• Non ci sono risultati.

Premessa al testo

79 Porro, ut ad alia descendamus, ait idem in libro

Dialogorum tanta in basilica Sancti Petri gesta se cognovisse ut, si cuncta evolvere conaretur, ab omnium iam procul dubio narratione conticescere oporteret. Quare duo tantum quae intra basilicam ipsam longe magna et admirabilia

5

contigerunt refert, cuius verba, sicuti ab ipso scripta sunt, hic ponere convenientius putavi. «Adhuc», inquit, «supersunt aliqui qui Theodorum eius ecclesiae custodem noverunt, cuius narratione innotuit res quae ei contigit valde memorabilis. Quod quadam nocte, dum citius ad melioranda

10

iuxta ianuam luminaria surrexisset, ex more in ligneis gradibus sub lampade positis stabat et lampadis refovebat lumen. Tunc repente beatus Petrus apostolus in stola candida deorsum in pavimento constitit eique dixit: “Conliberte, quare tam citius surrexisti?” Quo dicto ab oculis

15

aspicientis evanuit, sed tantus in eum pavor irruit ut tota in eo corporis virtus deficeret et per dies multos de stratu suo

8 ad … scribens O O2] La lacuna è presente in tutta la tradizione e si esprime

graficamente con uno spazio bianco in O e in O2 . Nel testimone più antico,

questa interessa un intervallo di diciannove lettere e un confronto con la fonte probabile della Vita Bassiani suggerirebbe un'integrazione del tipo Felicem comensem episcopum (tale restituzione sarebbe, rispetto alla facies lessicale della fonte agiografica, più rispettosa dell'usus scribendi del Vegio: I 32, 13-14:

«Fortunatus Cenitensis episcopusque»; II 52, 9: «cum Zepherino episcopo romano»). Tuttavia, essendo questa lacuna comune ai testimoni e unica dell'opera, va trattata con estrema cautela, giacchè non è improbabile che si possa attribuire all'autore stesso e che i copisti altro non abbiano fatto che fotografare la situazione dell'archetipo astenendosi da qualsiasi intervento.

10 Videbitur autem O] om. autem O2 79, 1 idem in O] idem s. Gregorius in

O2. 5 intra basilicam O] intus basilicam O2 15 Conliberte O2] Colliberte O.

Accetto la forma dissimilata. D'altronde si tratta di una variante puramente grafica e facimente riferibile al copista.

78 , 7 – 9 cuius … Ambrosius] cfr. Vita Bassiani 16 79, 7 – 21 Adhuc … videret] Greg. Dialog. III 24, 1-2

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

surgere non valeret. Qua in re, quid idem beatus Petrus apostolus servienti sibi voluit praesentiam sui respectus

ostendere nisi quia quidquid pro eius veneratione ageret, ipse 20

hoc pro mercede retributionis sine intermissione videret?»

80 «Alius quoque illic non ante longa tempora, sicut nostri

seniores ferunt, custos ecclesiae Abundius dictus est, magnae humilitatis atque gravitatis vir, ita omnipotenti Deo fideliter serviens ut idem beatus Petrus apostolus signis ostenderet, quam de illo haberet aestimationem. Nam cum quaedam 5

puella paralytica in eius ecclesia permanens, manibus reperet

f.216v

et dissolutis renibus corpus per tractum traheret diuque a beato Petro eodem apostolo peteret ut sanari mereretur, nocte quadam ei per visionem adstitit et dixit: “Vade ad

Abundium mansionarium et roga illum atque ipse te saluti 10

restituet”. Cumque illa de tanta visione certa esset, sed quis esset Abundius ignoraret, coepit huc atque illuc per ecclesiae loca se trahere ut quis esset Abundius investigaret. Cui repente ipse factus est obviam quem querebat eique dixit:

“Rogo te, pater, indica mihi quis est Abundius custos”. Cui 15

ille respondit: “Ego sum”. At illa inquit: “Pastor et nutritor noster beatus Petrus apostolus ad te me misit ut ab infirmitate ista liberare me debeas”. Cui ille respondit: “Si ab ipso missa es, surge!” eiusque manum tenuit et ea in statu

suo protinus surrexit sicque ex illa hora omnes in eius 20

corpore nervi ac membra solidata sunt ut solutionis illius signa ulterius nulla remanerent”».

