• Non ci sono risultati.

sarcophago O 2 ] sacrophago O La lezione rifiutata è uno storpiamento

Premessa al testo

22 sarcophago O 2 ] sacrophago O La lezione rifiutata è uno storpiamento

metatetico ben più attribuibile al copista che al Vegio. 128, 5 scilicet O] videlicet O2 129, 3 martiris O] om. O2 9 non et O] om. et O2

20 – 128, 1 Nec … in] cfr. Thol. Luc. Hist. Eccl. XIV 2010-12 128, 1 – 4 in …

translatum] cfr. Mall. Descr. 17, 39614-6 129, 2 – 7 occurrit … ungitur] cfr.

Mall. Descr. 11 7 – 10 Cui … est1] cfr. Mall. Descr. 10 10 – 12 Iuxta …

sublatum] cfr. Mall. Descr. 9, 38917-18 130, 1 – 19 Post … donavit] cfr. Mall.

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

choro canonicorum, in cuius altari papa Gregorius III multorum sanctorum martirum ac confessorum apostolorum etiam reliquias, ex variis mundi locis hinc inde collectas, recondidit. Inter quas traditum est a maioribus nostris 5

repositum esse etiam corpus beati Gabinii presbyteri, cuius altare ibi diu fuit ad quod Sardinia et Corsica tributum quotannis mittebant, cum quo et aliud altare simul erat beatae Mariae quod ipse quem diximus papa Gregorius III

erexerat ac consecraverat, sub quibus etiam altaribus inventa 10

sunt tria sepulchra, ferro et plumbo probe alligata (erant plane aeneis ambo cratibus munita et circumsaepta). Erat quoque eius iussu in pariete ipsius oratorii depicta imago beatae Mariae filium amplexantis, supra quam et loculus

factus in quo, conveniente omnique psallente clero romano, 15

reponi mandaverat dextrum armum beati Stephani prothomartiris quem Pelagius papa, sicuti in translatione eius de Constantinopoli Romam facta traditur, basilicae Sancti Petri donavit quem et nunc canonici apud se habent magnaque cum veneratione custodiunt. 131 Ita primum ibi

f.234v

fuerunt illa duo altaria, quibus demum tempore Eugenii tertii disiectis, erectum est hoc, quod modo videmus, altare unicum eidem beatae Mariae consecratum, ubi nunc ab omni conventu ecclesiae missarum officiorumque sollemnia 5

quotidie celebrantur. Iacent vero horum amborum pontificum corpora, simul tumulata ante ostium sacrarii a dextra parte introitus exstatque adhuc titulus Eugenii tertii marmori impressus. Deperiit enim Gregorii tertii et titulus,

qui erat huiusmodi: «Tertius hic papa Gregorius est 10

tumulatus», et arcus simul qui illi erat erectus ex nobili mosivo depictus. Quo in loco situs est etiam Adrianus III sed et, ut aliqui tradunt, Petrus diaconus quem beatus Gregorius in Dialogo suo colloquentem secum inducit.

132 Iuxta hunc locum nostris quoque temporibus sepultus

est Eugenius quartus, cuius dulcis heri mei memoriam uti animo continue gero, ita verbis libenter usurpo exstatque erectum illi insigne et magno artificis ingenio elaboratum mausoleum, non quod ille id aut mandaverit aut concupierit. 5

Nam sum memor, dum Florentiae ageret incideretque forte

130, 10 quibus etiam O] om. etiam O2 12 circumsaepta O2] circumspecta O

131, 2 illa duo O] duo illa O2 9 tertii et O] om. et O2 12 Adrianus III O O2]

IIII fortasse. Cfr. commento per il locus suspectus. 13 sed et O] om. et O2

LIBER IV 132 – 134

mentio huiusmodi sumptuositatis sepulchrorum, ab eo audivisse nolle se, si Romae mori contingeret, alibi quam iuxta Eugenium tertium tumulari neque alio quam illum tumuli honore ac titulo decorari. Erat enim princeps magnae

10

continentiae et moderationis et qui huiuscemodi res mundi vanas et fluxas forti semper altoque animo contemneret. Pone hunc ex diverso latere conditus est successor eius Nicolaus V et alter, nunquam ex animo delendus mihi, optimus herus meus, qui cum esset omnibus bonis litteris et

15

studiis longe edoctus longeque excelso ingenio praestans, ita hasce funerum sepulchrorumque vanitates non aliter ac is cui successisset callebat callensque despiciebat.

