• Non ci sono risultati.

Codices

F Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Conv. soppr. 280, f. 29ra (saec. XV) N Napoli, Biblioteca Nazionale, VII. A. 16, f. 75ra (saec. XIII)

P Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15604, f. 236vb (saec. XIII)

F N

Comedite, amici, et bibite et inebriamini,

carissimia. Ct 5 [Ct 5, 1]. In hiis verbis possunt

notari quattuor: causa efficiens Libri Sapientiae; secundo, causa materialis; tertio, finalis; quarto, formalis sive modus agendi. Ista verba sunt amantis et possunt attribui Phylonib. Phylos enim amor

interpretaturc, et ideo auctor huius libri dicitur amor

emphatice37, non amans vel amator, quia vehemens

sapientie scilicet et virtutis amator, existens, alios ad amandum invitat38, et propter hoc in hoc libro

evidenter39 exprimit adventum Christi et passionem, qui est virtus et sapientia Patrisd, Cor 1 [1 Cor 1, 24]. Novit etiam iste [scil. Pater] ordinem celi et ideo disposuit rationem eius ponere in terra, Jb 38 [Jb 38, 33]. Ordo celi, id est ecclesie triunphantis40, duplex est, quia vel secundum

exitum a primo, vel secundum conversionem ad primume: primus ordo est secundum rationem

bonitatis quia, ut dicit Dionysius, bonum est diffusivum suif; secundus est secundum gustum

caritatis, et ideo iste ordo est secundum rationem sapientie a saporeg, quia secundum maiorem

gustum, maior est conversio, et ideo invitat nos ad conversionem, ponendo rationem celi in terra, scribens Librum Sapientiae, et sic facit tabernaculum ad exemplar quod sibi ostensum est in monte, Ex 22 [Ex 26, 30]. In monte contemplationis ostensus est ei [scil. scribenti Librum Sapientiae] ordo celi, secundum conversionem ad primum, que est secundum gustum sapientieh, et ideo hic exemplar constituit

tabernaculum.

Unde causa materialis huius operis est sapientia, que est cibus et potus nec deficiens nec fastidiens, Ecli 24 [Sir 24, 29]: «Qui edunt me adhuc esurient». Unde et Christus, qui est sapientia

P

Incipit libri Sapientie. Canticum V [Ct 5, 1]: «Comedite, amici, bibite et inebriamini, karissimi». In hiis verbis quattuor consideranda sunt super librum Sapientie, scilicet primo causa efficiens, secundo causa materialis, tertio causa finalis, quarto causa formalis sive modus agendi. Hec enim verba sunt amantis. Ideo recte possunt attribui auctori huius libri, quia Filos dicitur, id est amor. Dicitur amor auctor < > enphatice, quasi non solum amans, sed amor, quia auctor Sapientie dicte, existens, alios ad eundem amorem hortatur. Unde in hoc libro evidenter exponit adventum et passionem Christi, qui sapientia Patris. Ideo dicitur liber Sapientie, quia expresse de ea hic agitur, sicut dicit Beatus Jeronimus. Novit etiam hic auctor ordinem celi et posuit rationem eius in terra, Jb 28 [Jb 38, 33]. Ordo celi duplex, quia vel secundum exitum a primo vel secundum reditum ad primum: et exitus a primo est secundum rationem bonitatis, quia bonum est diffusivum <sui> ; ordo celi secundum conversionem ad primum per gustum sapientie, et ideo hic hortatur ad gustum sapientie per quod fit conversio ad primum. Agnoscens quod ordo celi secundum conversionem ad primum est per gustum sapientie, et ideo ponit rationem eius in terra scribens eam, agens tabernaculum iuxta exemplar monstratum sibi in monte, Ex 25 [Ex 26, 30], mons contemplatio<nis> ubi vidit ordinem celi secundum conversionem ad primum per gustum sapientie.

