute castitatis, et non deficies, quia sagitta Ionathae nunquam abiit retrorsum. Potest ergo dicere caro casti hominis cum Iob: Sagittae Domini in me

sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum268 scilicet luxuriae. Quanta sit indignatio castitatis contra luxuriam et econtra, nemo novit, nisi qui expertus est. De renovationis utilitate dicit Bernardus: Quid castitate decorius, que mundum de immundo conceptum

semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit?269 Sic Iudith etiam egit et Holofernem occidit populumque Domini a periculis liberavit, eo quod castitatem amaverit. O quam pulchra et utilis est casta generatio270. Per pharetram, quae a ferendo iacula dicitur271, denotatur paupertas, quia sicut in pharetra sagitta, sic castitas in paupertate absconditur et conservatur, quia vidua in deliciis vivens mortua est272. Unde potest castitas dicere illud Esaiae: Posuit me dominus quasi sagittam, et in pharetra

abscondit me273. Nec sufficit illa paupertas in religiosis, de qua Bernardus ait: Volunt

esse pauperes eo pacto, quod nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam patiantur274, sed illa voluntaria et cum defectu paupertas, de qua dicit Dominus:

Beati pauperes spiritu275, quae secundum Bernardum est cum intentione et desiderio

spirituali propter solum beneplacitum Dei et salutem animarum276. Hae sunt pharetrae servorum Hadadezer277, qui interpretatur praecipuus separator, quia paupertas a divitiis separat. Quas pharetras David, vultu desiderabilis, id est Χριστớς, in quem et angeli

260 261 262 263 264 265 266 267 268 269 270 271 272 273 274 275 276

(20)

desiderant prospicere278, tulit, id est pertulit, in hoc mundo et attulit eas in Ierusalem, ubi nudus pependit in cruce, ut paupertatis eius vestigia imitemur. Haec paupertas medicinalis est, quia, ut dicit Gregorius, quos morum infirmitas vulnerat paupertatis

medicina sanat279: Paupertas enim superbiam occidit et duas sanguisugas infernales avaritiam et luxuriam suffocat280.

DE FUNDA

De funda dicitur in Zacharia: Dominus exercituum proteget eos, et devorabunt et subicient

eos lapidibus fundae281. Legitur et in libro regum, quod anima inimicorum David

rotabitur, quasi in impetu et in circulo fundae282. Haec est funda, cum qua David iecit et percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius et cecidit in faciem suam in terram prevaluitque David adversus Philisteum in funda et lapide percussumque Philisteum interfecit283.

DE BACULO

De baculo dicit Dominus per Esaiam: Vae Assur, virga furoris mei et baculus284, et interpositis quibusdam sequitur: Virga percutiet te et baculum levabit super te in via

Aegypti285. De spirituali signo baculi et fundae legitur, quod David pugnaturus contra Goliam, tulit baculum, quem semper habebat secum, et elegit quinque lapides limpidissimos, quos possuit in peram pastoralem, et fundam manu tulit286 [et occidit Philisteum armatum. Per] Philistaeum armatum intellige diabolum paratum ad temptandum. Sis ergo tu David manu fortis, poenitens, et semper tecum habeas baculum sanctae crucis eligasque quinque lapides i. e. quinque vulnera Christi et pone in peram pastoralem i. e. in animam tuam et circumduc manu fundam i. e. rememorationem omnium horum et occides eum nec tantum in temptatione aliquis praevalebit. Immo si solum iste baculus sanctae crucis [ad consilium] Helisei prophetae287 ponatur super faciem pueri i. e. pueriliter viventis mortui, reviviscet.

DE GALEA

De galea dicitur, quod Saul induit David vestimentis suis et posuit galeam aeream super caput eius288. Et dixit et dominus per Ieremiam: Procedite ad bellum, iungite equos et

ascendite equites, et state in galeis289. Per galeam significatur salus, quam homo

consequitur a Deo de his armis virtutum. De qua dicit apostolus: Galeam salutis 278 279 280 281 282 283 284 285 286 287 288

(21)

assumite290, et Esaias: Indutus iustitia ut lorica et galea salutis in capite eius291. O quam securus stabis in bello, si his armis fueris circumcinctus, et erit tibi Dominus Deus salutis tuae salus tua usque ad extremum terrae. Haec sunt arma, quibus Iacob patriarcha partem illam tulit de manu Amorrei in gladio et arcu, quam dedit filio suo Ioseph292, quibus et filii Israel terram sanctam exterminatis possessoribus possederunt et David hostes regni sui devicit, et Machabei civitatem sanctam Ierusalem destructam recuperaverunt et templum Domini sordibus gentium pollutum interfectis hostibus mundaverunt. O fortissimi milites et bellatores incliti, induite haec arma et vindicate iniuriam crucifixi Domini et terram sanctam Christianis debitam recuperate ab infidelibus occupatam293. Confortamini et non dissolvantur manus vestrae in bello. Erit enim merces operi vestro294, merces illa, de qua Dominus ad Abraham dixit: Ego ero merces

tua magna nimis295. Si labor vos terret, videte mercedem scientes, quod, sicut vitia nunquam sunt sine poena296, ita virtutes sine praemio et praemium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit297.