133 His nos ambobus etiam epitaphia condidimus quae

sequuntur huiusmodi:

Eugenius iacet hic quartus, cor nobile cuius Testantur vitae splendida facta suae. 5

Quem venerans adiit seque incurvavit uterque f.235r Caesar et Eous, Caesar et Occiduus.

Hic diadema petens, ille alma foedera legis Ut fieret sceptro maior hic, ille fide.

Quo duce et Armenii, Graiorum exempla secuti, 10

Romanam agnorunt Aethiopesque fidem. Inde Syri ac Arabes mundique e finibus Indi; Magna sed haec animo cuncta minora suo. Nam valida rursum Turcos iam classe petebat, Dum petit ast illum sustulit atra dies. 15

Qui semper vanos tumuli contempsit honores, Atque «hac me pressa condite», dixit, «humo».

Aliud epitaphium:

20

134 Dum studet Ecclesiam placida componere pace, Actaque pars voti, pars quoque agenda sui, Eugenius quartus moriens hic ossa reliquit: Sic nece praeruptum, quod bene coepit, opus. Debuerant dure tantisper ferre sorores, 5

Tardius et vitae solvere pensa brevis. Tunc, ubi pax terris, quam miro ardebat amore,

132, 8 se si O2] om. si O : si corr. ex se O3. 14 – 15 mihi … meus O] herus

meus mihi optimus O2. La lezione rifiutata interpreta mihi come un normale

dativo di termine anzichè come un più appropriato dativo d'agente in concorrenza con una perifrastica passiva. La banalizzazione in legendo avrà forse indotto il mutamento dell'ordo verborum durante la trascrizione.

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

Reddita, tunc caelo restituendus erat. Sed Deus actutum sedes ornare beatas,

Consultumque suis maluit ire bonis. 10

Epitaphium Nicolai quinti:

135 Pontificis summi Nicolai hic condita quinti Ossa cubant, liber spiritus astra colit. Aemulus ille Numae, pacem sibi praetulit armis, Praetulit et diris cantica sancta tubis:

Miro idem studio ritus cultusque sacrorum

f.235v 5

Curavit, mira donaque sacra fide. Alter et Augustus doctos, doctissimus ipse, Excoluit, summa semper et auxit ope. Extulit atque alte renovavit moenia Romae,

Extulit ingentes et renovavit opes. 10 Saecula qui magni iubilaei laeta sacravit,

Caesareum rutilo cinxit et orbe caput. Qui scissum Ecclesiae Pastor compegit ovile, Ad suaque errantes claustra reduxit oves.

15

136 Referri nunc possent et alii summi pontifices, quorum

corpora in hoc latere basilicae maiore ex parte recondita sunt. Lucius secundus scilicet et Celestinus III quos simul positos litterae pavimento insculptae demonstrant, unde et manifestus deprehenditur error eorum qui asserunt Lucium 5

secundum ipsum Laterani esse sepultum. Tum praeter hos etiam Anacletus, Evaristus, Thelesphorus, Iginius, Pius, Eleucherius, Victor, Symachus, Hormisda, Deusdedit, Honorius, Severinus, Eugenius, Vitalianus, Deodatus,

Donus, Conon, Sisinnius, Constantinus, Zacharias, 10

Valentinus, Nicolaus, Formosus, Lando aliique quorum longiorem turbam non tam hic, quam per omnem passim basilicam atque in ipso etiam vestibulo sepultam consulto

