• Non ci sono risultati.

hermeticum I-XIV, Treviso, G van der Leye, 1471.

DISPOSITIO COMMENTARIORUM:

Commentarium quidem in Symposium, tamdiu non solum editum est, sed passim etiam divulgatum. Nunc vero quinque nobis perpetuo commentaria in primis disponenda videntur: in quorum dispositione, si sequimur ordinem universi, primum erit in

Parmenidem, tanquam revera primum, de ipso videlicet uno rerum omnium principio

tractans. Secundum in Sophistam de ente disputans, et non ente. Hos autem libros metaphysicos atque divinos Timaeus physicus sequi debet. Quartum vero locum teneat expositio Phoedri. Phoedrus enim divina cum Physicis humanisque permiscet. Quintum autem enarratio habeat in Philebum. Nam etsi Philebus etiam quodammodo haec miscet omnia, Phaedrus tamen in hoc ordine prior erit, ob longiorem videlicet divinorum disputationem, praecipuumque divini furoris munus Philebo divinior. Horum autem commentariorum quinque digestionem sequetur index atque catalogus dialogorum omnium Platonicorum humano quodam ordine deinceps disponendorum.

192

Marsilij Ficini in commentaria suum in Parmenidem.

Materiam quidem Parmenidis plurimum theologica, forma non Dialectica.

Prooemium.455

Pythagorae, Socratisque et Platonis mos erat, ubique divina mysteria figuris, involucrisque obtegere, sapientiam suam contra Sophistarum iactantiam modeste dissimulare, iocari serio, et studiosissime ludere; itaque in Parmenide sub ludo quodam dialectico, et quasi logico exscrutaturo videlicet ingenium ad divina dogmata, passim theologica multa significat, praeterea consuetudo fuit Pythagoreorum, Platonisque, plures invicem materias partim more naturae, partim ratione gratiae, opportune miscere. In Phoedro conflat cum Theologia oratoriam, et potissimum. In Timaeo physicis inserit mathematica, differendi artem cum divinis, vel etiam cum moralibus saepe coniungit. Divisivam quidem, et diffinitivam in Philebo, et Politico, atque Sophistae, demonstrativam in Parmenide similiter copulat cum divinis. Ne forte si sola logica tradiderit rudimenta tanquam pedagogus quidam erudire pueros videatur, quemadmodum vero demonstrativa divisivam, et definitivam antecellit tanquam finis, sic tam in materia quadam diviniore traditam arbitrantur, Aristoteles quin etiam Dialecticam summam, malo enim Dialecticam dicere quam dialecticen, miscuit cum divinis, Platonem, ut arbitror, imitatus, theologiam in Republica sub dialectico nomine designantem. Materia igitur Parmenidis huius potissimum theologica est, forma vero praecipue logica, qualem utique dispositionem ordinemque libri Proclus, eiusque sectatores existimaverint, narravimus in principio, qualem vero ipse putem, et quatenus sequar illos, paulatim in sequentibus declarabo.

455 Ficino, Opera, pp. 1124-1126. Fa parte dei Commentaria in Platonem editi per la prima volta

193

Marsilij Ficini Florentini in Plotini Epitomae, seu Argumenta, Commentaria et Annotationes. Ad magnanimum Laurentium Medicem patriae servatorem. Prooemium.456

Magnus Cosmus Senatus consulto patriae pater, quo tempore concilium in Graecos atque Latinos sub Eugenio Pontifice Florentiae tractabatur, Philosophum graecum nomine Gemistum, cognomine Plethonem, quasi Platonem alterum de mysterijs Platonicis disputantem frequenter audivit, ex cuius ore ferventi sic afflatus est protinus, sic animatus, ut inde Academiam quandam alta mente conceperit, hanc oportuno primum tempore pariturus. Deinde dum conceptum tantum magnus ille Medices quodammodo parturiret, me electissimi medici sui Ficini filium, adhuc puerum tanto operi destinavit: ad hoc ipsum dedicavit in dies. Operam praeterea dedit, ut omnes non solum Platonis, sed etiam Plotini libros graecos haberem. Post haec autem anno millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio, quo ego trigesimum agebam aetatis annum, mihi Mercurium primo Termaximum, mox Platonem mandavit interpretandum. Mercurium paucis mensibus eo vivente peregi; Platonem tunc etiam sum aggressus. Et si Plotinum quoque desiderabat, nullum tamen de hoc interpretando fecit verbum, ne graviore me pondere semel premere videretur: tanta erat viri tanti erga suos clementia, in omnes tanta modestia: itaque nec ego quidem, quasi nec vates aggredi Plotinum aliquando cogitavi. Verum interea Cosmus, quod vivens olim in terra reticuit, tandem expressit, vel potius impressit, ex alto. Quo enim tempore Platonem Latinis dedi legendum, heroicus ille Cosmi animus heroicam Ioannis Pici Mirandulae mentem nescio quomodo instigavit, ut Florentiam, et ipse quasi nesciens quomodo, perveniret. Hic sane quo anno Platonem aggressus fueram natus, deinde quo die et ferme, qua hora Platonem edidi Florentiam veniens, me statim post primam salutationem de Platone rogat. Huic equidem Plato noster inquam, hodie liminibus nostris est egressus: tunc ille et hoc ipso vehementer congratulatus est, et mox nescio quibus verbis, ac ille nescit quibus ad Plotinum interpretandum me non adduxit quidem sed potius concitavit. Divinitus profecto videtur effectum, ut dum Plato, quasi renasceretur, natus Picus heros sub Saturno Aquarium possidente: sub quo et ego similiter anno prius trigesimo natus fueram ac perveniens Florentiam, quo die Plato noster est editus, antiquum illud de Plotino herois Cosmi votum mihi prorsus occultum, sed sibi caelitus inspiratum, idem et mihi mirabiliter inspiraverit. Quoniam vero nunc circa philosophandi officium divinam