9. DE USU ARMORUM CARNALIUM ET SPIRITUALIUM

Sex sunt causae, propter quas utimur armis carnalibus et spiritualibus. Prima est propter exercitium, ut exercitemur in bellis secundum voluntatem Dei, qui multas gentes dimisit inter filios Israel, ut Israelem et omnes, qui non noverunt bella Chananeorum, erudiret in eis et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem proeliandi298. Quid valeret aliquis in proelio, ne inexercitatus esset in armis? Unde tempore pacis fiunt torneamenta et ludi alii militares propter exercitium, ne instante bello, cum hostes sunt in foribus, aliquis non habens consuetudinem armorum dicat cum David: Non possum sic armatus incedere299, et ita inermis non possit hostibus obviare. Sed quia militia est vita hominis super terram300, ita, quam cito venit homo in mundum, intrat campum pugnaturus contra aereas potestates301, et arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia a Deo302. Ideo secundum doctrinam apostoli debemus induere armaturam Dei303 i. e. virtutes, quae a

solo Deo sunt, qui dat virtutem et fortitudinem plebi suae304 et exercitari in illis, ut sciamus et possimus resistere in die malo305 temptationis et ut et in nobis virtutes augeantur per exercitium, ut dicit Chrisostomus: Sicut omne artificium corporali

exercitatione servatur, augetur et additur, ita omnis virtus per exercitium augetur, per desidiam minoratur306. Secunda causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium insidias. Unde filii Israel timentes insidias hostium, assumentes arma 290 291 292 293 294 295 296 297 298 299 300 301 302 303 304 305

(22)

bellica sederunt per loca angusta itineris et custodiebant tota nocte et die307. Legitur et de Iuda Machabaeo, quod praecepit filiis Israel armatos esse in locis opportunis, ne

forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur308. Ad idem utimur armis spiritualibus, ut dicit apostolus: Confortamini in domino et in potentia virtutis eius et induite vos

armaturam Dei, ut possitis stare contra insidias diaboli309, qui insidiatur nobis quasi leo in spelunca sua310. Hic ille leo adversarius noster diabolus, qui circumit quaerens, quem devoret, cui resistere debemus in virtute fidei311.

Tertia causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium apertam impugnationem. Unde dicitur in libro Machabaeorum, quod, cum Lisias confidens in

multitudine bellatorum, nunquam recogitans potestatem Dei, sed mente effrenatus312, vellet civitatem sanctam Ierusalem et templum Dei destruere et iam praesidium

expugnasset, Machabeus sumptis armis et, qui cum eo erant, hoc cognito cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, ut eis bonum angelum mitteret ad salutem. Convaluerunt animo et viribus et irruentes impetu in eos prostraverunt XI milia peditum ex eis et equites mille et sexcentos universosque in fugam verterunt; plures ex eis vulnerati nudi evaserunt, sed et ipse Lisias turpiter fugiens evasit313. Haec est causa, propter quam fratres domus Theutonicae ab introitu terrae Prussiae usque in praesentem diem utuntur gladiis continue, ut in promptu habeant, quo se defendant, si contra eos ab hostibus insurgeret aperta impugnatio vel occulta. Eodem modo utimur armis virtutum contra apertas impugnationes diaboli. Unde dicit apostolus: In carne ambulantes non secundum

carnem militemus, nam arma militiae nostrae non sunt carnalia, i. e. debilia, sed potentia

i. e. fortia, a Deo i. e. per Deum, ad destructionem inimicorum i. e. calliditatum daemonum, destruentes consilia scilicet mala daemonum, et omnem altitudinem i. e. profunditatem intellectus extollentem se adversus Dei scientiam314 i. e. fidem. Semper

igitur sis paratus in armis virtutum contra impugnationem diaboli, secundum Paulinum ad Augustinum hostis ille noster mille nocendi habet artes, qui tam variis expugnandus

est armis, quam impugnat insidiis315. Si te aperte impugnaverit vel occulte vitio superbiae, obicias in defensione tua virtutem humilitatis, et fugiet a te. Sicque facies in omni peccato. Si armis virtutis oppositae in defensione tua uteris, victor eris. — Quarta causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter pacem, ut possimus bona nostra in pace possidere. Unde dicit Dominus: Cum fortis armatus custodit atrium suum,

in pace sunt omnia, quae possidet316. Sic solum, cum utimur armis virtutum, pacem hahemus, quia non est pax impiis. Unde Ecclesiasticus: Homines divites in virtute,

pulcritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis, omnes isti magnitudine gentis suae gloriam sunt adepti317. Unde dicit Baruch: Si in via Dei ambulasses,

habitasses in pace super terram318. Quare quoque dicit Salomon: Cum placuerit Domino

via hominis, inimicos eius convertet ad pacem319. — Quinta causa est, ut bona perdita recuperemus. Sic filii Israel armis armati in terram promissionis ascenderunt, quam Deus dederat patribus eorum, et occupatam de manibus hostium recuperaverunt. Ita 307 308 309 310 311 312 313 314 315 316 317 318

