Temporibus Antonini Imperatoris orta est seditio Pontificum, et Felicitas, illustris femina, cum septem filiis Christianissimis tenta est. Quae in viduitate permanens , Deo suam voverat castitatem, et die noctuque orationibus vacans, magnam de se aedificationem castis mentibus dabat. Videntes autem Pontifices praeconia per hanc Christiani nominis proficere, suggesserunt de ea Antonino Imperatori, dicentes: contra salutem vestram mulier haec vidua cum filiis suis, diis nostris insultat; quae si non venerata fuerit deos, sciat pietas vestra, deos nostros sic irasci, ut penitus placari non possint. Tunc Imperator Antoninus injunxit Praefecto Urbis Publio , ut eam compelleret cum filiis suis deorum suorum iras sacrificiis mitigare. Publius itaque, Praefectus Urbis, jussit eam privatim adduci; et blando colloquio ad sacrificium eam provocans, minabatur poenarum interitum. Cui Felicitas dixit: Nec blandimentis tuis resolvi potero, nec terroribus tuis frangi. Habeo enim Spiritum sanctum, qui me non permittit vinci a diabolo; et ideo secura sum, quia viva te superabo, et si interfecta fuero, melius te vincam occisa. Publius dixit: Misera si tibi suave est mori, vel filios tuos fac vivere. Cui Felicitas respondit: Vivent filii mei, si non sacrificaverint idolis; si vero hoc tantum scelus admiserint, in aeternum ibunt interitum.
Postera namque die Publius sedit in foro Martis, et jussit eam adduci cum filiis suis , cui et dixit: Miserere filiis tuis, juvenibus bonis et flore primae juvntutis florentibus. Respondens Felicitas, dixit: Misericordia tua, impietas est; et exhortatio tua, crudelitas est. Et conversa ad filios suos, dixit : Videte, filii, coelum , et sursum aspicite, ibi vos expectat Christus cum Sanctis suis. Pugnate pro animabus vestris, et fideles vos exhibete in amorem Domini. Audiens haec Publius, jussit eam alapis caedi, dicens: Ausa es, me praesente, ista monita dare, ut dominorum nostrorum jussa contemnant?
Tum vocat primum filium ejus, nomine Januarius; et infinita illi promittens bona praesentia, et mala verberum comminatus est, si sacrificare idolis contempsisset. Januarius respontit: Stulta persuades; sed sapientia Domini me conservat, et faciet me haec omnia superare. Judex ergo jussit eum virgis caedi, et in carcerem recipi. Secundum vero Felicem ejus filium, adduci praecepit. Quem cum hortaretur Publius ad immolandum idolis, constanter dixit: Unus est Deus, quem colimus, cui sacrificium piae devotionis offerimus. Vide, ne tu credas, me aut aliquem fratum memorum, a Domini Jesu Christi amore recedere. Etsi immineant verbera, et injusta consilia, fides nostra nec vinci potest, nec mutari. Et isto amoto, jussit tertium filium, nomine Philippum, applicari. Cui cum diceret: Dominus noster Imperator Antoninus jussit, ut diis omnipotentibus immoletis, respondit Philippus et dixit: Isti nec dii, nec omnipotentes sunt; sed sunt simulacra vana, misera et insensibilia: et qui eis sacrificare voluerint, in aeterno periculo erunt. Et amoto Philippo, jussit adesse quartum, Silvanum;cui sic ait: Ut video,convenit vobis cum pessima matre vestra hoc consilium, ut praecepta Principum contemnentes, omnes simul intereatis. Respondit Silvanus: Nos, si transitorium timuerimus interitum, aeternum incurremus supplicium. Et quoniam vere novimus, quae praemia sint parata justis, et quae poena sit constituta peccatoribus, idcirco securi contemnimus legem Romanam, ut jussa divina servemus, idola contemnentes, ut Deo omnipotenti famulantes, vitam aeternam inveniamus. Adorantes autem daemonia, cum ipsis in interitu erunt, in sempiternum incendium.
Et Amoto Silvano, jussit quintum praesto esse, Alexandrum, cui dixit: Misereberis vitae tuae in infantia positae, si non fueris rebellis, et secutus fueris ea, quae sunt Regi nostro Antonino gratissima. Sacrifica diis, ut possis amicus Augustorum fieri, et vitam habere et gratiam. Respondit Alexander: Ego Christi servus sum.Hunc ore confiteor, corde teneo, incessanter adoro. Infirma aetas, quam vides, canam habet prudentiam, et unum Deum colit. Dii autem tui cum cultoribus suis erunt in interitum sempiternum. Et isto amoto, jussit sextum Vitalem applicari, cui sic ait: Forte vel tu optas vivere, et non in interitum devenire. Respondit Vitalis : Quis est, qui melius optat vivere ? Ipse, qui Deum, an qui daemonem optat habere propitium ? Publius dixit: Quis est daemon? Respondit Vitalis: Omnes dii gentium, daemones sunt, et omnis qui colit eos. Et hoc amoto, jussit septimum Martialem adesse, cui dixit : Crudelitatis vestrae fautores
effecti, Augustorum instituta contemnitis, et in vestra pernicie permanetis. Respondit Martialis : O si nosse poteras, quae poenae cultoribus idolorum paratae sunt ! Et adhuc tardat Deus iram suam vobis et idolis vestris demonstrare. Omnes enim, qui non confitentur Christum, verum esse Deum, in aeterno incendio erunt. Tunc jussit et hunc septimum amoveri, et gestis, omnia scripta Regi Antonino ingessit.
Tunc Antoninus misit eos per varios judices, ut variis suplicis laniarentur. Ex quibus unus judex fratrem primum plumbatis occidit; alter secundum et tertium fustibus mactavit; alius quartum per praecipitium interemit; alius quintum, et sextum et septium fecit subire sententiam capitale; alius matrem eorem detruncavit. Sic variis suppliciis in hoc seculo interemit eos. Facti sunt autem universi victores et Martyres Christi, qui cum matre triumphantes, ad aeterna praemia convolarunt in coelis ; qui pro Dei amore minas hominum, poenas et verbera contemnentes, Christi amici effecti sunt in regno coelorum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in secula seculorum. Amen.