136, 9 Vitalianus O2] Vitellianus O. La lezione di O è rifiutata data l'assoluta

stabilità del nome nel Liber Pontificalis (l'ed. Mommsen riporta la variante di un solo codice Vitalinus), e in Pietro Mallio, fonte prediletta del Vegio. Mi pare assai più probabile che Vitellianus (come il successivo Lando/Laudo) sia una deformazione del copista. 11 Lando O2] Laudo O 13 ipso etiam O]

ipso quoque O2

136, 4 – 6 unde … sepultum] cfr. Descr. Lat. Eccl. 10, 34712; 10, 3512-3

6 – 11 Tum … Lando] cfr. Mall. Descr. 18-19; LP V, VI, IX, X, XI, XIV, XV, LIII,

LIBER IV 136 – 138

praeterimus, existimantes superflui id magis quam necessarii laboris fore, quippe cum satis sit dicere, id quod et superiore

15

libro memoratum est, romanos omnes pontifices praeter paucissimos vel hic sepultos vel, si forte alibi vita functi iacuerint, demum etiam eo translatos esse.

137 Atque ut omittamus eos qui ex catacumbis aliisque variis

Romae locis illuc translati sunt, praeclarius illud videtur quod legimus Iohannem et Agapitum, quorum beatus Gregorius in tertio Dialogorum libro magna signa refert, cum hic

Constantinopoli, ille Ravennae decessisset utrumque postea f.236r 5

ad ipsam basilicam translatum fuisse. Enim vero, cum ex antiquis quae traduntur monimentis constet omnes summos pontifices in ea reconditos, tum manifeste id deprehensum est cum aliquando fundamenta eius aperirentur vel propter sepelienda nova corpora pontificum vel propter reficienda,

10

quae disrumpi saepe contingit pavimenta, siquidem sunt multotiens inventi non pauci per totam hinc inde basilicam subterranei tumuli marmoreis, nitidis et eximie politis tabulis constructi.

138 Tanta autem fuit sepeliendorum ibi pontificum

auctoritas tantique apud omnes habita non tam humano quam divino iudicio ut, sicut aliqui tradunt, cum Marcellinus papa sub Diocletiano imperatore Christum, quia Petri aemulus, propter metum mortis abnegasset tamenque

5

postmodum, habito etiam magno episcoporum ad id concilio, reatus sui paenituisset, ut ad martirium suscipiendum ultro pergens, ne a quoquam corpus eius sepeliretur sub anathematis poena vetaret mansissetque ita illud inhumatum XXX diebus, cum anathema ipsum nemo

10

non formidaret, aparuerit in somnis beatus Petrus Marcello successori eius atque illi «quid dormis», dixerit, «Marcelle? aut quid me insepultum dimittis?». Obstupefacto quoque ei talibus verbis subiunxerit: «Legistine eos qui se humiliant,

138, 5 aemulus corr. ex et multus] et multus O : om. O2. Anche in questo caso

ho la sensazione che l'omissione di O2 sia stata determinata dalla rinuncia

all'emendazione in di una lezione già corrotta in . Si tratta di un caso di diffrazione dell'errore in assenza della lezione ricevibile. | tamenque O] tumque O2 6 habito etiam O] om. etiam O2

15 – 18 quippe … esse] cfr. supra III 94, 1-8 137, 1 – 6 Atque … fuisse] cfr. Mall. Descr. 19, 3999-11, 40011-16; Greg. Dialog. III, 2-3 6 – 8 cum …

reconditos] cfr. Mall. Descr. 18-19 138, 1 – 20 Tanta … habeamus] cfr. Thol. Luc. Hist. Eccl. IV 29-30

DE REBUS ANTIQUIS MEMORABILIBUS

exaltandos esse? et an magna non videtur tibi fuisse 15

humilitas Marcellini, qui se etiam sepulchri honore indignum iudicavit, ut bestiarum dentibus discerpendus magis relinqueretur? Surge ocius et corpus eius iuxta meum reconde ut, qui eandem gratiam veniae apud Deum

invenimus, eundem etiam locum tumuli habeamus». 20

139 Cui adiciendum est aliud, quod de Gregorio sexto

traditum est, magnum utique et admirabile monimentum. Cum enim ita graviter aliquando ipse aegrotaret ut vitae eius nulla iam spes superesset, inter cardinales interim sermo habebatur ne in basilica Sancti Petri cum ceteris pontificibus 5

