• Non ci sono risultati.

numisma O] nummum O 2 La lezione rifiutata è chiaramente facilior.

Premessa al testo

13 numisma O] nummum O 2 La lezione rifiutata è chiaramente facilior.

14 strilingo ] sterlingus fortasse 15 longis temporibus O] longo tempore O2

LIBER III 101 – 102

aliae alios habeant quibus pareant, at hanc solam, cui soli mandarent, speciali quodam iure sibi subesse decreverunt? si item restaurandae eius, cum quid dirutum esset, necessariam

5

sibi curam singulari quadam obligatione indixerunt, cum ceterarum, nisi quantum animo eis sederet, reparationi obnoxios minime se esse voluerunt? si cum huiusmodi necessitatem sibi sponte susceperint, at quartam tamen partem stipis eius quae altari maiori offerretur, canonicis

10

ipsius, quod ne aliis unquam concesserunt, liberalissime, uti supra de Eugenio III diximus, donarunt? Quo factum puto ut et Calistus papa, cum constitutionem faceret, interdicens laicis ne auferrent oblationes quae altaribus basilicarum Urbis obvenissent, primam Beati Petri basilicam nominans,

15

ceteris anteposuerit; ut Urbanus etiam papa, cum immensa a Constantino imperatore donaria Ecclesiae catholicae collata in constitutione quadam sua diceret, fabricam eum templi primae sedis beati Petri instituisse affirmaverit, adeo ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro suisque

20

successoribus profuturam concederet.

102 Hinc quoque arbitror summos omnes pontifices, cum de

praeeminentia Romanae Ecclesiae supra ceteras cuiuslibet civitatis mundi promulgantes aliquid sancirent (quod et Foca imperator Bonifacio III concessit, ut superiore libro dictum

101, 3 pareant at O]om. at O2. Cfr. il costrutto: cum...habeant, at...decreverunt

(«pur avendo...tuttavia decretarono»). 4 mandarent O] mandaretur O2 9 at

quartam O] om. at O2 10 canonicis O2] canonici O. Donarunt necessita di un

dativo. D'altronde il passo del De rebus antiquis a cui il Vegio rimanda non dà adito a dubbi sull'opportunità dell'intervento. 16 anteposuerit O] praeposuerit O2

101, 8 – 12 si … donarunt] cfr. supra II 69, 1-4 13 – 16 Calistus …

anteposuerit] cfr. CIC C. X, q. I, c. 14: «Sanctorum Patrum canonibus

consona sancientes, oblationes de sacratissimo et reverentissimo altari B. Petri, et Salvatoris, et S. Mariae rotundae, aut de aliis ecclesiarum altaribus sive crucibus, a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus [...]» 16 – 21 Urbanus … concederet] cfr. ps. ISID. Decr. 247-49; CIC C. XII, q. I, c. 15: «[...] Denique idem prefatus princeps donaria inmensa contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri instituit, adeo ut sedem inperialem relinqueret, et B. Petro suisque successoribus profuturam concederet.» 102, 3 – 5 quod … praecipuum] cfr. supra II 60, 14-9

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

est ad praecipuum), id ‹ad› honorem semper retulisse beati 5

Petri utpote eius, cui uni Christus Dominus noster, omnem suam potestatem omnemque principatum relinquens, primos procul dubio omnes et sedis, quae populis cunctis iura ministraret et basilicae, in qua sacra fierent, honores exhiberi

voluerit. Neque iniuria: quis enim qui recte sapiat negaverit 10

eius urbis, quae propter sedem beati Petri prima ante omnes

f.222v

consensu omnium habetur, basilicam quoque nomini eius et honori dedicatam, in qua et sacratissimum ipsius corpus requiescit, ceteris omnibus quibusvis basilicis anteferendam

esse? Inde cum lege pontificali adstringerentur episcopi 15

iurare singulis annis aut pro se aut per nuntium visitaturos romanam sedem, nisi specialiter absolverentur, recte videmus eam sub vocabulo liminum apostolorum, quod dignius excellentiusque sit, appellatam esse. Inde illud etiam quod

Anacletus papa: «prima», inquit, «sedes est caelesti beneficio 20

Romana Ecclesia, quam beatissimi Petrus et Paulus suo martirio consecrarunt».