456 Ficino, Opera, pp. 1537-1538. E’ il Proemio a Plotino del 1492: Plotini philosophi, de rebus

philosophici libri LI in Enneados sex distributi, a Marsilio Ficino Florentino ex Graeca linguam in Latinam versi, & ab eodem doctissimis commentarijs illustrati, omnibus cum Graeco exemplari collatis & diligenter castigatis, Florentie, Miscomino, 1492.

194

attigimus providentiam, operae pretium fore videtur, ut eam paulo latius prosequantur. Non est profecto putandum acuta, et quodammodo philosophica hominum ingenia unquam alia quadam esca, praeterquam philosophica ad perfectam religionem allici posse paulatim atque perduci. Acuta enim ingenia, plerumque soli se rationi committunt, cumque a religioso quodam philosopho hanc accipiunt, religionem subito communem libenter admittunt. Qua quidem imbuti ad meliorem religionis speciem sub genere comprehensam facilius traducuntur. Itaque non absque divina providentia volente videlicet omnes pro singulorum ingenio, ad se mirabiliter revocare, factum est, ut pia quaedam philosophia quodam et apud Persas sub Zoroastre, et apud Aegyptios sub Mercurio nasceretur, utrobique sibimet consona: nutriretur deinde apud Thraces sub Orpheo atque Aglaophemo: adolesceret quoque mox sub Pythagora apud Graecos et Italos: tandem vero a Divo Platone consumaretur Athenis. Veterum autem Theologorum mos erat, divina mysteria cum mathematicis numeris et figuris, tum poeticis figmentis obtegere: ne temere cuilibet communia forent. Plotinus tandem his Theologiam velaminibus enudavit: primusque et solus, ut Porphyrius Proculusque testantur, arcana veterum divinitus penetravit. Sed ob incredibilem cum verborum brevitatem, tum sententiarum copiam, sensusque profunditatem, non translatione tantum linguae, sed commentarijs indiget. Nos ergo in Theologis superioribus apud Platonem atque Plotinum traducendis, et explanandis elaboravimus: ut hac Theologia in lucem prodeunte, et poetae desinant gesta mysteriaque pietatis impie fabulis suis annumerare, et Peripatetici quamplurimi, id est, philosophi pene omnes amoveantur, non esse de religione saltem communi tanquam de anilibus fabulis sentiendum. Totus enim ferme terrarum orbis a Peripateticis occupatus in duas plurimum sectas divisus est. Alexandrinam et Averoicam. Illi quidem intellectum nostrum esse mortalem existimant: hi vero unicum esse contendunt. Utrique religionem omnem funditus aeque tollunt: praesertim, quia divinam circa homines providentiam negare videntur, et utrobique a suo etiam Aristotele defecisse: cuius mentem hodie pauci, praeter sublimem Picum complatonicum nostrum ea pietate, qua Theophrastus olim et Themistius, Porphyrius, Symplicius, Avicenna, et nuper Plethon interpretantur. Si quis autem putet tam divulgatam impietatem, tamque acribus munitam ingenijs sola quadam simplici praedicatione fidei apud homines posse deleri, is a vero longius aberrare, palam re ipsa procul dubio convincetur: maiore admodum sic opus est potestate. Id autem est, vel divinis miraculis ubique patentibus: vel saltem philosophica quadam religione philosophis eam libentius audituris quandoque persuasura. Placet autem divinae providentiae, his seculis ipsum religionis suae genus auctoritate, rationeque philosophica confirmare: quoad statuto quodam tempore verissimam religionis speciem, ut olim quandoque fecit, manifestis per omnes gentes confirment miraculis. Divina