sepeliretur propter caedem multorum hominum qua sanctum sacerdotium turpiter foedasse videretur. Id autem certo fecerat ut tueretur libertatem Ecclesiae, quam

f.236v

scelestissimi homines, praedae ac novarum rerum avidi, non

habentes qui eos punirent, passim infestabant grassantes in 10

peregrinos qui ad limina apostolorum veniebant, oblata etiam sancto Petro ac cetera bona auferentes insidiantesque vitae cuiusque ac omnibus pessime vim inferentes. Quos

cum nullus metus sacrarum admonitionum

excommunicationumve arcere posset, gladio tandem ultore 15

eradicavit. 140 Itaque renuntiato ei consilio cardinalium consciusque ipse sibi innocentiae suae, vocari ad se eos iussit, multa locutus de necessitate gravium illorum temporum infestationeque malorum hominum deque proposito suo recto et sancto utilitatisque Ecclesiae causa 5

15 non ante videtur add. interl. O2 : om. O. L'aggiunta in O2 è in scribendo e di

mano del medesimo copista. L'integrazione dell'avverbio risulta necessaria dal contesto. 17 discerpendus magis O] om. magis O2 18 ocius O2] otius O

139, 3 aliquando ipse O] om. ipse O2 7 foedasse videretur O2] videbatur O.

Il Vegio riporta il dubbio dei cardinali sull'opportunità di seppellire Gregorio

VI tra i pontefici della basilica. La relativa qua...videretur sfrutta quindi un congiuntivo obliquo che è certamente lectio difficilior rispetto all'indicativo.

9 scelestissimi O2] celestissimi O 10 grassantes O2] crassantes O. Grassari in

aliquem vale «avanzare contro uno, assalire uno» mentre crasso ha il senso di «ispessire». Non ci sono dubbi, dunque, sulla scelta della lezione. Il copista di O, tuttavia, avrà semplicemente avvertito come sordo un suono sonoro, senza travisare il senso del termine. 15 excommunicationumve O] excommunicationumque O2 140, 2 ad … eos O] eos ad se O2

LIBER IV 140 – 142

tantum suscepto, subiungens tandem ac mira fiducia animi speque in Deum, ita inquit: «Ponite, cum mortuus fuero, corpus meum ante portas basilicae Sancti Petri ipsasque seris fortiter obcludite ac nisi per se vi divina aperiantur, procul illinc abicite». Cuius rei sicuti ille rogaverat, cum periculum

10

fieret, exortus est subito ingens ventorum impetus et aeris turbo, quo apertis laxatisque violenter portis, stupefacti ac prae tanto signo exterriti cardinales, reverenter ipsum, ut decebat, cum ceteris patribus sepeliri mandarunt.

141 Sed pergamus iam ad referenda pauca quae adhuc restant

altaria, quorum primum sancti Martialis, quod est iuxta chorum canonicorum, antiquum certe et magnae semper venerationis fuit. Dehinc flectamus nos ad latus ubi sedent qui paenitentium peccata audiunt procedamusque recta via et

5

inveniemus oratorium quod papa Gregorius quartus erexit in honore beati Gregorii primi, eximii doctoris Ecclesiae, cuius corpus eo transtulit; non longe illinc atque una corpora beatorum martirum Sebastiani et Tiburtii, filii Chromatii praefecti, ex cimiteriis in quibus ante reposita erant, quibus

10

et singulis sua altaria in eodem oratorio exstruxit. Iuxta quod sepultus est Pelagius et Bonifacius tertius et Gregorius etiam

quintus cum epitaphio simul, quod adhuc apparet marmori f.237r

insculptum versibusque licet non multum dignis compositum.

15

142 Post ipsum oratorium est secretarium beati Petri, quod

ita appellatum fuit, ante quod reconditus est Iohannes III, intra vero Benedictus. Sed et extra in vestibulo Bonifacius, Theodorus, Zacharias, Iohannes secundus, Gregorius secundus, Stephanus secundus et alius Stephanus quintus ac

5