(23)

per virtutum arma regnum caelorum, quod per peccata amisimus, vim patitur et violenti rapiunt illud320 et possident in aeternum. Glossa ibidem: Grandis violentia est in terra

nasci et caelum rapere et habere per virtutem, quod per naturam habere non possumus321. — Sexta causa est propter ostentationem, ut hostes visis armis terreantur, ut dixit Iudith Holoferne iam interfecto: Cum exierit sol, arripiet unusquisque arma sua, exite

cum impetu non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum. facientes, ut exploratores Holofernis hoc audiant et ipsum excitantes inveniant in suo sanguine volutatum, et sic irruet super eos timor et fugient322. Hinc etiam utimur armis virtutum, ut ostendamus nos esse de ministerio illius, qui est rex regum et dominus dominantium323. Ad quod nos monet apostolus dicens: In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros in multa

patientia et cetera per arma iustitiae, virtutis Dei324. Arma virtutis Dei sunt iustitia, quae docet nos unicuique reddere, quod suum est, mundum scilicet et omne, quod in mundo est, relinquere et adhaerere Deo, qui in suo vexillo, quod nobis deferendum reliquit, posuit signum, de quo dixit nato Domino angelus ad pastores: Hoc signum:

Invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio325. In quo notantur tres virtutes scilicet humilitas in infantia contra superbiam, paupertas in pannis contra avaritiam et austeritas praesaepii contra carnis lasciviam. Erigas hoc vexillum et ostenta diabolo et irruet super eum timor et fugiet326.

10. DE PRIMO CASTRO [FRATRUM] DOMUS THEUTONICAE QUOD DICEBATUR WAGELSANDT

Determinatis armis, quae ad bellum sunt necessaria, revertendum est ad materiam praeiacentem.

Postquam praedicti fratres domus Theutonicae videlicet frater Conradus et socius ipsius in terra Prussiae iam pridem eis a dicto duce Poloniae collata non haberent, ubi sua capita reclinarent327, cogitaverunt a longe accedere, ut inter se et dictos Pruthenos fluvium Wissele haberent medium ad cautelam. Rogaverunt itaque dictum ducem, ut eis unum castrum aedificaret, qui tanquam vir totus Deo devotus et fidei zelator attendens ad id poeticum: Dimidium facti, qui bene coepit, habet328, congregavit populum suum

et ex opposito nunc civitatis Thorunensis aedificavit eis in quodam monte castrum dictum Wagelsandt, quod dicitur Latine cantus avium. Vere fratres cum paucis armigeris opponentes se infinitae multitudini gentium cantabant canticum tristitiae et maeroris329. Reliquerant enim dulce solum natalis patriae suae et intraverant terram alienam, in qua futurum erat, ut affligerentur multis annis, nec spes erat tunc, quae in quarta vel sexta generatione reverteretur illuc. Exierant etiam terram fructiferam, pacificam, quietam et intraverant terram horroris et vastae solitudinis330 et bello durissimo plenam. Postposita ergo, ut totum concludam, omnium rerum huius mundi affluentia, libertatis, commodi et honoris se sitis et famis inediam et humilitatis omnimodae vilitatem amplectentes 320 321 322 323 324 325 326 327 328 329

Riferimenti

Documenti correlati

Detection Using Landsat TM Data: When and How to Correct Atmospheric Effects?” Remote Sens.. Research

USR LOMBARDIA- CUSL (Consulta Universitaria di Studi Latini) Certificazione delle Competenze della Lingua Latina 2018..

Intracoronary bone marrow derived progenitor cells in acute myocardial infarction.. Lunde K, Solheim S, Aakhus S,

della glicina e della tirosina presenti nella sequenza segnale della regione intracitoplasmatica della glicoproteina TM, oltre ad incrementare l’espressione della proteina

“The production, storage and release of the neurotrophins nerve growth factor, brain-derived neurotrophic factor and neurotrophin-3 by human peripheral eosinophils

Polymorphisms andhaplotypes of the NBS1 gene are associated with risk of sporadic breast cancer in non- Hispanic white women < or = 55 years... Miki Y, Swensen J, Shattuck-Eidens

Pertanto, in particolare nell’anziano, è stata data importanza alla pressione differenziale come fattore predittivo di eventi (Benetos et al, 1997; Gasowsky et al,

The structure of the paper is as follows: in Section 2, we give an overview of the molecular line surveys used to assign radial velocities to the clumps and describe the