195

igitur providentia [lett. providentiae] ducti divinum Platonem, et magnum Plotinum interpretati sumus. Platonem quidem ipsum misimus ad te iamdiu, ut apud eum aliquando revivisceret, in quo revixit Cosmus, atque renatus adolevit ad votum, et feliciter floret adultus Plotinum vero nunc, et si iure missuri sumus, non tam mittimus quidem, quam spectamus ad tuas aedes ultro: et alacriter prope antem, tanquam ab ipso Platone, velut ferrum a lapide quodam Herculeo raptum: ut penes te Magnanime Laurenti unice literatorum patrone una cum Platone suo, foelicissime vivat. Audi ergo foeliciter Plotinum de omnibus philosophiae mysterijs apud te cum Platone loquentem. Sed antequam hunc auscultes, Porphyrius pius eius discipulus tibi auscultandus erit, vitam, mores, gesta magistri, et brevissime simul et verissime narrans. Cuius historiam Angelus Politianus noster, alumnus tuus, acerrimo vir iudicio, tam oratoriam, quam philosophicam esse censet, propterea tibi admodum placituram, denique non solum audi foeliciter, sed etiam foelicissime vive: et quantum nos amas dilectissime Laurenti, tantum praecor nostrum ama Valorem, Philippum inquam egregium virum, et Platonicae sapientiae studiosum, et te ardenter amantem.

196

Argumentum Marsilij Ficini Florentini

in librum quod incorporea non patiantur. Summa libri.457

Summa huius est asserere rem incorpoream pati non posse. Rem quidem incorpoream appellat, quae vel nullam in sua ratione quantitate includit, quamvis eam extrinsecus accipere valeat, haec autem materia est. Vel quantitatem prorsus excludit, haec autem est mens et anima. Praeterea passionem esse vult mirationem, quae substantiam perdere valeat, sive divisione contingat: qualis accidit quantitati rebusque necessariam habentibus quantitatem, sive contingat alteratione, qualis accidit contrarijs inter se qualitatibus, atque insuper formis, quae necessario qualitates eiusmodi comitantur. Igitur tam materia prima, quam anima res est incorporea, neque quantitatem, neque qualitatem eiusmodi propriam sibi vendicant, ideoque a passione seiungitur: ac multo magis anima, quam materia. Anima enim non solum formas non admittit perniciosas, verum etiam nec novas aliquando qualescunque sint formas videtur accipere. Multa igitur in sequentibus de immutabili animae rationalis essentia, deque partibus eius, nonnulla insuper de essentia prima, plurima de illius opposito, id est, de prima materia disputantur, quatenus id denique confirmetur, rem incorpoream esse passionis expertem.

457 Ficino, Opera, p. 1717. Fa parte di: Plotini philosophi, de rebus philosophici libri LI in

Enneados sex distributi, a Marsilio Ficino Florentino ex Graeca linguam in Latinam versi, & ab eodem doctissimis commentarijs illustrati, omnibus cum Graeco exemplari collatis & diligenter castigatis,

197

Argumentum in librum Iamblichi.458

Porphyrius, qui inter Platonicos propter excellentiam philosophus appellatur, longam in Aegyptum misit epistolam ad Anebonem sacerdotem, variarum et gravium quaestionum plenam, ad omnes philosophiae partes spectantium, praesertim ad Deum, atque angelos, daemonesque, et animas, ad providentiam, ad fatum, vaticinia magicen, miracula, sacrificia, vota. Porphyrij quaestionibus respondit Iamblichus eius auditor. Introducit vero Porphyrio respondentem Abamonem Aegyptium sacerdotem, pro Anebone discipulo suo, ad quem Porphyrium misit epistolam. Huius ergo quaestionis totius, atque responsionis profecto divinae, tanquam in Plotino adhuc nimium occupatus singula ferme non verba, sed sensa traduxi, ut non mirum putari debeat, sicubi divulsa videatur oratio: praesertim inter ipsa disputandi principia ubi levior iactura verborum. Iam deinceps verborum etiam contextus, magis perpetuus apparebit. Coactus vero sum interdum in eum aliquod verbum, vel continuationis, vel intelligentia gratia interserere. Velocioris autem editionis etiam in causa fuit Pierleonus vir omnium cupidissimus secretorum. Verum id quod in primis admiror, hic semper affectare videtur, quae iam possidet. Nam divinitate quadam ingenij Philosophorum arcana, et Graecorum, et barbarorum nondum lecta consequitur.