Unde materia huius libri est sapientia que est cibus et potus indeficiens nec fastidiens, 24 Ecli [Sir 24, 29]: «Qui edunt me adhuc <etc.>». Ideo ipse Christus sapientia Patris. Mt 11 [Mt 11, 28]:

37 emphatice] ehnphatice F

38 vehemens sapientie … invitat] sapientie vehemens amator, existens, invitat alios ad amandum N 39 evidenter] videnter N

Dei Patris, invitat ad refectionem laborantes, Mt41

11 [Mt 11, 28]: «Venite ad me omnes» etc. Clamat etiam sapientia per Is 65 [Is 65, 13]: «Ecce servi mei comedent» etc. Est enim «frumentum electorum et vinum germinans virgines», Zc 9 [Zc 9, 17], et panis habens omne delectamentum et omnem saporem suavitatis, infra 16 [Sap 16, 20], et ideo recte invitat ad eius gustum.

Unde causa finalis huius operis est42 ubertas spiritualis refectionis, et ideo per totum librum43 loquitur44 ad reges et principes, quorum non est solum refici45, sed etiam uberius refici46. Uberius enim debent refici ut eorum habundantia aliorum suppleat47 inopiam, Cor 8 [2 Cor 8, 14], et ut catelli edant «de micis que cadunt de mensa dominorum», Mt 15 [Mt 15, 27], id est ut48 subditi

plenitudine prelatorum suam inopiam suppleant49,

ut montibus, id est prelatis, stillantibus dulcedinem, omnes colles, id est minores, sint culti, Am 9 [Am 9, 13], quod maxime fit in libro hoc, ubi maiores uberius reficiuntur.

Causa formalis et modus agendi idem est, quia, sicut forma adveniens materie efficit unum aliquidi, sic modus agendi et actio in unum

concurrunt. Causa ergo formalis huius libri est triplex: primo invitat ad gustum sapientie; secundo ad potum eius, in fine quinti capituli, ibi melior est sapientia etc. [Sap 6, 1]; tertio invitat ad inebriationem, sicut in fine 9 capituli, ubi enumerat beneficia collata per sapientiam, ibi nam per sapientiam sanati sunt [Sap 9, 19]. Et ideo dicitur comedite, quantum ad primum; bibite, quantum ad secundum; inebriamini, quantum ad tertium.

«Venite ad me omnes qui <etc.>». Et Is 65 [Is 65, 13]: «Servi mei comedent». Hic est «frumentum electorum», Zc 9 [Zc 9, 17]. Hic est panis confirmans cor habens, Infra 16 [Sap 16, 20], habens in se omne delectamentum. Ideo recte hortatur ad eius gustum.

Unde et causa finalis huius operis est ubertas spiritualis refectionis, unde ubique ad iudices et reges, id est maiores, loquitur, quorum est uberius refici ut eorum habundantia aliorum suppleat inopiam, 2 Cor 8 [2 Cor 8, 14], et ut catelli sub eorum mensa recipiant micas refutatas, Mt 15 [Mt 15, 27]. Et sic montibus stillantibus dulcedinem, colles < >

Modus agendi < > id est causa formalis, quia, sicut forma adveniens materie dat esse rei et< > ita modus agendi adveniens materie libri dat ei esse. Primo < >Primum modus agendi invitat ad gustum sapientie; secundo ad potum in fine quinti capituli, melior est sapientia quam vires [Sap 6, 1], ubi incipit< >ut quasi potus< >sapientia; tertio invitat ad < > in fine noni, ubi dicitur per sapientiam sanati sunt [Sap 9, 19], ubi narrat beneficia < > quibus < >, et ideo dicitur < > comedite, quantum ad primum; bibite, quantum ad secundum; inebriamini, quantum ad tertium.