81 Haec retulimus ex beati Gregorii scriptis quae et preclara

sint admodum et humanam omnem virtutem potestatemque longe excedant. Quibus aliud etiam adiciendum videtur quod in eadem basilica ad altare ipsius maius sancti Petri, cuius causa nunc tanta dicere aggressi sumus, non minus quidem 5 80, 2 custos O2] castos O 7 tractum O O2] terram fortasse. Cfr. la fonte: «[...]

et dissolutis renibus corpus per terram traheret» . | traheret ] traheretur O O2. Il verbo è compendiato in O nella forma traheret2. Vari elementi

concorrono ad accogliere l'emendamento della tradizione recenziore dell'opera che lascia cadere il segno abbreviativo: innanzi tutto la forma passiva imporrebbe il forte cambiamento di soggetto da puella a corpus con un esito stilisticamente infelice; in secondo luogo la fonte del Vegio non annovera tale soluzione nell'apparato critico delle moderne edizioni; infine va tenuto in conto l'usus del Vegio: infra «coepit...se trahere» III 8010-1. 11 de ]

die O 16 inquit Pastor delevi Ego sum ante Pastor iam expunctus O

80, 1 – 22 Alius … remanerent] Greg. Dialog. III 25, 1-2 81, 1 – 83,

LIBER III 81 – 83

quam superiora aut rei gestae magnitudine aut divinae virtutis admiratione apparuit. Siquidem cum opus Moralium quod beatus Gregorius ediderat editumque Leandro archiepiscopo hispalensi inscripserat, defuncto illo ac successore eius beato Isidoro, per totam Hispaniam incuria

10

hominum deperisset, placuit concilio Toletano quod XXX episcoporum tunc habitum fuit regique simul hispanorum Vindesindo, ut Tagio episcopus caesaraugustanus, vir optimus idemque sacris litteris admodum eruditus, Romam ad summum pontificem Iohannem quartum inquirendi

15

transcribendique eius operis causa mitteretur. Quam rem cum tardius difficiliusque quam putaverat assequeretur

propter subitam mortem ipsius pontificis creationemque f.217r

alterius Theodori, rebus aliis novis occupati, motus magna devotione basilicae Sancti Petri petit interim ut per noctem

20

unam permitteretur ei in illa clausis ianuis vigilias agere, neque aliter ac petit impetrat. 82 Vigilanti autem et oranti ac quam maxime ante omnia ut opus, cuius causa venerat, assequi posset, Deum intento animo obsecranti, sub intempeste noctis tempore apparuit ingens Patrum multitudo qui, et vultu et vestitu simul atque incessu magnam prae se

5

venerationem maiestatemque ferentes, a porta basilicae ad altare usque maius bini procedebant. Quos non sine terrore ille aspiciens, fixus tantum ubi erat, perstabat non quoquam egredi donec, progressi e turba illa, duo eorum ipsum adierunt percunctantes nomen et patriam et causam

10

adventus eius. Quibus ab eo pariter redditis, alter eorum protenso digito locum ubi opus Moralium, quod tantopere optabat, reconditum esse demonstravit. 83 Quibus plane non tam securo ille quam leto animo factus rogavit ut quisnam ipse qui cum eo loquebatur ac reliquus tam venerandorum Patrum coetus esset aperiret. Nec segnius ille: «scito», inquit, «duos illos quos praeire omnes alios vides

5

inserta manu se invicem complexos apostolos Petrum et Paulum esse; ceteros vero qui subsequuntur successores

81, 22 aliter ac O] aliter quam O2. La lezione di O riproduce l'usus normale

del Vegio. 82, 8 non quoquam O] non quoque O2. Meglio l'avverbio di

luogo. Sulla banalizzazione avrà influito la sintassi non limpida della frase, per cui rimando alla nota filologica a commento del passo. 83, 3 cum eo ] om. eo O : om. cum eo O2. Accolgo l'inserzione di eo proposta da tutta la

tradizione recenziore: cum, infatti, rimarrebbe privo di un termine a cui legarsi. È possibile che la lacuna sia stata avvertita anche dall'interpolatore di o, in scribendo, dallo stesso copista di O2 che, invece di procedere per