458 Ficino, Opera, p. 1873. Fa parte di: Iamblichus de mysteriis Aegyptiorum, Chaldaeorum,

Assyriorum, Venetiis, in aedibus Aldi et Andreae soceri, mense Nouembri 1516 [Venezia, Aldo

198

Marsilij Ficini in Dionysium Areopagitam. Prooemium.459

Dionysi Dei numen Theologi veteres, et Platonici separatarum mentium extasin, et excessum esse putant, quando partim amore nativo, partim instigante Deo, naturales intelligentiae limites supergressae, in amatum Deum mirabiliter transformantur. Ubi novo quodam nectaris haustu, et inextimabili gaudio velut ebrie, (ut ita dixerim) debacchantur. Hoc igitur Dionysiaco mero Dionysius noster ebrius exultat passim. Effundit aenigmata, concinit dithyrambos. Itaque quam arduum est profundos illius sensus intelligentia penetrare, tam difficile miras verborum compositiones, et quasi Orphicum dicendi characterem imitari, ac Latinis praesertim verbis exprimere. Idem profecto ad id facile consequendum necessarius omnino nobis divinus est furor. Eadem prorsus oratione trinitas obsecranda, ut quod Dionysio pie petendi lumen, ad penetranda Prophetarum, Apostolorumque mysteria, quondam Deus infudit, idem nobis similiter supplicantibus ad illius sensum eloquiumque consequendum et exprimendum feliciter nunc infundat.

459 Ficino, Opera, p. 1013. Fa parte di: Dionysii Areopagitae de Mystica theologia et De

199

Marsilij Ficini Fiorentini in Dionysium Areopagitam

de Divinis nominibus ab eodem ex Graeca lingua in Latinum translatum. Argumentum.460

Cum multi tam Latini, quam Graeci, Dionysij libros longis Commentarijs explanaverint, non est consilium nunc ad verbum singula commentari. Sed ubi potissimum Areopagus Academiam redolet, paulo sagacius explorare, perque pulcherrimos hortos Dionysij nostri Platonicorum facile principis, flores passim delibare Platonicos. Et si Dionysium Platonis tanquam pij Philosophi sectatorem alicubi declaramus, ipsum tamen non solum caeteris Platonicis propter doctrinae Platonicae culmen, verum etiam ipsi Platoni propter novum veritatis Christianae lumen, anteponendum esse censemus. Instituimus autem non solum sensum eius summatim (ut diximus) Platonica potissimum ratione perstringere, verum etiam Graeca in Latinum verba rursus interpretari. Ut utrinque pro viribus ipsa secum forma Platonica consentiret. Quam recte utrobique referre, facile potest nullus, difficilius quidem aliquis, nisi Platonicus: difficillime vero, nisi Philosophus. In mystica Theologia Platonico simul et Dionysiaco sensu probavimus ipsum universi principium appellatione magis propria ipsum unum bonumque nominandum. Idque intellectu, et intelligibili quantumlibet excelso superius esse monstravimus. Nullus igitur intellectus per intellectualem actionem, id attingit, sed unionem quandam intelligentia veriorem, atque meliorem. Eiusmodi autem unio non tam intellectu fundamentum habet, quam in unitate quadam. Quae quidem est animae intellectualis apex eminentior intellectu. Hanc ipsum unum tanquam sui characterem impressit animae. Cui simul, et tanquam bonum, naturalem primi boni infudit amorem, et assidue suscitat. Anima igitur tunc demum ipso uno bonoque fruitur, quando tum amore euismodi instigante, tum etiam trahente Deo, multitudinem omnem exuit, ad sensum, et rationem, et intelligentiam pertinentem. Solutaque iam tota surgit in unitatem suam, per quam cum ipso unum rerum principio inexistimabilem consequitur unionem.

460 Ficino, Opera, pp. 1024-1025. Fa parte di: Dionysii Areopagitae de Mystica theologia et De

200

Marsilij Ficini in orationem Dionysij de Trinitate, Argumentum. 461

Dionysius Areopagita Platonicae disciplinae culmen, et Christianae Theologiae columen, quaerens divinum lumen, non tam intelligentia perscrutatur, quam ardente voluntatis affectu, et oratione petit. Quippe cum a Paulo mundi Sole didicerit, Platone etiam confirmante, ipsum universi principium esse intellectu quantumlibet excelso superius. Non igitur conatu quodam intelligentiae comparari, sed in animum amore prorsus Deo deditum, accendi Deum, atque ibidem in ardore lucerem. Hactenus quam ob causam ab oratione iaciat fundamentum dixisse sufficiat. Quae vero orationis sit virtus, et quis efficacius oret, in praesentia praetermittimus. Satis enim diximus in epistola ad Bindacium Recasolanum singulari nobiscum charitate coniunctum. Ad expositionem iam pergamus.

461 Ficino, Opera, pp. 1013-1014. Fa parte di: Dionysii Areopagitae de Mystica theologia et De