103 Nec immerito orientalibus ecclesiis Iulius papa inter

cetera ita scribit: «sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec Ecclesia suo nomine consecrata, Domino instituente, prima sit et caput ceterarum et ad eam, quasi ad matrem atque ad apicem, omnes maiores 5

Ecclesiae, causae et iudicia episcoporum recurrant et iuxta eius sententiam terminum sumant nec extra romanum quidquam ex his decerni debere pontificem». Iohannes quoque VIII, dum de praescriptione annorum ad regem

Ludovicum scriberet: «sanctae», inquit, «Romanae Ecclesiae 10

privilegia, quae in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis

102, 5 ad2 add. interl. O2. Retulisse regge il complemento oggetto id, per cui

honorem necessita di una preposizione che ne caratterizzi la funzione logica di complemento di moto a luogo figurato. Si tradurrebbe, pertanto, «ritengo che tutti i sommi pontefici [...] abbiano sempre considerato ciò a onore del beato Pietro». La concorrenza con il precedente id può avere favorito la caduta. 14 ceteris omnibus O] reliquis O2 18 apostolorum corr. ex

apostolicorum O3] apostolicorum O O2. L'espressione liminum apostolorum è

sintagma cristallizzato nel latino medioevale e l'errore si spiega con il cattivo scioglimento di una forma che in figurava senz'altro compendiata. Cfr. infra IV 13911. 19 sit corr. ex sic O3] sic O : om. O2. | appellatam esse O2]

appellatum O. Il verbo deve concordare con il soggetto dell'infinitiva eam.

15 – 19 Inde … esse] CIC Decr. Greg. IX, II, 23, IV 20 – 22 prima …

consecrarunt] cfr. ps. ISID. Decr. 83; CIC D. XXII, c. 2 103, 2 – 8 sicut … pontificem] cfr. ps. ISID. Decr. 459; CIC C. III, qu. VI, c. 9

LIBER III 103 – 105

temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus praeiudicantur».

Quae cuncta cum magna sint testimonia excellentiae ipsius basilicae, at maioribus longe etiam rerum, quae cotidie

15

conspiciuntur, argumentis confirmare ea Deus atque augere voluit, mirum et ipse suum, quod est semper benedictum et sanctum, in exaltatione eius ostendens iudicium, ut appareret divino magis quam humano consilio basilicam eius, quem supra omnes elegit apostoli sui prae omnibus quoque aliis

20

basilicis sibi electam esse.

104 Nam cum antea nihil haberent ibi pontifices ubi habitare

possent, propter quod non nihil etiam apud quosdam eius

diminueretur auctoritas, novissimis postea temporibus f.223r

exstructum est nobile et praestans palatium habitationis eorum causa, quod primum a Nicolao III coeptum, sicuti

5

superiore libro dictum est, et ab Eugenio quarto postea magno sumptu reparatum. Nicolaus demum V nobiliore etiam ac praestantiore structura et cultu auxit amplificavitque, additis etiam ad arcendum vim ventorum vitreis specularibus eximie picturatis, quibus non tam

10

palatium ipsum, quam totam insuper basilicam praeclaro certe opere illustravit. Erecta quoque est moles Adriani in Arcem, cui non alia in toto orbe comparatur, unde maiore etiam praesidio munitus status eius, ab extranea omni vi et iniuria tutus illesusque conservatur. Quo factum est ut,

15

praesentia pontificis ornata innumerabilium quoque qui pontificem adeunt, omnis generis magnorum simul et tenuiorum hominum cetu admodum frequentata, basilica Sancti Petri, cum ceterae vilescere videantur, illustrior longe ipsa gloriosiorque appareat.

20

105 Cui accedit cultus divinus maiore cum observatione ac

dignitate quam alibi habitus, maiorum quoque ministrorum collegium, ornatum plurioribus doctis quidem ac gravibus viris, quibus annumerari pro summo voto nemo non optet, aucta etiam familia ac bona simul, quibus illa sustentetur. Sed