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

eorum romanos pontifices atque ordine quidem sicuti suo quisque alii loco successit; me autem Gregorium ipsum cuius

Moralium opus tanta cura inquiris cuiusque causa tantum 10

itineris laborem suscepisti». Atque his etiam maiore laetitia affectus: «dic iterum», inquit, «ac ostende mihi si hic vobiscum est beatus pater Augustinus cuius eximiis operibus, non minus etiam quam tuis, semper delectatus

sum». Stetit ille audito tanti Patris nomine ac «nequaquam 15

hic ipse est», ait, «nam summum illum et excellentissimum virum altior longe a nobis tenet locus». Atque haec ubi dixit, ocius cum socio ad alios unde discesserat reversus est. Nec mora; videt episcopus omnem illam sanctissimam turbam

f.217v

ab altari maiori post magnam exhibitam ei venerationem et 20

adorationem, portas basilicae eodem quo introierat ordine egredientem. Quae cuncta uti viderat magna certe et admirabilia summo pontifici enarravit ac quorum causa venerat Moralium libros laetus secum in Hispaniam tulit. 84 Nec vero res tanta hoc loco praetereunda fuit, quam omnes maxime Moralium libri ante ipsum prologum in omni ferme Hispania scriptam haberent.

Cui consentaneum est et aliud quod, ad demonstrandam 5

sublimem eiusdem beati patris Gregorii gloriam, super ipso etiam altari maiori sancti Petri operatum fuisse Deum ingens quidem et memorabile antiquae tradunt historiae. Nam cum Ambrosius et Gregorius, summi ambo sanctique doctores

ecclesiae civesque ambo romani, pro suo quisque ingenio 10

divina officia edidissent ortaque proinde inter sacerdotes christianos magna esset disceptatio utrum eorum quo magis uterentur suscipi deberet, placuit Concilio quod tempore Adriani papae habitum est, assentiente etiam Karolo Magno,

ut bina ea officia super altari sancti Petri ponerentur 15

obseratisque basilicae portis ac magna diligentique adhibita

10 Moralium O2] Moraliorum O. Nonostante il genitivo plurale sia attestato

nel latino medievale, l'accoglimento della lezione di O2 trova giustificazione

nell'usus del Vegio stesso. Cfr. III 8213; 841. 12 dic … inquit O] dic, inquit,

iterum O2 18 ocius O2] otius O. Ma sarà una banale svista del copista.

reversus est bis O 84, 6 beati patris O] om. beati O2 11 divina officia O]

officia divina O2 15 super altari O] super altare O2. La lezione rifiutata è

facilior. Vegio declina altare, -is che prevede, di norma, l'ablativo in -i. Così testimoniano altre occorrenze dell'opera. Cfr., per esempio, II 5417 «sub

altari».

84, 2 – 4 Nec … haberent] cfr. Vinc. Bell. Spec. Hist. XXII 26; Thol. Luc. Hist. Eccl. XII 13, 25712-4 8 – 28 Nam … deberet] cfr. Leg. Aurea XLVI 264-71;

LIBER III 84 – 85

custodia, per noctem ita manerent, non intermissis interim dignis devotisque ad Deum orationibus, ut quod eorum potius eligendum esset singulari aliquo signo ostenderet. Nec secus ac optabant evenit. Mane, enim, cum introissent

20

basilicam officium beati Gregorii dissoluto codice sparsisque hinc inde per pavimentum foliis quasi disseminatum, officium vero beati Ambrosii solum ipsum super altari apertum invenerunt. Qua plane tam admirabili re cognita, altius mentem omnes efferentes non aliud eis significatum

25

esse crediderunt quam ut beati Ambrosii officium in sola ecclesia mediolanensi, beati autem Gregorii in universo passim orbe celebrari deberet.