41 mt] om. F 42 est] om. N 43 librum] om. N 44 loquitur] om. F

45 quorum non … refici] om. F 46 refici] add. loquitur F 47 suppleat] supleat N 48 ut] ubi F

Note di commento

a Nel testo manoscritto, le citazioni dal libro commentato sono sottolineate. Il versetto iniziale, pur non essendo tratto dalla Sapienza, come da prassi, è ugualmente sottolineato, data l’importanza che riveste come citazione-base su cui strutturare l’intero prologo. Qui evito di riportare le sottolineature presenti nei codici; esse saranno rese col corsivo.

b Si tratta di Filone di Alessandria, a cui Girolamo attribuì il Libro della Sapienza. Nella tradizione medievale, Filone fu considerato il compilator della Sapienza, ossia colui che riunì i vari detti di Salomone in un unico libro. Guerrico si attiene ad essa, così come Ugo di Saint-Cher che, nella Postilla domenicana, svolge un’accurata analisi della questione relativa all’autore della Sapienza, commentando il Prologo di Girolamo – la

Vulgata circolava infatti con i prologhi del traduttore ai vari libri. Cfr. HUGO DE SANCTO CARO,Postilla super librum Sapientiae, cap. 11, in Opera omnia in universum Vetus et Novum Testamentum, III, Lugduni 1669, Iohannes

Antonius Huguetan, Guillielmus Barbier, f. 139r: «Fuit autem iste Philo Iudaeus quidam Hebraeorom doctissimus, lingua graeca disertissimus, qui tempore Apostolorum floruit, et imperatoris Caij, cognomento Caligula, ut dicit

Hieronimus, qui librum istum composuit, qui Sapientia Salomonis inscribitur, et Pseudographus appellatur, id est,

falso inscriptus, quia non a Salomone, sed a Philone scriptum est. Dicunt tamen quidam, quod ipse Salomon composuit, et scripsit librum istum, propter hoc quod infra 9 b [Sap 9, 7] dicitur: ‘Tu autem eligisti me regem populo tuo, et iudicem filiorum, et filiarum tuarum, et dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo’. Sed

Augustinus dicit hoc errore se diu deceptum. Et Hieronimus expresse dicit hunc librum non esse Salomonis, sed

Philonis, nec haberi apud Hebraeos, nec recipi in canone Sacrae Scripturae, sed inter apocrypha computari, non quia de veritate eius dubitetur, sed quia auctor eius non est certus. Recipitur tamen ab Ecclesia, sicut Tobias, et Iudith, non ad dogmatum Ecclesiasticorum assertionem, sed ad morum instructionem. Veruntamen nec omnino falsa est huius libri insciptio, quia sententiae eius a Salomone sunt editae, sive dictae, sed a Philone in unum librum coadunatae. Et ideo potest dici, quod et Salomonis est liber iste, et Philonis, sicut liber Prosperi sententias continet Augustini a Prospero collectas in unum. Unde sicut saepe dicitur: hoc dicit Augustinus in libro sententiarum Prosperi, ita dicitur: Hoc dicit Salomon in libro Sapientiae». Ugo sta commentando il Prologo di Girolamo, riportato al centro del foglio, prima dell’incipit del libro sacro. Lo Stridonense così scrive: «Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse stilus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse affirmant», in

ibidem. Per ulteriori testimonianze medievali sul tema e per approfondimenti circa la figura del compilator, cfr.

MINNIS,Discussions cit. (alla nota 19), pp. 44-46.

c Guerrico gioca con l’etimologia del nome proprio Philo, dal greco philos, ‘amico’, quindi ‘amore’, ‘amante’. Non sappiamo se il maestro domenicano conoscesse o meno il greco; è probabile, tuttavia, che il significato della parola philos, dato il suo uso corrente nelle lettere, fosse ben noto anche ai non esperti di lingua greca.

d Cfr. HUGO,

Postilla, cap. 11, ed. cit., f. 139r: «Materia libri est ipsa Sapientia, a qua et nomen accepit,

liber Sapientiae dictus, quia in eo Christi adventus, et Christi passio, qui est Sapientia Patris liquidissime exprimitur». La fonte di Ugo, ancora una volta, è il Prologo della Vulgata al Libro della Sapienza, citato espressamente nella versione parigina del testo usato da Guerrico: «In eo [scil. in libro Sapientiae] Christi adventus, qui est Sapientia Patris, et passio eius evidenter exprimitur», in ibidem.

f Nei testi dello Pseudo-Dionigi non si trova una formulazione ad verbum analoga; tuttavia essa, tramandata dalla tradizione medievale, ben riassume il pensiero dell’autore greco circa la natura del Bene. Per approfondimenti, cfr. K.KREMER,Bonum est diffusivum sui. Ein Beitrag zum Verhältnis von Neuplatonismus und Christentum, in Aufstieg und Niedergang der römischen Welt. Geschichte und Kultur Roms im Spiegel der neueren Forschung, hrsg.