5

103, 12 angustantur ] augustantur O : angustiantur O2. L'edizione Friedberg

del CIC dà angustantur per cui si ripristina, di fatto, la lezione di O medicata dalla confusione paleografica di u/n. Unica variante riportata nell'apparato del Friedberg è augustatur. 15 basilicae … maioribus O] om. O2 20 supra

omnes O] super omnes O2 104, 9 ad arcendum O] ad arcendam O2 105,

2 quoque O2 ] quaque O 3 plurioribus O] pluribus O2 5 aucta …

sustentetur O] om. O2

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

et res sacrae vel ornatus vel ministerii causa paratae et numero et decore et pretio insignes ac eximiae, quibus plane maiorem etiam apud omnes auctoritatem ac maiestatem, sibi vendicare videatur. Quamquam magnum etiam illud videri

debeat quod superioribus temporibus, quibus alibi pontifices 10

habitabant, tanti semper tamen basilica ipsa quantum supra docuimus habita atque aestimata fuerit totque in ea semper ac tanta magnarum rerum exempla pontificaliumque ac imperialium cerimoniarum et sollemnitatum monimenta

gesta fuerint quae ‹si› singula quisquis, sicuti ea disseruimus, 15

diligenter actenderit, ingentia nimirum gloriosaque et excellentia prae magnitudine quoque eorum et dignitate summe ipsius supra ceteras mundi basilicas eminentiae signa

f.223v

et argumenta apertissima esse iudicabit.

15 si ] om. O O2. actenderit e iudicabit sono rispettivamente protasi e apodosi di

un periodo ipotetico dell'oggettività. La caduta della congiunzione dubitativa si spiega bene con la concorrenza della prima sillaba del successivo singulis. L'errore è d'archetipo. 18 – 19 signa et O] om. et O2

LIBER QUARTUS

20

106 Nunc ad alia ipsius basilicae (quae dignitate quidem f.227r

inferiora sunt) vel altaria vel oratoria descendamus. Ac illud primum videndum est, quod altari maiori capitique basilicae connexum atque extra porrectum erat, templum magis prae magnitudine eius quam oratorium, quod nostris temporibus

5

vidimus, nunc autem dirutum. Nam quoniam Nicolaus V, cuius summa in aedificando prae omnibus pontificibus laus fuit, novum et ingens ad caput basilicae, quod morte praeventus imperfectum reliquit, aedificium fabricare coepisset, hoc in primis templum demolitus est. Erat porro

10

nobile, magnum multisque marmoreis columnis erectum sed negligentius habitum nullique iam accessum, quod ignarum vulgus Confessionem beati Petri ac viventis eius etiam habitaculum, nescio quo insomnio, fuisse iactabat. Nam quis sane mentis dixerit ibi beatum Petrum orationibus ceterisque

15

sanctis operibus vacasse, ubi antea Circus erat (quaemadmodum et primo libro supra satis de ea re dictum fuit) in quo Nero, portentum illud magnum naturae, qui et ipsum morti tradidit, omnem lasciviam et insaniam omnemque crudelitatem insuper et inhumanitatem praecipue

20

in christianos exercuerit?

107 At vero fuerat ipsum templum exstructum in memoriam

Probi ab uxore eius Proba, qui vir fuit summus aetate sua, multis functus in vita magnis excelsisque dignitatibus, a quo, quum esset praefectus praetorio, refert beatus Paulinus episcopus nolanus Ambrosium electum esse ad consilium

5

tribuendum, post quod consularitatis etiam insignia suscepisse ut regeret Liguriam Aemiliamque provincias veniretque Mediolanum. Cuius summa etiam illa laus est quod, cum gentilis adhuc esset sed omnium litterarum genere imbutus et philosophicis disciplinis admodum

10

eruditus electus est a Constantino Imperatore ad audiendas f.227v

106, 5 magnitudine eius O] om. eius O2 17 et primo O] om. et O2 | supra satis

O] om. supra O2 18 illud magnum O] immane O2 20 insuper O] om. O2

107 , 6 etiam insignia O] quoque insignia O2 8 etiam illa O] et illa O2

106, 14 – 21 Nam … exercuerit] cfr. TAC. Ann. XV, 44; SUET. De vit. Caes. VI

16, 2 17 – 18 quaemadmodum … fuit] cfr. supra I 21 107 , 4 – 8 refert … Mediolanum] cfr.: PAUL. MED. Vita Ambr. 5, 1-2 8 – 23 Cuius … videatur] cfr. VIG. TAPS. Contr. Ar.

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

diversas Athanasii, Arrii, Sabellii Photinique de fide catholica opiniones ferendamque de iis quaenam verior esset sententiam. Quos omnes ita ille audivit intellexitque ut quam

Athanasius confiteretur fidem commendaret utique probaret 15

atque ut veriorem suscipiendam esse iudicaret iudicansque simul ipse, quam antea contempserat, libenter ultroque susciperet. Tanti illum sincerissime ac fortissime argumentantem fecit, Athanasium dico, qui cum doctrina et

fidei sanctae defensione, tum vitae meritis etiam et sanctitate 20

summus fuit, qui et propter graves dirasque quas sustinendae fidei causa passus est ac longas persecutiones, sanctis merito martiribus comparandus videatur.

108 In hoc ergo ego templum ante sex forte menses quam

dirueretur, nescio quo spiritu agente, introivi. Videram enim characteres litterarum inscriptos marmoribus, que columnis in fronte atque utroque ex latere superposita erant, quos magno cum labore (nam nato ibi musco undique pene 5

obscurati erant) excepi. Et, nisi tunc excepissem, inscriptio eorum penitus deperiisset quoniam paulo post marmora illa propter magnitudinem et pulchritudinem eorum in magnos usus operum fabrilium conversa sunt. Continebat vero

inscriptio illarum litterarum versus in laudem et memoriam 10

eius quem diximus Probi, qui et eum praefectum praetorio et in ultima etiam senectute ad fidem Christi conversum fuisse, sicuti et supradictum est, aperte demonstrant. Sepulchrum vero eius marmoreum imaginibus sacris insculptum, dum

fundamenta altius effoderentur, inventum est ruderibus 15

obsitum sed multo auro plenum, quod vestibus eius intextum erat. Nunc illud repositum est in oratorio sancti Thome Apostoli baptismalis fontis causa; sed iam versus ipsos audiamus:

20

109 Exuviis resolutus, in aetheris aequore tutum Curris iter, cunctis integer a vitiis.

12 – 13 diversas … opiniones O] diversas Athanasii cum Arrio, Sabellio,

Photinoque de fide catholica disputationes opinionesque O2. Si tratta di un

rimaneggiamento in con un chiaro intento di normalizzazione stilistica e di esplicitazione esegetica. Anche l'aggiunta di disputationes è del tutto pleonastica. 13 ferendamque de O] ferendamque quae de O2. La lezione di

O2 sembra soffrire di un errore di anticipo di quaenam. Non si giustifica,

infatti, sul piano sintattico. 20 meritis etiam O] om. etiam O2 108,

7 deperiisset O] interiisset O2 109, 1 Exuviis Act.] eximiis O O2. L'errore

LIBER IV 109 – 110

Nomine quod resonas, imitatus moribus aeque, f.228r Iordane ablutus, nunc Probus es melior.

Dives opum clarusque genus, praecelsus honore, 5

Fascibus illustris, consule dignus avo. Bis gemina populos praefectus sede gubernans, Has mundi phaleras, hos procerum titulos Transcendis, senior donatus munere Christi. Hic est verus honos, haec tua nobilitas, 10

Laetabare prius mensae regalis honore, Principis alloquio, Regis amicitia.

Nunc propior Christo, sanctorum sede potitus, Luce nova frueris, lux tibi Christus adest. O nunquam deflende tuis, cum vita maneret 15

Corporis atque artus spiritus hos regeret; Primus eras nullique patrum virtute secundus, Nunc renovatus, habes perpetuam requiem. Candida fuscatus nulla velamina culpa Et novus insuetis incola liminibus. 20

His solare tuos, quamquam solatia moesta Gratia non quaerat, gratia Christe tua. Vivit in aeterna paradisi sede beatus, Qui nova decedens muneris aetherii Vestimenta tulit, quo demigrante; Belial 25

Cessit et ingemuit hic nihil esse suum. Hunc tu, Christe, choris iungas caelestibus oro. Te canat et placidum iugiter aspiciat, Eque tuo semper dilectus pendeat ore, Auxilium soboli coniugioque feras 30

110 Hoc erat epitaphium Probi, quod sequebatur et aliud f.228v

eius simul ac Probae uxoris huiusmodi:

Sublimes quisquis tumuli miraberis arces, Disces quantus erat, qui Probus hic situs est. 5

Consulibus proavis socerisque et consule maior, Quod geminas consul reddidit ipse domos, Praefectus quarto, totum dilectus in orbem,

Sed fama emensus quidquid in orbe hominum est. Aeternos, heu Roma, tibi qui posceret annos, 10

Cur non vota tui vixit ad usque boni? Nam cum sex denos mensis suspenderet annos,

6 Fascibus O] fastibus O2 10 tua nobilitas O] vera nobilitas O2 15 O

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

Dilectae gremio raptus in aethra Probae. Sed periisse Probum meritis pro talibus absit,

Credas, Roma, tuum vivit et astra tenet. 15 Virtutis, fidei, pietatis, honoris amicus,

Parcus opum, nulli largus et ipse sui. Solamen tanti coniunx tamen optima luctus Hoc Proba sortita est, iungat ut urna pares.