von H. Temporini – W. Haase, 37 voll., XXXVI/2, Berlin – New York 1987, pp. 994-1032; cfr. ID.,Dionysius Pseudo-Areopagita oder Gregor von Nazian? Zur Herfunkt der Formel: ‘Bonum est diffusivum sui’, in «Theologie

und Philosophie», 63 (1988), pp. 579-585; cfr. W.BEIERWALTES,Platonismus im Christentum, Frankfurt am Mein

1998, pp. 85-99; tr. it., Milano 2000, pp. 101-116. Sulla ricezione della formula nel Medioevo, cfr. J.G.BOUGEROL,

Saint Bonaventure: Études sur les sources de sa pensée, Northampton 1989 (Collected studies series, 306), pp. 81

seqq.

g Guerrico si attiene all’etimologia tradizionale della parola sapientia. Cfr. BERNARDUS CLARAE- VALLENSIS,Sermones super Cantica Canticorum, Sermo LXXXV, PL 183, 1191D, edd. J. Leclercq – C. H. Talbot

– H. M. Rochais, Opera, II, Roma 1958, p. 312,21-23: «Et forte sapientia a sapore denominatur, quod virtuti accedens, quoddam veluti condimentum, sapidam reddat, quae per se insulsa quodam modo et aspera sentiebatur»; cfr. PETRUS COMESTOR,Sermones, Sermo XXVII, PL 198, 1783D: «Sapientia a sapore dicta».

h Cfr. GREGORIUS MAGNUS,

Moralia in Job, XXX, 10, PL 76, 546C, ed. M. Adriaen, 3 voll., III, Turnhout

1985 (CCSL, 143-143A-143B), p. 1519,120-122: «Et tanto avidius gustum sapientiae intus acciperet, quanto saporem carnis pro eadem sapientia foras robustius repressisset».

Mentre nel Prologo al Cantico Guerrico ha seguito entrambi i modelli dei prologhi, qui opta esclusivamente per il nuovo schema aristotelico. Nell’individuazione della causa efficiens, Guerrico sembra implicitamente distinguere un auctor humanus da un auctor sovramondano: l’auctor materiale del testo, o meglio il compilator, è Filone Alessandrino, ma l’auctor reale è l’amore, simboleggiato dal nome proprio del compilator Philo. Guerrico non si attarda, come Ugo di Saint-Cher, a disquisire circa la paternità letteraria del libro (indicando Filone si attiene alla tradizione), e sottolinea che il vero auctor non è un uomo, ma l’amor stesso, non amans vel

amator. Questa risposta sembra contrastare con quanto detto sopra circa la novità del nuovo

prologo aristotelico, meritevole di aver trasposto l’attenzione verso gli elementi materiali che conducono alla composizione anche dei libri sacri. Tuttavia, è bene ricordare che, anche per gli esegeti che fanno uso dello schema delle quattro cause, il primo autore della Scrittura è Dio, la fonte di ogni ispirazione, e che il fascino del linguaggio simbolico non verrà mai meno. La causa

materialis, ossia l’oggetto del discorso, è ovviamente la sapienza, come riconosce anche Ugo di

Saint-Cher, indicata con metafore varie tratte dalla Scrittura. D’altronde, avvalorare quanto affermato con altri versetti biblici è una prassi esegetica ricorrente. Originale l’individuazione della causa finalis, ossia del fine del testo, nell’insegnamento da impartire ai prelati, ovvero ai superiori, la cui sapienza potrebbe essere riversata sui minores, a vantaggio dell’intera società. La causa formalis, infine, in questo caso equivale all’ordo del testo. Anziché indicare lo stile dell’opera con una semplice espressione, tipo revelativus, orativus, narrativus ecc.50, Guerrico propone una divisione del testo secondo la base tematica offerta dal versetto posto all’inizio del prologo e tratto dal Cantico.

Documenti correlati