Felix, heu nimium felix, dum vita maneret: 20 Digno iuncta viro, digna simul tumulo.

111 Post hoc vero templum erat altum quoddam et vetustum

christianorum cimiterium, colli ipsi quem videmus coniunctum cum oratorio utique semiruto superposito; subtus autem postquam dirutum fuit repertus est insignis locus sepulturae gentilium causa fabricatus, continens etiam 5

urnulas more eorum cineribus plenas. Sed quod ad cimiterium christianorum pertinet, reperti sunt in eo plurimi nobiles marmorei tumuli, inter quos unus dicatus Leoni papae. Quod ubi comperit magister qui operi illi diruendo

f.229r

praeerat statim id renuntiavit pontifici pontifexque tunc illo 10

me ire iussit, cupiens quid id esset certius ex me intelligere. Porro ibi reperi tumulum alio marmoreo lapide coopertum, inscriptum quoque tumulo unicum versum huiusmodi:

Salvo papa Leone, Agnellus presbyter ornat. 15

Putarim autem hunc Agnellum fuisse aliquem cariorem eius et secretiorem contubernalem ac bonum virum qui ultimum quem debuit talis ac tanti heri ossibus honorem exhibuit

reconditumque ab illo prius ibi corpus ipsius, diu iacuisse 20

crediderim propter epigramma, quod dixi, tumulo eius inscriptum. Nam certo constat a Sergio papa, divina ita visione quadam monito, postea ipsum translatum fuisse.

112 Sequitur et hoc paulo post recta via aliud longe maius

templum, positum et ipsum ad radices montis ubi erat caput Circi, erectum quidem in honorem sancti Stephani, quod

111, 20 corpus ipsius O] om. ipsius O2 112, 1 Sequitur et O] om. et O2

3 erectum quidem O] om. quidem O2

111, 22 – 23 Nam … fuisse] cfr. Thol. Luc. Hist. Eccl. XIII 152-3 112,

LIBER IV 112 – 113

Catafarfara patricia dictum fuisse apud antiquum quendam historicum comperi, Benedictus autem X in quodam

5

privilegio Catagalla patricia appellat. Fuerat autem id prioribus temporibus tantum oratorium, sed postea ita ut videmus auctum est et amplificatum; ceterum nunc propter humanam iniuriam magna ex parte disiectum prorsusque inhabitatum. Neque vero, licet multis in locis antiquis de eo mentio fiat,

10

aliquid tamen vetustius legi quam duas tabulas marmoreas positas in utroque latere oratorii Sanctae Mariae in Canzellis, quarum auctor Gregorium III. Videmus ibi nonnulla quae infra, cum ad oratorium ipsum ventum fuerit, dicemus statuisse observanda a congregationibus trium

15

monasteriorum apud basilicam Sancti Petri positis ipsique servientibus, Sanctorum scilicet Iohannis et Pauli, Sancti Stephani et Sancti Martini.

113 Quo circa sciendum est tria monasteria ante eum

instituta fuisse iuxta ipsam basilicam; in quibus habitabant eius canonici, divina illi quotidie officia exhibentes

viventesque in suo quique monasterio ex communibus f.229v

redditibus: monasterium scilicet Sanctorum Iohannis et

5

Pauli, de quo superiore satis capitulo dictum; etiam monasterium Sancti Stephani, de quo nunc est sermo, cuius fundatorem, cum studiose inquisierim, nunquam tamen invenire potui neque apud historicos neque apud privilegia pontificum, in quibus magna horum habetur notitia: nam tot

10

ex iis quae ad basilicam pertinebant deperierunt, ut dolendum sit quantum vel negligentia vel malignitas hominum omnia consumat, omnia deleat et conficiat. Hoc autem tantum constat Adrianum pontificem, ut basilicae